Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 81

Articulus 4

IIIª q. 81 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod, si hoc sacramentum tempore mortis Christi fuisset servatum in pyxide, vel ab aliquo apostolorum consecratum, non ibi moreretur. Mors enim Christi accidit per eius passionem. Sed Christus impassibili modo etiam tunc erat in hoc sacramento. Ergo non poterat mori in hoc sacramento.

IIIª q. 81 a. 4 arg. 2
Praeterea, in morte Christi separatus fuit sanguis eius a corpore. Sed in hoc sacramento simul est corpus Christi et sanguis. Ergo Christus in hoc sacramento non moreretur.

IIIª q. 81 a. 4 arg. 3
Praeterea, mors accidit per separationem animae a corpore. Sed in hoc sacramento continetur tam corpus Christi quam anima. Ergo in hoc sacramento non poterat Christus mori.

IIIª q. 81 a. 4 s. c.
Sed contra est quod idem Christus qui erat in cruce, fuisset in sacramento. Sed in cruce moriebatur. Ergo et in sacramento conservato moreretur.

IIIª q. 81 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod corpus Christi idem in substantia est in hoc sacramento et in propria specie, sed non eodem modo, nam in propria specie contingit circumstantia corpora per proprias dimensiones, non autem prout est in hoc sacramento, ut supra dictum est. Et ideo quidquid pertinet ad Christum secundum quod est in se, potest attribui ei et in propria specie et in sacramento existenti, sicut vivere, mori, dolere, animatum vel inanimatum esse, et cetera huiusmodi. Quaecumque vero conveniunt ei per comparationem ad corpora extrinseca, possunt ei attribui in propria specie existenti, non autem prout est in sacramento, sicut irrideri, conspui, crucifigi, flagellari, et cetera huiusmodi. Unde quidam metrice dixerunt, pyxide servato poteris sociare dolorem innatum, sed non illatus convenit illi.

IIIª q. 81 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, passio convenit corpori passo per comparationem ad agens extrinsecum. Et ideo Christus, secundum quod est sub sacramento, pati non potest. Potest tamen mori.

IIIª q. 81 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, sub specie panis est corpus Christi ex vi consecrationis, sanguis autem sub specie vini. Sed nunc quidem, quando realiter sanguis Christi non est separatus ab eius corpore, ex reali concomitantia et sanguis Christi est sub specie panis simul cum corpore, et corpus sub specie vini simul cum sanguine. Sed, si in tempore passionis Christi, quando realiter sanguis fuit separatus a corpore, fuisset hoc sacramentum consecratum, sub specie panis fuisset solum corpus, et sub specie vini fuisset solus sanguis.

IIIª q. 81 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, anima Christi est in hoc sacramento ex reali concomitantia, quia non est sine corpore, non autem ex vi consecrationis. Et ideo, si tunc fuisset hoc sacramentum consecratum vel servatum quando anima erat a corpore realiter separata, non fuisset anima Christi sub hoc sacramento, non propter defectum virtutis verborum sed propter aliam dispositionem rei.

 

Vierter Artikel.
Wäre das Sakrament konsekriert oder aufbewahrt worden zur Zeit des Todes Christi, so wäre Er darin gestorben.

a) Das scheint nicht. Denn:

I. Der Tod Christi war eine Folge des Leidens Christi. Christus aber war im Sakramente zugegen in leidensunfähiger Weise. Also wäre Er da nicht gestorben.

II. Im Tode Christi war Leib und Blut Christi getrennt. Im Sakramente ist es verbunden.

III. Der Tod bedeutet die Trennung der Seele. Dieses Sakrament aber enthält den Leib und die Seele Christi.

Auf der anderen Seite würde der nämliche Christus, der am Kreuze hing, im Sakramente gewesen sein. Am Kreuze aber starb Er. Also wäre Er auch im Sakramente gestorben.

b) Ich antworte; der gleiche Leib Christi ist nicht auf die gleiche Art und Weise im Sakramente und in der eigenen Gestalt. Denn in der eigenen Gestalt umstehen ihn andere Körper kraft des eigenen Umfangs; im Sakramente aber kraft des Umfangs der Gestalten. Das also, was Christum betrifft, soweit Er in Sich ist, kann Ihm zugeschrieben werden in der eigenen Gestalt gleichermaßen wie in der Gestalt des Sakramentes, wie das Leben, Sterben, Schmerzen, Beseelt-, Unbeseeltsein u. dgl. Das aber, was Ihm zukommt auf Grund der außen befindlichen Körper, kann Ihm nur in der eigenen Gestalt zugeschrieben werden, nicht unter der sakramentalen, wie das Geißeln, das Verhöhntwerden etc.

c) I. Zu leiden kommt dem Körper zu auf Grund des Einwirkens außen befindlicher Körper. Leiden also kann Christus nicht im Sakramente, wohl aber sterben.

II. Kraft des Sakramentes ist unter der Gestalt des Brotes nur der Leib, unter der Gestalt des Weines nur das Blut. Jetzt aber, wo der Leib thatsächlich nicht getrennt ist vom Blute, ist unter der Gestalt des Brotes kraft des thatsächlichen Begleitens gegenwärtig auch das Blut und unter der des Weines auch der Leib. Zur Zeit des Todes Christi also wäre unter der Gestalt des Brotes nur der Leib, unter der des Weines nur das Blut gegenwärtig gewesen; weil da thatsächlich der Leib Jesu vom Blute getrennt war. Dasselbe gilt für:

III. Wäre das Sakraident konsekriert worden zur Zeit, wo die Seele getrennt war vom Leibe, so würde die Seele unter der Gestalt des Brotes nicht gegenwärtig gewesen sein. [S. 231]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger