Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 82

Articulus 6

IIIª q. 82 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Missa sacerdotis mali non minus valeat quam Missa sacerdotis boni. Dicit enim Gregorius, in registro, heu, in quam magnum laqueum incidunt qui divina et occulta mysteria plus ab aliis sanctificata fieri posse credunt, cum unus idemque spiritus sanctus ea mysteria occulte atque invisibiliter operando sanctificet. Sed haec occulta mysteria celebrantur in Missa. Ergo Missa mali sacerdotis non minus valet quam Missa boni.

IIIª q. 82 a. 6 arg. 2
Praeterea, sicut Baptismus traditur a ministro in virtute Christi, qui baptizat, ita et hoc sacramentum, quod in persona Christi consecratur. Sed non melior Baptismus datur a meliori ministro, ut supra habitum est. Ergo neque etiam melior Missa est quae celebratur a meliori sacerdote.

IIIª q. 82 a. 6 arg. 3
Praeterea, sicut merita sacerdotum differunt per bonum et melius, ita etiam differunt per bonum et malum. Si ergo Missa melioris sacerdotis est melior, sequitur quod Missa mali sacerdotis sit mala. Quod est inconveniens, quia malitia ministrorum non potest redundare in Christi mysteria; sicut Augustinus dicit, in libro de Baptismo. Ergo neque Missa melioris sacerdotis est melior.

IIIª q. 82 a. 6 s. c.
Sed contra est quod habetur I, qu. I, quanto sacerdotes fuerint digniores, tanto facilius in necessitatibus pro quibus clamant, exaudiuntur.

IIIª q. 82 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod in Missa duo est considerare; scilicet ipsum sacramentum, quod est principale; et orationes quae in Missa fiunt pro vivis et mortuis. Quantum ergo ad sacramentum, non minus valet Missa mali sacerdotis quam boni, quia utrobique idem conficitur sacramentum. Oratio etiam quae fit in Missa, potest considerari dupliciter. Uno modo, inquantum habet efficaciam ex devotione sacerdotis orantis. Et sic non est dubium quod Missa melioris sacerdotis magis est fructuosa. Alio modo, inquantum oratio in Missa profertur a sacerdote in persona totius Ecclesiae, cuius sacerdos est minister. Quod quidem ministerium etiam in peccatoribus manet, sicut supra dictum est de ministerio Christi. Unde quantum ad hoc, est fructuosa non solum oratio sacerdotis peccatoris in Missa, sed etiam omnes aliae eius orationes quas facit in ecclesiasticis officiis, in quibus gerit personam Ecclesiae. Sed orationes eius privatae non sunt fructuosae, secundum illud Proverb. XXVIII, qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.

IIIª q. 82 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur ibi quantum ad sanctitatem divini sacramenti.

IIIª q. 82 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod in sacramento Baptismi non fiunt solemnes orationes pro omnibus fidelibus, sicut in Missa. Et ideo quantum ad hoc non est simile. Est autem simile quantum ad effectum sacramenti.

IIIª q. 82 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod propter virtutem spiritus sancti, qui per unitatem caritatis communicat invicem bona membrorum Christi, fit quod bonum privatum quod est in Missa sacerdotis boni, est fructuosum aliis. Malum autem privatum unius hominis non potest alteri nocere, nisi per aliqualem consensum, ut Augustinus dicit, in libro contra Parmenianum.

 

Sechster Attikel.
Vergleich dem Werte nach zwischen der Messe eines schlechten und der eines guten Priesters.

a) Die Messe eines schlechten gilt ebensoviel wie die eines guten. Denn:

I. Gregor sagt (Reg. cap. Multi saecularum I. q. 1.): „Wehe! In welch großen Fallstrick versinken jene, die da meinen, die göttlichen Mysterien könnten noch mehr Heiligkeit erlangen, wenn sie von guten Priestern gespendet werden, da doch ein und derselbe Geist diese Mysterien in geheimnisvoller, unsichtbarer Weise heiligt.“

II. Wie die Taufe, die ein tugendhafter giebt, nicht besser ist wie die eines Sünders, wirkt doch in beiden Fällen immer nur die Kraft Christi; — so muß es sich auch mit der Messe verhalten, denn da wirkt ebenfalls nur die eine Kraft Christi.

III. Wäre die Messe eines schlechten Priesters minder wert wie die eines guten, so würde die Messe eines besseren Priesters wieder besser sein wie die eines minder guten. Das ist aber unzulässig. Denn „die Bosheit des Spenders darf keinen Einfluß haben auf die Mysterien Christi,“ sagt Augustin (4. de bapt. cont. Donat. 12.).

Auf der anderen Seite heißt es (decret. 1. q. 1. c. 91.): „Je verdienstvoller der Priester ist, desto leichter wird er erhört werden, wenn er in der Not zu Gott fleht.“

b) Ich antworte; in der Messe sei 1. das Sakrament; 2. eine gewisse Anzahl Gebete für die lebendigen und abgestorbenen. Mit Rücksicht auf das Sakrament nun ist die Messe eines schlechten Priesters ebensoviel wert wie die eines guten. Mit Rücksicht auf die Gebete wird die Messe eines besseren Priesters fruchtreicher sein, soweit sie ihre Wirksamkeit haben von der Andacht des betenden Priesters; insoweit aber der Priester die Gebete vollbringt im Namen und als Vertreter der Kirche, deren Priester er ist, so sind auch im Munde des schlechten Priesters diese Gebete fruchtreich, [S. 237] denn er bleibt Diener und Vertreter der Kirche. Und ebenso haben Frucht auch seine sonstigen Gebete in den kirchlichen Offizien; nur seine Privatgebete sind fruchtlos, nach Prov. 28.: „Wer sein Ohr abkehrt, daß er auf das Gesetz nicht hört, dessen Gebet wird verflucht sein.“

c) I. Gregor spricht da von der Heiligkeit des Sakramentes.

II. Bei der Taufe geschehen nicht feierliche Gebete für alle gläubigen, wie in der Mefle. Da besteht also keine Ähnlichkeit. Diese besteht mit Rücksicht auf die Wirkung.

III. Durch die Einheit in der heiligen Liebe geschieht es, daß kraft des heiligen Geistes das, was ein Glied am Leibe Christi Gutes hat, dem anderen mitgeteilt wird; und so wird das Privat gute, was der Messe eines guten Priesters entquillt, sruchtreich für die anderen. Das Privatschlechte aber in einer Person schadet der Seele der anderen nicht, außer vermittelst der Zustimmung 2. eont. karm. 12.).

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger