Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 83

Articulus 1

IIIª q. 83 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in celebratione huius sacramenti Christus non immoletur. Dicitur enim Hebr. X, quod Christus una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Sed illa oblatio fuit eius immolatio. Ergo Christus non immolatur in celebratione huius sacramenti.

IIIª q. 83 a. 1 arg. 2
Praeterea, immolatio Christi facta est in cruce, in qua tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, ut dicitur Ephes. V. Sed in celebratione huius mysterii Christus non crucifigitur. Ergo nec immolatur.

IIIª q. 83 a. 1 arg. 3
Praeterea, sicut Augustinus dicit, IV de Trin., in immolatione Christi idem est sacerdos et hostia. Sed in celebratione huius sacramenti non est idem sacerdos et hostia. Ergo celebratio huius sacramenti non est Christi immolatio.

IIIª q. 83 a. 1 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro sententiarum prosperi, semel immolatus est in semetipso Christus, et tamen quotidie immolatur in sacramento.

IIIª q. 83 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod duplici ratione celebratio huius sacramenti dicitur Christi immolatio. Primo quidem quia, sicut Augustinus dicit, ad Simplicianum, solent imagines earum rerum nominibus appellari quarum imagines sunt, sicut cum, intuentes tabulam aut parietem pictum, dicimus, ille Cicero est, ille Sallustius. Celebratio autem huius sacramenti, sicut supra dictum est, imago est quaedam repraesentativa passionis Christi, quae est vera immolatio. Unde Ambrosius dicit, super epistolam ad Heb., in Christo semel oblata est hostia ad salutem sempiternam potens. Quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus ad recordationem mortis eius? Alio modo, quantum ad effectum passionis, quia scilicet per hoc sacramentum participes efficimur fructus dominicae passionis. Unde et in quadam dominicali oratione secreta dicitur, quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Quantum igitur ad primum modum, poterat Christus dici immolari etiam in figuris veteris testamenti, unde et in Apoc. XIII dicitur, quorum nomina non sunt scripta in libro vitae agni, qui occisus est ab origine mundi. Sed quantum ad modum secundum, proprium est huic sacramento quod in eius celebratione Christus immoletur.

IIIª q. 83 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Ambrosius ibidem dicit, una est hostia, quam scilicet Christus obtulit et nos offerimus, et non multae, quia semel oblatus est Christus, hoc autem sacrificium exemplum est illius. Sicut enim quod ubique offertur unum est corpus et non multa corpora, ita et unum sacrificium.

IIIª q. 83 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut celebratio huius sacramenti est imago repraesentativa passionis Christi, ita altare est repraesentativum crucis ipsius, in qua Christus in propria specie immolatus est.

IIIª q. 83 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, per eandem rationem, etiam sacerdos gerit imaginem Christi, in cuius persona et virtute verba pronuntiat ad consecrandum, ut ex supra dictis patet. Et ita quodammodo idem est sacerdos et hostia.

 

Erster Artikel.
Christus wird aufgeopfert in diesem Sakramente.

a) Das wird geleugnet. Denn:

I. Hebr. 10. heißt es: „Durch ein einmaliges Darbringen hat Er vollauf vollendet die geheiligten bis in Ewigkeit.“ Dieses Darbringen nun war ein Opfern. Also wird Christus nicht geopfert in diesem Sakramente.

II. Christus hat sich geopfert am Kreuze, „als Er Sich selbst dahin gab als ein Opfer und eine Opfergabe Gott dem Herrn“ (Ephes. 5.). In der heiligen Messe aber wird der Herr nicht gekreuzigt; also auch nicht geopfert.

III. Augustin (4. de Trin. 7.) schreibt: „Im Opfer Christi ist der nämliche zugleich Priester und Opfergabe.“ Das ist aber bei der Mesie nicht der Fall.

Auf der anderen Seite sagt Augustin (c. 52. de cons. dist. 2.): „Ein einziges Mal hat Christus in Sich selber, in der eigenen Gestalt, Sich geopfert; täglich opfert Er Sich im Sakramente.“

b) Ich antworte, aus doppeltem Grunde werde die Feier dieses Sakramentes als das Opfer Christi bezeichnet: 1. „Weil wir die Bilder von Personen nach den Namen der Personen zu benennen pflegen, deren Bilder sie sind; wie wir bei dem entsprechenden Porträt sagen: Das ist Cicero, das ist Sallust“ (Aug. 2. ad Simplicianum 3.). Die Feier dieses Sakramentes aber ist ein Bild, eine Darstellung des Leidens Christi, welches das wahre eigentliche Opfer war. Und danach wird die Feier dieses Sakramentes als Opfer Christi bezeichnet. Deshalb erklärt Ambrosius zu Hebr. 10.: „In Christo ward die Opfergabe einmal dargebracht, geeignet, das ewige Heil zu wirken. Was also thun wir? Opfern wir nicht täglich auf? Wir thun es zum Gedächtnisse an seinen Tod.“ 2. Weil wir durch dieses Sakrament teilhaft werden der Frucht des Leidens Christi. Deshalb heißt es in einer Kollekte: „So oft das Gedächtnis dieser Opfergabe gefeiert wird, vollzieht sich das Werk unserer Erlösung.“ Mit Rücksicht also auf den ersten Grund könnte man sagen, daß Christus auch in den Figuren des Alten Testamentes aufgeopfert wurde; weshalb Apok. 13. es heißt: „Deren Namen nicht geschrieben sind im Buche des Lammes, das geopfert wurde vom Beginne der Welt an.“ Mit Rücksicht auf den zweiten Grund ist es allein diesem Sakramente eigen, daß in dessen Feier Christus geopfert wird.

c) I. „Eine ist die Opfergabe,“ antwortet Ambrosius (welche nämlich Christus aufopferte und die wir aufopfern), „nicht viele; denn einmal hat Sich Christus dargebracht.“ Wie nämlich ein und derselbe Körper es ist, der überall dargebracht wird, und nicht viele Körper; so ist es auch ein und dasselbe Opfer. [S. 243]

II. Wie die Feier selbst ist das darstellende Bild des Leidens Christi, so ist der Altar ein darstellendes Bild des Kreuzes, an dem Christus in eigener Gestalt geopfert ward.

III. Wie der Priester namens und in der Person Christi die Konsekrationsworte sagt, so stellt seine ganze Person die Person Christi vor. Und so ist gewissermaßen der nämliche zugleich Priester und Opfergabe.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger