Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Prima Pars
Quaestio 82

Articulus 2

Iª q. 82 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas ex necessitate omnia velit quaecumque vult. Dicit enim Dionysius, IV de Div. Nom., quod malum est praeter voluntatem. Ex necessitate ergo voluntas tendit in bonum sibi propositum.

Iª q. 82 a. 2 arg. 2
Praeterea, obiectum voluntatis comparatur ad ipsam sicut movens ad mobile. Sed motus mobilis necessario consequitur ex movente. Ergo videtur quod obiectum voluntatis ex necessitate moveat ipsam.

Iª q. 82 a. 2 arg. 3
Praeterea, sicut apprehensum secundum sensum est obiectum appetitus sensitivi, ita apprehensum secundum intellectum est obiectum intellectivi appetitus, qui dicitur voluntas. Sed apprehensum secundum sensum ex necessitate movet appetitum sensitivum, dicit enim Augustinus, super Gen. ad Litt., quod animalia moventur visis. Ergo videtur quod apprehensum secundum intellectum ex necessitate moveat voluntatem.

Iª q. 82 a. 2 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, quod voluntas est qua peccatur et recte vivitur, et sic se habet ad opposita. Non ergo ex necessitate vult quaecumque vult.

Iª q. 82 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod voluntas non ex necessitate vult quaecumque vult. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod sicut intellectus naturaliter et ex necessitate inhaeret primis principiis, ita voluntas ultimo fini, ut iam dictum est. Sunt autem quaedam intelligibilia quae non habent necessariam connexionem ad prima principia; sicut contingentes propositiones, ad quarum remotionem non sequitur remotio primorum principiorum. Et talibus non ex necessitate assentit intellectus. Quaedam autem propositiones sunt necessariae, quae habent connexionem necessariam cum primis principiis; sicut conclusiones demonstrabiles, ad quarum remotionem sequitur remotio primorum principiorum. Et his intellectus ex necessitate assentit, cognita connexione necessaria conclusionum ad principia per demonstrationis deductionem, non autem ex necessitate assentit antequam huiusmodi necessitatem connexionis per demonstrationem cognoscat. Similiter etiam est ex parte voluntatis. Sunt enim quaedam particularia bona, quae non habent necessariam connexionem ad beatitudinem, quia sine his potest aliquis esse beatus, et huiusmodi voluntas non de necessitate inhaeret. Sunt autem quaedam habentia necessariam connexionem ad beatitudinem, quibus scilicet homo Deo inhaeret, in quo solo vera beatitudo consistit. Sed tamen antequam per certitudinem divinae visionis necessitas huiusmodi connexionis demonstretur, voluntas non ex necessitate Deo inhaeret, nec his quae Dei sunt. Sed voluntas videntis Deum per essentiam, de necessitate inhaeret Deo, sicut nunc ex necessitate volumus esse beati. Patet ergo quod voluntas non ex necessitate vult quaecumque vult.

Iª q. 82 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod voluntas in nihil potest tendere nisi sub ratione boni. Sed quia bonum est multiplex, propter hoc non ex necessitate determinatur ad unum.

Iª q. 82 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod movens tunc ex necessitate causat motum in mobili, quando potestas moventis excedit mobile, ita quod tota eius possibilitas moventi subdatur. Cum autem possibilitas voluntatis sit respectu boni universalis et perfecti, non subiicitur eius possibilitas tota alicui particulari bono. Et ideo non ex necessitate movetur ab illo.

Iª q. 82 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod vis sensitiva non est vis collativa diversorum, sicut ratio, sed simpliciter aliquid unum apprehendit. Et ideo secundum illud unum determinate movet appetitum sensitivum. Sed ratio est collativa plurium, et ideo ex pluribus moveri potest appetitus intellectivus, scilicet voluntas, et non ex uno ex necessitate.

 

Zweiter Artikel.
Der Wille will nicht Alles, was er will, mit Notwendigkeit.

a) Dem entgegen sagt:

I. Dionysius (4. de div. nom.): „Das Übel ist außerhalb des Willens.“ Also will letzterer mit Notwendigkeit das Gute.

II. Der Gegenstand des Wollens steht in Beziehung zum Willen wie das Bewegende zum Beweglichen. Die Bewegung des letzteren aber folgt mit Notwendigkeit aus dem Bewegenden.

III. Das gemäß den Sinnen Aufgefaßte ist der Gegenstand des sinnlichen Begehrens und ebenso ist das gemäß der Vernunft Aufgefaßte der Gegenstand des Willens. Das Erstere aber bewegt mit Notwendigkeit das sinnliche Begehren; denn, sagt Augustin (9. sup. Gen. ad litt. 14.), „die Tiere werden bestimmt durch das, was sie sehen.“ Also ist dasselbe beim Willen der Fall.

Auf der anderen Seite sagt Augustin (lib. 1. Retract. 9.): „Vermöge des Willens wird gesündigt und vermöge des Willens wird recht gelebt.“

b) Ich antworte, daß der Wille nicht Alles mit Notwendigkeit will. [S. 382] Denn wie die Vernunftkraft ihrer Natur gemäß den ersten allgemeinen Principien anhängt, so der Wille kraft seiner Natur dem letzten Zwecke. Nun giebt es Erkennbares, was mit den ersten Principien nicht in notwendigem Zusammenhange steht, wie jene Sätze, welche Zufälliges zum Gegenstande haben, aus deren Leugnung also nicht die Leugnung der ersten Principien folgt; — und solchen Sätzen stimmt die Vernunft nicht mit Notwendigkeit zu. Andere Sätze wie die, welche streng bewiesen werden, hängen mit den ersten Principien notwendig zusammen. Werden sie geleugnet, so muß man auch letztere leugnen. Diesen Sätzen stimmt die Vernunft, sobald sie nur den Zusammenhang kennt, mit Notwendigkeit zu. Ist sie aber kraft der Beweisführung noch nicht zur Kenntnis der Notwendigkeit des Zusammenhanges gelangt, so ist ihre Zustimmung keine notwendige. Ähnlich verhält es sich beim Willen. Denn einige Güter giebt es, welche keinen notwendigen Zusammenhang mit dem letzten Zwecke, dem allseitigen Wohl, haben; ohne welche also jemand glücklich sein kann; — diesen hängt der Wille nicht mit Notwendigkeit an. Andere Güter giebt es, ohne welche notwendig die Seligkeit oder das schließliche Gesamtwohl nicht bestehen kann; nämlich Gott und was Ihm zugehört. Ehe jedoch dem Menschen diese Notwendigkeit vermittelst der Anschauung des göttlichen Wesens klar geworden, hängt er Gott und dem, was Gottes ist, nicht notwendig an. Nur wenn er Gott schaut, muß er Ihm anhängen, sowie er jetzt sein eigenes Wohl wollen muß. Nicht also notwendig will der Wille Alles, was er will.

c) I. Der Wille kann nur wollen, was für ihn den Charakter des Guten hat. Solches aber ist mannigfach.

II. Wenn die Macht des Bewegenden über die des Beweglichen hinaus geht; dann hat dieses keine Möglichkeit mehr, nicht zu folgen. Kein beschränktes Gut aber erschöpft die Möglichkeit des Willens, die auf alles Gute sich richtet.

III. Die Vernunft vergleicht ein Gut mit dem anderen; also kann der Wille aus mehreren vorgestellten Gütern eines wählen. Der Sinn aber vergleicht nicht, sondern erfaßt etwas gerade als Einzelnes, Gesondertes. Somit besteht da keine Analogie.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
. Mehr
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 5
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Mehr
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger