Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 84

Articulus 5

IIIª q. 84 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non sit de necessitate salutis. Quia super illud Psalmi, qui seminant in lacrimis etc., dicit Glossa, noli esse tristis, si adsit tibi bona voluntas, unde metitur pax. Sed tristitia est de ratione poenitentiae, secundum illud II Cor. VII, quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Ergo bona voluntas, sine poenitentia, sufficit ad salutem.

IIIª q. 84 a. 5 arg. 2
Praeterea, Proverb. X dicitur, universa delicta operit caritas; et infra, XV, per misericordiam et fidem purgantur peccata. Sed hoc sacramentum non est nisi ad purgandum peccata. Ergo, habendo caritatem et fidem et misericordiam, potest quisque salutem consequi, etiam sine poenitentiae sacramento.

IIIª q. 84 a. 5 arg. 3
Praeterea, sacramenta Ecclesiae initium habent ab institutione Christi. Sed, sicut legitur Ioan. VIII, Christus mulierem adulteram absolvit absque poenitentia. Ergo videtur quod poenitentia non sit de necessitate salutis.

IIIª q. 84 a. 5 s. c.
Sed contra est quod dominus dicit, Luc. XIII, si poenitentiam non egeritis, omnes simul peribitis.

IIIª q. 84 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod aliquid est necessarium ad salutem dupliciter, uno modo, absolute; alio modo, ex suppositione. Absolute quidem necessarium est illud sine quo nullus salutem consequi potest, sicut gratia Christi, et sacramentum Baptismi, per quod aliquis in Christo renascitur. Ex suppositione autem est necessarium sacramentum poenitentiae, quod quidem necessarium non est omnibus, sed peccato subiacentibus; dicitur enim in II Paralip. ult., et tu, domine iustorum, non posuisti poenitentiam iustis, Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt. Peccatum autem, cum consummatum fuerit, generat mortem, ut dicitur Iac. I. Et ideo necessarium est ad salutem peccatoris quod peccatum removeatur ab eo. Quod quidem fieri non potest sine poenitentiae sacramento, in quo operatur virtus passionis Christi per absolutionem sacerdotis simul cum opere poenitentis, qui cooperatur gratiae ad destructionem peccati, sicut enim dicit Augustinus, super Ioan., qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Unde patet quod sacramentum poenitentiae est necessarium ad salutem post peccatum, sicut medicatio corporalis postquam homo in morbum periculosum inciderit.

IIIª q. 84 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa videtur intelligenda de eo cui adest bona voluntas sine interpolatione quae fit per peccatum, tales autem non habent tristitiae causam. Sed ex quo bona voluntas tollitur per peccatum, non potest restitui sine tristitia, qua quis dolet de peccato praeterito, quod pertinet ad poenitentiam.

IIIª q. 84 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod ex quo aliquis peccatum incurrit, caritas et fides et misericordia non liberant hominem a peccato sine poenitentia. Requirit enim caritas quod homo doleat de offensa in amicum commissa, et quod amico homo reconciliari studeat. Requirit etiam ipsa fides ut per virtutem passionis Christi, quae in sacramentis Ecclesiae operatur, quaerat iustificari a peccatis. Requirit etiam ipsa misericordia ordinata ut homo subveniat poenitendo suae miseriae, quam per peccatum incurrit, secundum illud Proverb. XIV, miseros facit populos peccatum, unde et Eccli. XXX dicitur, miserere animae tuae placens Deo.

IIIª q. 84 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod ad potestatem excellentiae, quam solus Christus habuit, ut supra dictum est, pertinuit quod Christus effectum sacramenti poenitentiae, qui est remissio peccatorum, contulit mulieri adulterae sine poenitentiae sacramento, licet non sine interiori poenitentia, quam ipse in ea per gratiam est operatus.

 

Fünfter Artikel.
Das Sakrament der Buße ist notwendig zum Heile.

a) Das scheint nicht. Denn:

I. Zu Ps. 125. (Qui seminant in lacrimis) sagt Augustin: „Sei nicht traurig, wenn du guten Willen hast, von wo aus du Frieden erntest.“ Also genügt zum Frieden, d. h. zum Heile, der gute Wille ohne Reue. Zudem heißt es 2. Kor. 7.: „Die Trauer nach Gott ist die Ursache für die Reue oder Buße.“

II. Nach Prov. 10. „bedeckt die heilige Liebe alle Sünden;“ und c. 15.: „Durch Barmherzigkeit und durch den Glauben werden die Sünden gereinigt.“ Da ist von Buße gar keine Rede.

III. Wir müssen dem Beispiele Christi folgen. Er aber hat die ehebrecherische Frau losgesprochen ohne jegliche Buße, nach Luk. 8. [S. 267]

Auf der anderen Seite sagt der Herr (Luk. 13.): „Wenn ihr nicht Buße thuet, werdet ihr alle zu Grunde gehen.“

b) Ich antworte; schlechthin, ohne Bedingung nämlich notwendig zum Heile sei alles dies, ohne was keiner sein Heil gewinnen kann, wie z. B. die Gnade Christi und die Taufe, durch die jemand Glied am Leibe Christi wird. Unter der Voraussetzung aber daß jemand der Sünde unterliegt, ist ihm notwendig zum Heile das Sakrament der Buße, während es für jene, die nicht sündigen, nicht notwendig ist. Daher heißt es (2. Paral. ult.): „Du, Herr, Gott der gerechten, hast keine Buße ausgelegt den gerechten, dem Abraham, Isaak und Jakob und jenen, die nicht gesündigt haben.“ „Die Sünde aber, wenn sie vollendet worden, erzeugt den Tod,“ wie Jakobus (1, 15.) sagt. Da also der Sünder nicht zum Heile gelangen kann, wenn nicht die Sünde von ihm entfernt wird und dies nicht geschehen kann ohne das Sakrament der Buße, in welchem thätig ist die Kraft des Leidens Christi vermittelst der Lossprechung und der entsprechenden Thätigkeit des büßenden, der mit der Gnade mitwirkt zur Tilgung der Sünden, so ist das Bußsakrament dafür notwendig zum Heile. „Wer dich geschaffen hat ohne dich,“ sagt Augustin (tract. 72. in Joan.), „wird dich nicht rechtfertigen ohne dich.“ So ist auch die Heilung notwendig für einen Menschen, der in eine Krankheit gefallen ist.

c) I. Jene Glosse ist zu verstehen von einem guten Willen, der nicht gesündigt hat. Wird aber der gute Wille hinweggenommen durch die Sünde, so wird er nicht wieder erlangt ohne die Trauer der Reue über sie; und das gehört zur Buße.

II. Fällt jemand in Sünden, so ist die Frste Voraussetzung die Reue oder Buße, damit Liebe, Barmherzigkeit, Glaube ihn von der Sünde lösen. Die Liebe nämlich verlangt, daß man das Gegenteil vom geliebten Gegenstände haßt und über die diesem zugefügte Beleidigung Schmerz empfindet. Der Glaube fordert, daß der Sünder danach verlangt, durch die Kraft des Leidens Christi, welche in den Sakramenten wirkt, gerechtfertigt zu werden von seinen Sünden. Die Barmherzigkeit legt auf, daß der Mensch seinem eigenen Sündenelende durch die Reue oder Buße abhelfe; denn „elend macht die Menschen die Sünde,“ heißt es Prov. 14.; und: „Erbarme dich deiner Seele und gefalle Gott“ (Ekkli. 30.).

III. Christus konnte, wie schon oft gesagt, die Wirkung eines jeden Sakramentes verleihen, ohne daß Er das Sakrament selber verlieh. Also ohne eine äußerliche Buße löste er diese Frau; nicht aber ohne innerliche, die Er selbst in ihr durch die Gnade wirkte.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger