Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Prima Pars
Quaestio 92

Articulus 2

Iª q. 92 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod mulier non debuit fieri ex viro. Sexus enim communis est homini et aliis animalibus. Sed in aliis animalibus feminae non sunt factae ex maribus. Ergo nec in homine fieri debuit.

Iª q. 92 a. 2 arg. 2
Praeterea, eorum quae sunt eiusdem speciei, eadem est materia. Sed mas et femina sunt eiusdem speciei. Cum igitur vir fuerit factus ex limo terrae, ex eodem debuit fieri femina, et non ex viro.

Iª q. 92 a. 2 arg. 3
Praeterea, mulier facta est in adiutorium viro ad generationem. Sed nimia propinquitas reddit personam ad hoc ineptam, unde personae propinquae a matrimonio excluduntur, ut patet Levit. XVIII. Ergo mulier non debuit fieri ex viro.

Iª q. 92 a. 2 s. c.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XVII, creavit ex ipso, scilicet viro, adiutorium sibi simile, idest mulierem.

Iª q. 92 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod conveniens fuit mulierem, in prima rerum institutione, ex viro formari, magis quam in aliis animalibus. Primo quidem, ut in hoc quaedam dignitas primo homini servaretur, ut, secundum Dei similitudinem, esset ipse principium totius suae speciei, sicut Deus est principium totius universi. Unde et Paulus dicit, Act. XVII, quod Deus fecit ex uno omne genus hominum. Secundo, ut vir magis diligeret mulierem, et ei inseparabilius inhaereret, dum cognosceret eam ex se esse productam. Unde dicitur Gen. II, de viro sumpta est, quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae. Et hoc maxime necessarium fuit in specie humana, in qua mas et femina commanent per totam vitam, quod non contingit in aliis animalibus. Tertio quia, ut philosophus dicit in VIII Ethic., mas et femina coniunguntur in hominibus non solum propter necessitatem generationis, ut in aliis animalibus; sed etiam propter domesticam vitam, in qua sunt alia opera viri et feminae, et in qua vir est caput mulieris. Unde convenienter ex viro formata est femina, sicut ex suo principio. Quarto est ratio sacramentalis; figuratur enim per hoc quod Ecclesia a Christo sumit principium. Unde apostolus dicit, ad Ephes. V, sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.

Iª q. 92 a. 2 ad 1
Et per hoc patet responsio ad primum.

Iª q. 92 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod materia est ex qua aliquid fit. Natura autem creata habet determinatum principium; et, cum sit determinata ad unum, etiam habet determinatum processum, unde ex determinata materia producit aliquid in determinata specie. Sed virtus divina, cum sit infinita, potest idem secundum speciem ex quacumque materia facere; sicut virum ex limo terrae, et mulierem ex viro.

Iª q. 92 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ex naturali generatione contrahitur quaedam propinquitas quae matrimonium impedit. Sed mulier non est producta a viro per naturalem generationem, sed sola virtute divina, unde Eva non dicitur filia Adae. Et propter hoc, ratio non sequitur.

 

Zweiter Artikel.
Passenderweise ward das Weib aus dein Manne.

a) Dem steht entgegen:

I. In den Tieren ist das Weibchen nicht aus dem Männchen geworden; da doch der Geschlechtsunterschied bei Tier und Mensch der gleiche ist.

II. Wo die Gattung dieselbe ist, ist auch der gleiche Stoff vorhanden. Also hätte das Weib aus dem Lehm der Erde geformt werden sollen.

Allzu große Verwandtschaft macht die betreffende Person zu einer für das Werk der Zeugung ungeeigneten; weshalb auch solchen Personen die Ehe untersagt ist. Also mußte die Frau nicht aus dem Manne werden.

Auf der anderen Seite heißt es Ekkli. 175.: „Gott schuf aus ihm, dem Manne, einen ihm ähnlichen Beistand“, nämlich das Weib.

b) Ich antworte; aus folgenden Gründen sei es passend gewesen, daß in der ersten Einrichtung der Dinge das Weib aus dem Manne wurde; wenn dies auch bei den Tieren nicht geschah. Denn:

1. Darin liegt eine gewisse Würde des ersten Menschen; daß er gemäß der Ähnlichkeit mit Gott das Princip sei für seine ganze Gattung, wie Gott dies ist für das gesammte All. Deshalb sagt auch Paulus (act. 17.): „Aus Einem machte Gott das Geschlecht der Menschen.“

2. Der Mann sollte die Frau mehr lieben, da er erkannte, sie sei aus ihm genommen. Deshalb fügt die Genesis gleich hinzu: „Deshalb wird der Mensch Vater und Mutter verlassen und seinem Weibe anhangen.“ Und dies war um so notwendiger beim Menschen, wo Mann und Frau das ganze Leben zusammenbleiben; was bei den Tieren nicht der Fall ist.

3. Der Mann ist, wie Aristoteles (8 Ethic. 12.) sagt, mit der Frau auch verbunden wegen der Bedürfnisse des häuslichen Lebens, in welchem der Mann das Haupt der Frau ist; also das Princip im Familienleben.

4. Dadurch war eine Figur für das entsprechende Sakrament gegeben. Denn die Kirche hat ihr einziges Princip in Christo; wie der Apostel dies andeutet: „Dies ist ein großes Sakrament; aber in Christo und der Kirche.“ (Ephes. 5, 32.)

c) I. Die Antwort ist im obigen. [S. 485]

II. Nur die geschöpfliche Kraft ist auf einen gewissen Stoff beschränkt und auf eine ganz gewisse Hervorbringungsweise. Die Kraft des Schöpfers ist unbegrenzt. Er konnte den Mann aus Erde machen, die Frau aber aus dem Manne.

III. Infolge der natürlichen Zeugung entsteht die besagte Verwandtschaft. Der erste Mensch aber hat das Weib nicht aus sich gezeugt. Eva war nicht die Tochter Adams. Vielmehr ward sie durch göttliche Kraft aus Adam geformt.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
. Mehr
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 93
. Quaestio 94
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Quaestio 97
. Quaestio 98
. Quaestio 99
. Quaestio 100
. Mehr
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger