Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Prima Pars
Quaestio 82

Articulus 1

Iª q. 82 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas nihil ex necessitate appetat. Dicit enim Augustinus, in V de Civ. Dei, quod si aliquid est necessarium, non est voluntarium. Sed omne quod voluntas appetit, est voluntarium. Ergo nihil quod voluntas appetit, est necessario desideratum.

Iª q. 82 a. 1 arg. 2
Praeterea, potestates rationales, secundum philosophum, se habent ad opposita. Sed voluntas est potestas rationalis, quia, ut dicitur in III de anima, voluntas in ratione est. Ergo voluntas se habet ad opposita. Ad nihil ergo de necessitate determinatur.

Iª q. 82 a. 1 arg. 3
Praeterea, secundum voluntatem sumus domini nostrorum actuum. Sed eius quod ex necessitate est, non sumus domini. Ergo actus voluntatis non potest de necessitate esse.

Iª q. 82 a. 1 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in XIII de Trin., quod beatitudinem omnes una voluntate appetunt. Si autem non esset necessarium sed contingens, deficeret ad minus in paucioribus. Ergo voluntas ex necessitate aliquid vult.

Iª q. 82 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod necessitas dicitur multipliciter. Necesse est enim quod non potest non esse. Quod quidem convenit alicui, uno modo ex principio intrinseco, sive materiali, sicut cum dicimus quod omne compositum ex contrariis necesse est corrumpi; sive formali, sicut cum dicimus quod necesse est triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis. Et haec est necessitas naturalis et absoluta. Alio modo convenit alicui quod non possit non esse, ex aliquo extrinseco, vel fine vel agente. Fine quidem, sicut cum aliquis non potest sine hoc consequi, aut bene consequi finem aliquem, ut cibus dicitur necessarius ad vitam, et equus ad iter. Et haec vocatur necessitas finis; quae interdum etiam utilitas dicitur. Ex agente autem hoc alicui convenit, sicut cum aliquis cogitur ab aliquo agente, ita quod non possit contrarium agere. Et haec vocatur necessitas coactionis. Haec igitur coactionis necessitas omnino repugnat voluntati. Nam hoc dicimus esse violentum, quod est contra inclinationem rei. Ipse autem motus voluntatis est inclinatio quaedam in aliquid. Et ideo sicut dicitur aliquid naturale quia est secundum inclinationem naturae, ita dicitur aliquid voluntarium quia est secundum inclinationem voluntatis. Sicut ergo impossibile est quod aliquid simul sit violentum et naturale; ita impossibile est quod aliquid simpliciter sit coactum sive violentum, et voluntarium. Necessitas autem finis non repugnat voluntati, quando ad finem non potest perveniri nisi uno modo, sicut ex voluntate transeundi mare, fit necessitas in voluntate ut velit navem. Similiter etiam nec necessitas naturalis repugnat voluntati. Quinimmo necesse est quod, sicut intellectus ex necessitate inhaeret primis principiis, ita voluntas ex necessitate inhaereat ultimo fini, qui est beatitudo, finis enim se habet in operativis sicut principium in speculativis, ut dicitur in II Physic. Oportet enim quod illud quod naturaliter alicui convenit et immobiliter, sit fundamentum et principium omnium aliorum, quia natura rei est primum in unoquoque, et omnis motus procedit ab aliquo immobili.

Iª q. 82 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verbum Augustini est intelligendum de necessario necessitate coactionis. Necessitas autem naturalis non aufert libertatem voluntatis, ut ipsemet in eodem libro dicit.

Iª q. 82 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod voluntas secundum quod aliquid naturaliter vult, magis respondet intellectui naturalium principiorum, quam rationi, quae ad opposita se habet. Unde secundum hoc, magis est intellectualis quam rationalis potestas.

Iª q. 82 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod sumus domini nostrorum actuum secundum quod possumus hoc vel illud eligere. Electio autem non est de fine, sed de his quae sunt ad finem, ut dicitur in III Ethic. Unde appetitus ultimi finis non est de his quorum domini sumus.

 

Erster Artikel.
Der menschliche Wille und die Notwendigkeit.

a) Es scheint, daß der Wille nichts mit Notwendigkeit will. Denn:

I. Augustin (5. de Civ. Dei 10.) sagt: „Wenn etwas notwendig ist, entspringt es nicht dem Willen.“

II. Die Vermögen der Vernunft verhalten sich gleichmäßig zu den beiden Gliedern eines Gegensatzes; sie können das eine oder das andere. „Der Wille aber ist im Verstande,“ wie es 3. de anima heißt. Also wird der Wille nicht zu Einem mit Notwendigkeit bestimmt.

III. Nach dem Willen sind wir Herren unseres Wirkens. Dessen aber, was wir aus Notwendigkeit thun, sind wir nicht Herren.

Auf der anderen Seite sagt Augustin (13. de Trin. cap. 4.): „Selig sein wollen wir alle mit dem einen gleichen Willen.“ Wenn dies aber nicht notwendig wäre, würden doch wenigstens manche nicht selig sein wollen; denn sie könnten dann oder sie könnten auch nicht es wollen. Also wollen wir etwas mit Notwendigkeit.

b) Ich antworte, daß der Ausdruck „Notwendigkeit“ in vielfacher Weise gebraucht wird:

1. Notwendig wird genannt, was kein Nichtsein haben kann. Das kommt aber zuvörderst dem Dinge einem inneren Princip zufolge zu, sei dies das materiale bestimmbare Princip, wie wenn wir sagen, daß jegliches Ding, welches aus einander entgegengesetzten Elementen besteht, notwendig der Auflösung zugänglich ist; oder sei dies das formale bestimmende Princip, wie es notwendig z. B. ist, daß die drei Winkel eines Dreiecks gleich 2 R sind. Das ist die natürliche und unbedingte Notwendigkeit.

2. Es wird ferner etwas als notwendig bezeichnet auf Grund von etwas dem Dinge Äußerlichem, entweder auf Grund des Zweckes, wie wenn ich des Schiffes bedarf, um überhaupt nach Amerika zu kommen oder auch nur, um leicht und bequem irgendwohin zu gelangen; oder auf Grund der außenstehenden einwirkenden Ursache, wie wenn jemand gezwungen wird von etwas Anderem, so daß er das Gegenteil nicht thun kann.

Letztere Notwendigkeit nun ist durchaus dem Willen zuwider. Denn das nennt man erzwungen, was gegen die Neigung des betreffenden Seins ist. Die Willensbewegung selber ist aber ihrer Natur nach eine Neigung zu [S. 381] etwas. Und wie deshalb jenes natürlich genannt wird, was der Neigung der betreffenden Natur gemäß ist; so wird etwas als Wille bezeichnet, was der Neigung des Willens gemäß ist. Wie also nichts zugleich erzwungen und natürlich sein kann, so kann von vornherein nichts vom Willen kommen und erzwungen sein.

Die Notwendigkeit aber, welche vom Zwecke kommt, widerstrebt dem Willen nicht, wenn man den Zweck nur durch ein einziges Mittel erreichen kann; wie z. B. ohne Schiff das Meer nicht durchmessen werden kann. Auch die Notwendigkeit, die in der Natur liegt, widerstrebt nicht dem Willen. Wie nämlich die Vernunft mit Notwendigkeit den ersten allgemeinen Principien zustimmt, so muh der Wille den letzten Zweck, sein Wohl oder seine Seligkeit wollen; denn der letzte Zweck ist das erste Princip für das Wirken.

Was nämlich einem Wesen von Natur und in unverrückbarer Weise zukommt, das muß das Princip und das Fundament von allem Übrigen sein, was zukommen kann oder auch nicht; denn die Natur ist das Erste in jedem Dinge und alles in Bewegung Seiende läßt sich auf ein Unbewegliches zurückführen.

c) I. Augustin spricht von der Notwendigkeit des Zwanges. Die Notwendigkeit, welche von der Natur kommt, ist der Freiheit des Willens nicht entgegen.

II. Der Wille entspricht in dem, was er von Natur aus will, mehr der Vernunft, welche die ersten allgemeinen Principien auffaßt; wie dem „Ver stande“, der da von einem auf das andere schließt und gleichgültig von sich aus ist für die beiden Gegenüber eines Gegensatzes. Danach ist der Wille so aufgefaßt mehr ein Vermögen in der Vernunft, wie. im „Verstande“.

III. Die Auswahl hat nie den Zweck zum Gegenstande. (3 Ethic. cap. 2.) Wir sind aber Herren unserer Handlungen, je nachdem wir das oder jenes als Mittel zum Zwecke erwählen können. Also ist der letzte Zweck, d. h. das Wohl oder Glück des Willens oder der Seele nicht ein Gegenstand, über den wir Herren sind.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
. Mehr
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 5
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Mehr
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger