Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 82

Articulus 4

IIIª q. 82 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sacerdos consecrans non teneatur sumere hoc sacramentum. In aliis enim consecrationibus ille qui consecrat materiam, non utitur ea, sicut episcopus consecrans chrisma non linitur eodem. Sed hoc sacramentum consistit in consecratione materiae. Ergo sacerdos perficiens hoc sacramentum non necesse habet uti eodem, sed potest licite a sumptione eius abstinere.

IIIª q. 82 a. 4 arg. 2
Praeterea, in aliis sacramentis minister non praebet sacramentum sibi ipsi, nullus enim baptizare seipsum potest, ut supra habitum est. Sed, sicut Baptismus ordinate dispensatur, ita et hoc sacramentum. Ergo sacerdos perficiens hoc sacramentum non debet ipsum sumere a seipso.

IIIª q. 82 a. 4 arg. 3
Praeterea, contingit quandoque quod miraculose corpus Christi in altari apparet sub specie carnis, et sanguis sub specie sanguinis. Quae non sunt apta cibo vel potui, unde, sicut supra dictum est, propter hoc sub alia specie traduntur, ne sint horrori sumentibus. Ergo sacerdos consecrans non semper tenetur sumere hoc sacramentum.

IIIª q. 82 a. 4 s. c.
Sed contra est quod in Concilio Toletano legitur, et habetur de Consecr., dist. II, cap. relatum, modis omnibus tenendum est ut, quotiescumque sacrificans corpus et sanguinem domini nostri Iesu Christi in altario immolat, toties perceptione corporis et sanguinis participem se praebeat.

IIIª q. 82 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Eucharistia non solum est sacramentum, sed etiam sacrificium. Quicumque autem sacrificium offert, debet fieri sacrificii particeps. Quia exterius sacrificium quod offert, signum est interioris sacrificii quo quis seipsum offert Deo, ut Augustinus dicit, X de Civ. Dei. Unde per hoc quod participat sacrificio, ostendit ad se sacrificium interius pertinere. Similiter etiam per hoc quod sacrificium populo dispensat, ostendit se esse dispensatorem divinorum populo. Quorum ipse primo debet esse particeps, sicut Dionysius dicit, in libro Eccles. Hier. Et ideo ipse ante sumere debet quam populo dispenset. Unde in praedicto capite legitur, quale est sacrificium cui nec ipse sacrificans particeps esse dignoscitur? Per hoc autem fit particeps quod de sacrificio sumit, secundum illud apostoli, I Cor. X, nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Et ideo necesse est quod sacerdos, quotiescumque consecrat, sumat hoc sacramentum integre.

IIIª q. 82 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod consecratio chrismatis, vel cuiuscumque alterius materiae, non est sacrificium, sicut consecratio Eucharistiae. Et ideo non est similis ratio.

IIIª q. 82 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod sacramentum Baptismi perficitur in ipso usu materiae. Et ideo nullus potest baptizare seipsum, quia in sacramento non potest esse idem agens et patiens. Unde nec in hoc sacramento sacerdos consecrat seipsum, sed panem et vinum, in qua consecratione conficitur hoc sacramentum. Usus autem sacramenti est consequenter se habens ad hoc sacramentum. Et ideo non est simile.

IIIª q. 82 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, si miraculose corpus Christi in altari sub specie carnis appareat, aut sanguis sub specie sanguinis, non est sumendum. Dicit enim Hieronymus, super Levit., de hac quidem hostia quae in Christi commemoratione mirabiliter fit, de illa vero quam Christus in ara crucis obtulit secundum se, nulli edere licet. Nec propter hoc sacerdos transgressor efficitur, quia ea quae miraculose fiunt, legibus non subduntur. Consulendum tamen esset sacerdoti quod iterato corpus et sanguinem domini consecraret et sumeret.

 

Vierter Artikel.
Der Priester muß, wenn er konsekriert, auch das Sakrament nehmen.

a) Dazu ist er nicht gehalten. Denn:

I. In allen anderen Weihungen oder Konsekrationen nimmt der weihende nicht für sich selbst den geweihten Stoff in Gebrauch; wie z. B. der den Chrisam weihende Bischof nicht sich selber damit salbt. Also ist dies auch hier keinerlei Notwendigkeit.

II. In den anderen Sakramenten spendet der Spender das betreffende Sakrament nicht an sich selbst, wie niemand sich selber taufen darf. Also.

III. Bisweilen erscheint kraft eines Wunders der Leib Christi auf dem Altare unter der Gestalt eines Kindes oder von Fleisch und Blut. Dies ist aber nicht geeignet, als Nahrung genommen zu werden. Also ist der Priester nicht immer verpflichtet, wenn er konsekriert, auch selber zu kommunizieren.

Auf der anderen Seite heißt es im concil. Tolet. XII. can. 5. (l. c. cap. Relatum): „In aller Weise ist daran festzuhalten, daß, so oft der Priester das Blut und den Leib Christi konsekriert und opfert, er auch selber kommunizieren muß.“

b) Ich antworte; die Eucharistie sei Sakrament und Opfer. Wer aber opfert, der muß selber teilhaft werden des Opfers, weil das äußerlich dargebrachte Opfer das Zeichen des inneren Opfers ist, womit jemand sich selbst Gott darbringt (Aug. 10. de civ. Dei 5.). Darin also, daß er teilhat am Opfer, zeigt der Priester, er gehöre mit in den Bereich des innerlichen Opfers. Und ähnlich zeigt er dadurch, daß er das Opfer dem Volke spendet, er sei der Verwalter des Göttlichen, an dem er zu allererst Anteil haben muß (de eccl. hier. 3.). Er muß also die Kommunion nehmen, ehe er sie anderen reicht. „Was ist das für ein Opfer, an dem der opfernde selbst nicht teil hat,“ heißt es deshalb in dem erwähnten Kapitel. Dadurch aber eben nimmt der Priester am Opfer teil, daß er selbst vom Opfer nimmt, nach 1. Kor. 10.: „Sind jene nicht, welche die Opfergaben essen, teilnehmend am Altare?“ Der Priester also muß, wenn er konsekriert, vollständig (d. h. unter zwei Gestalten) dieses Sakrament nehmen.

c) I. Diese Weihungen sind kein Opfer.

II. Die anderen Sakramente werden vollendet durch die Spendung selber; und es kann deshalb nicht der nämliche unter dem nämlichen Gesichtspunkte wirkend und leidend, gebend und empfangend sein; wie auch nicht der Priester sich selbst konsekriert. Dieses Sakrament aber ist vollendet vor der Spendung, sobald die Materie konsekriert ist.

III. In diesem Falle ist der Leib und das Blut nicht zu nehmen. Denn Origenes sagt (hom. 7. in Levit.; 76. de consecr. dist. 2.): „Von dieser Opfergabe, welche zum Gedächtnisse Christi sich in wunderbarer Weise vollendet, ist es erlaubt zu essen; von jener Opfergabe aber, welche Christus am Kreuze darbrachte, darf man an sich, unter der eigenen Gestalt betrachtet, nicht essen.“ Deshalb übertritt aber der Priester kein kirchliches Gesetz, wenn er so den Leib und das Blut Christi nicht nimmt; denn, was durch ein Wunder geschieht, unterliegt keinen Gesetzen. Zu raten wäre, daß er von neuem den Leib und das Blut Christi konsekriere und so nehme. [S. 235]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger