Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 84

Articulus 6

IIIª q. 84 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non sit secunda tabula post naufragium. Quia super illud Isaiae III, peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, dicit Glossa, secunda tabula post naufragium est peccata abscondere. Poenitentia autem non abscondit peccata, sed magis ea revelat. Ergo poenitentia non est secunda tabula.

IIIª q. 84 a. 6 arg. 2
Praeterea, fundamentum in aedificio non tenet secundum, sed primum locum. Poenitentia autem in spirituali aedificio est fundamentum, secundum illud Heb. VI, non rursum iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis. Unde et praecedit ipsum Baptismum, secundum illud Act. II, poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Ergo poenitentia non debet dici secunda tabula.

IIIª q. 84 a. 6 arg. 3
Praeterea, omnia sacramenta sunt quaedam tabulae, idest remedia contra peccatum. Sed poenitentia non tenet secundum locum inter sacramenta, sed magis quartum, ut ex supra dictis patet. Ergo poenitentia non debet dici secunda tabula post naufragium.

IIIª q. 84 a. 6 s. c.
Sed contra est quod Hieronymus dicit quod secunda tabula post naufragium est poenitentia.

IIIª q. 84 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod id quod est per se, naturaliter prius est eo quod est per accidens, sicut et substantia prior est accidente. Sacramenta autem quaedam per se ordinantur ad salutem hominis, sicut Baptismus, qui est spiritualis generatio, et confirmatio, quae est spirituale augmentum, et Eucharistia, quae est spirituale nutrimentum. Poenitentia autem ordinatur ad salutem hominis quasi per accidens, supposito quodam, scilicet ex suppositione peccati. Nisi enim homo peccaret actualiter, poenitentia non indigeret, indigeret tamen Baptismo et confirmatione et Eucharistia, sicut et in vita corporali non indigeret homo medicatione nisi infirmaretur, indiget autem homo per se ad vitam generatione, augmento et nutrimento. Et ideo poenitentia tenet secundum locum respectu status integritatis, qui confertur et conservatur per sacramenta praedicta. Unde metaphorice dicitur secunda tabula post naufragium. Nam primum remedium mare transeuntibus est ut conserventur in navi integra, secundum autem remedium est, post navim fractam, ut aliquis tabulae adhaereat. Ita etiam primum remedium in mari huius vitae est quod homo integritatem servet, secundum autem remedium est, si per peccatum integritatem perdiderit, quod per poenitentiam redeat.

IIIª q. 84 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod abscondere peccata contingit dupliciter. Uno modo, dum ipsa peccata fiunt. Est autem peius peccare publice quam occulte, tum quia peccator publicus videtur ex contemptu maiori peccare; tum etiam quia peccat cum scandalo aliorum. Et ideo est quoddam remedium in peccatis quod aliquis in occulto peccet. Et secundum hoc dicit Glossa quod secunda tabula post naufragium est peccata abscondere, non quod per hoc tollatur peccatum, sicut per poenitentiam; sed quia per hoc peccatum fit minus. Alio modo, aliquis abscondit peccatum prius factum per negligentiam confessionis. Et hoc contrariatur poenitentiae. Et sic abscondere peccatum non est secunda tabula, sed magis contrarium tabulae, dicitur enim Proverb. XXVIII, qui abscondit scelera sua, non dirigetur.

IIIª q. 84 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod poenitentia non potest dici fundamentum spiritualis aedificii simpliciter, idest in prima aedificatione, sed est fundamentum in secunda reaedificatione, quae fit post destructionem peccati; nam primo redeuntibus ad Deum occurrit poenitentia. Apostolus tamen ibi loquitur de fundamento spiritualis doctrinae. Poenitentia autem quae Baptismum praecedit, non est poenitentiae sacramentum.

IIIª q. 84 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod tria praecedentia sacramenta pertinent ad navem integram, idest ad statum integritatis, respectu cuius poenitentia dicitur secunda tabula.

 

Sechster Artikel.
Die Buße ist das zweite Rettungsbrett nach dem Schiffbruche,

a) Dies wird geleugnet. Denn:

I. Zu Isai. 3. (peccatum sum) sagt Hieronymus: „Das zweite Rettungsbrett nach dem Schiffbruche ist, daß man seine Sünden verbirgt.“ Die Buße aber offenbart die Sünden.

II. Das Fundament in einem Bau hält die erste und nicht die zweite Stelle ein. Hebr. 6. aber heißt es: „Leget nicht zum zweiten Male das Fundament der Buße wegen der toten Werke.“ Deshalb geht auch die [S. 268] Buße vorher der Taufe, nach Act. 2.: „Thuet Buße und jeder lasse sich taufen.“

III. Alle Sakramente sind gewisse Rettungsplanken. Unter ihnen aber kommt die Buße erst an vierter Stelle.

Auf der anderen Seite nennt die Buße so der heilige Hiero nymus (l. c.).

b) Ich antworte; was an und für sich, schlechthin und ohne Voraussetzung, etwas ist, das kommt an erster Stelle; und dann erst das, was nur unter einer gewissen Voraussetzung eben dasselbe ist. Nun wird die Taufe als geistige Wiedererzeugung, die Firmung als geistige Erstarkung und Vollendung, die Eucharistie als geistige Nahrung schlechthin und an und für sich auf das menschliche Heil bezogen; die Buße aber nur unter der Voraussetzung daß der Mensch aktuelle Sünden begeht. Also steht die Buße an zweiter Stelle unter den Sakramenten; und deshalb heißt sie „die zweite Rettungsplanke nach dem Schiffbruche.“ Denn wie das erste Heilmittel derer auf dem Schiffe dahin abzielt, das Schiff in seiner Vollständigkeit zu erhalten, das zweite aber daß, ist das Schiff gescheitert, jemand an eine Planke sich anklammert; — so ist es das erste Heilmittel im Bereiche des geistigen Heiles, daß jemand sich unversehrt erhält; das zweite daß, hat er die Unversehrtheit verloren, er durch die Buße zur selben zurückkehre.

c) I. „Die Sünde verbergen“ kann geschehen so, daß man nicht öffentlich die Sünde begehe; und das ist besser, wie wenn man öffentlich sündigt, wo sowohl die Verachtung des göttlichen Gebotes als auch das gegebene Ärgernis größer ist. Danach also ist es ein gewisses Heilmittel, seine Sünden zu verbergen, weil dadurch die Sünde geringer, wenn auch nicht getilgt wird; und demgemäß spricht die Glosse. Dann aber kann dieses Verbergen so geschehen, daß jemand das Bekenntnis vernachlässigt; und so ist es gegen die Buße und gegen die zweite Rettungsplanke; denn „wer seine Sünden verbirgt, wird nicht gelenkt werden,“ heißt es Prov. 28.

II. Die Buße ist das Fundament im zweiten Aufbau des geistigen Tempels, der sich vollzieht im Zerstören der begangenen Sünden. Denn das Erste, was dem zu Gott zurückkehrenden entgegenkommt, ist die Buße. Die Buße vor der Taufe ist nicht das Sakrament der Buße.

III. Die drei vorhergehenden Sakramente gehören zum vollständigen Schiffe; die Buße berücksichtigt das gescheiterte Schiff der Seele.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger