Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 81

Articulus 1

IIIª q. 81 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non sumpserit corpus suum et sanguinem. Non enim de factis Christi et dictis asseri debet quod auctoritate sacrae Scripturae non traditur. Sed in Evangeliis non habetur quod Christus corpus suum manducaverit aut sanguinem biberit. Non ergo est hoc asserendum.

IIIª q. 81 a. 1 arg. 2
Praeterea, nihil potest esse in seipso, nisi forte ratione partium, prout scilicet una pars eius est in alia, ut habetur in IV Physic. sed illud quod manducatur et bibitur, est in manducante et bibente. Cum ergo totus Christus sit in utraque specie sacramenti, videtur impossibile fuisse quod ipse sumpserit hoc sacramentum.

IIIª q. 81 a. 1 arg. 3
Praeterea, duplex est assumptio huius sacramenti, scilicet spiritualis et sacramentalis. Sed spiritualis non competebat Christo, quia nihil a sacramento accepit. Et per consequens nec sacramentalis, quae sine spirituali est imperfecta, ut supra habitum est. Ergo Christus nullo modo hoc sacramentum sumpsit.

IIIª q. 81 a. 1 s. c.
Sed contra est quod Hieronymus dicit, ad Heldibiam, dominus Iesus ipse conviva et convivium, ipse comedens et qui comeditur.

IIIª q. 81 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod Christus in cena corpus et sanguinem suum discipulis tradidit, non tamen ipse sumpsit. Sed hoc non videtur convenienter dici. Quia Christus ea quae ab aliis observanda instituit, ipse primitus observavit, unde et ipse prius baptizari voluit quam aliis Baptismum imponeret, secundum illud Act. I, coepit Iesus facere et docere. Unde et ipse primo corpus suum et sanguinem sumpsit, et postea discipulis suis tradidit sumendum. Et hoc est quod, Ruth III, super illud, cumque comedisset et bibisset etc., dicit Glossa, quod Christus comedit et bibit in cena, cum corporis et sanguinis sui sacramentum discipulis tradidit. Unde, quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse participavit eisdem.

IIIª q. 81 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in Evangeliis legitur quod Christus accepit panem et calicem. Non est autem intelligendum quod acceperit solum in manibus, ut quidam dicunt, sed eo modo accepit quo aliis accipiendum tradidit. Unde, cum discipulis dixerit, accipite et comedite, et iterum, accipite et bibite, intelligendum est quod ipse dominus accipiens comederit et biberit. Unde et quidam metrice dixerunt, rex sedet in cena, turba cinctus duodena, se tenet in manibus, se cibat ipse cibus.

IIIª q. 81 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus, secundum quod est sub hoc sacramento, comparatur ad locum non secundum proprias dimensiones, sed secundum dimensiones specierum sacramentalium, ita quod in quocumque loco ubi sunt illae species, est ipse Christus. Et quia species illae potuerunt esse in manibus et in ore Christi, ipse totus Christus potuit esse in suis manibus et in suo ore. Non autem potuisset hoc esse secundum quod comparatur ad locum secundum proprias species.

IIIª q. 81 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, effectus huius sacramenti est non solum augmentum habitualis gratiae, sed etiam actualis delectatio spiritualis dulcedinis. Quamvis autem Christo gratia non fuerit augmentata ex susceptione huius sacramenti, habuit tamen quandam spiritualem delectationem in nova institutione huius sacramenti, unde ipse dicebat, Luc. XXII, desiderio desideravi manducare hoc Pascha vobiscum, quod Eusebius exponit de novo mysterio huius novi testamenti quod tradebat discipulis. Et ideo spiritualiter manducavit, et similiter sacramentaliter, inquantum corpus suum sub sacramento sumpsit, quod sacramentum sui corporis intellexit et disposuit. Aliter tamen quam ceteri sacramentaliter et spiritualiter sumant, qui augmentum gratiae suscipiunt, et sacramentalibus signis indigent ad veritatis perceptionem.

 

Erster Artikel.
Christus selber nahm sein Fleisch und sein Blut.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Das Evangelium hat davon nichts. Also darf dies nicht behauptet werden.

II. Nichts kann in sich selber sein; außer etwa so, daß ein Teil in einem anderen ist (4 Physic.). Was aber gegessen und getrunken wird, ist im essenden und trinkenden. Da also der ganze Christus in jeder Gestalt ist, so kann unmöglich Christus Sich selbst genommen haben als Speise und Trank.

III. Geistigerweise konnte Christus dieses Sakrament nicht nehmen; da Er nichts Geistiges vom Sakramente aus empfing. Da nun das bloße sakramentale Kommunizieren unvollkommen ist, so hätte Christus, würde Er kommuniziert haben, etwas Unvollkommenes gethan.

Auf der anderen Seite schreibt .Hieronymus an Hedibias (q. 2.): „Unser Herr Jesus Christus; Er ist der Gastgeber und das Gastmahl; Er, der da ißt und gegessen wird.“

b) Ich antworte, manche sagen, Christus habe wohl sein Fleisch und Blut den Jüngern zu essen gegeben; aber nicht selbst es gegessen. Das aber scheint keine zulässige Meinung zu sein. Denn was Christus eingesetzt hat, daß es von den anderen beobachtet werde; das hat Er selbst zuerst beobachtet. Deshalb wollte auch Er selbst getauft weriwn, nach Act. l.: „Jesus fing an zu thun und zu lehren.“ Er hat also auch zuerst sein Fleisch und Blut genommen und dann es den Jüngern gegeben. Und das drückt zu Ruth 3. (cumque comedisset et bibisset) die Glosse erklärend aus: „Christus aß und trank beim Abendmahle, da Er seinen Leib und sein Blut im Sakramente den Jüngern gab. Weil also die Jünger (pueri) am Fleische und Blute teilhatten, hat Er auch selbst daran teilgenommen.“

c) I. In den Evangelien steht: „Er nahm das Brot und den Kelch“ (accepit). Nicht aber ist das so zu verstehen, als ob Er dies bloß in die Hände genommen; sondern Er nahm es in der nämlichen Weise wie Er es den Jüngern gab, daß sie es nehmen sollten. Wenn Er also sprach: „Nehmet und esset,“ und: „Nehmet und trinket,“ so ist dies so zu [S. 227] verstehen, daß auch Er es genommen und gegessen, resp. getrunken hat. Deshalb heißt es auch in den Versen:

Der König sitzt beim Abendmahl
Umgeben von der Zwölfe Zahl.
In Händen hält Er Sich,
Die Speise speiset sich.

II. Christus steht in Beziehung zum Orte in diesem Sakramente; nicht vermittelst des Umfangs des eigenen Leibes, sondern verinittelst des Umfangs der sakramentalen Gestalten, so daß in jedem Orte, wo diese Gestalten sind, auch Christus ist. Und weil diese Gestalten in seinen Händen und in seinem Munde sich finden konnten, so konnte auch der ganze Christus in seinen Händen und in seinem Munde sein. Dies hätte aber nicht stattfinden können, insoweit Christus Beziehung zum Orte hat gemäß seinem eigenen Umfange.

III. Nicht einzig der Zustand in der heiligmachenden Gnade ist eine Wirkung dieses Sakramentes, sondern auch ein gewisses thatsächliches Ergötzen. Und so wurde wohl in Ihm nicht der Zustand der heiligmachenden Gnade durch dieses Sakrament vermehrt. Er hatte jedoch eine gewisse , geistige Freude bei der Einsetzung dieses Sakramentes. Deshalb sagt Er: „Mit großem Verlangen habe ich danach verlangt, dieses Osterlamm mit euch zu essen.“ Demgemäß speiste Er in geistiger und in sakramentaler Weise, insofern Er seinen Leib unter dem Sakramente nahm, was Er als Sakrament seines Leibes innerlich auffaßte und worüber Er verfügte. Alle übrigen aber nehmen anders in geistiger und sakramentaler Weise die Eucharistie; denn sie erfahren eine Vermehrung im Zustande der heiligmachenden Gnade und bedürfen der sakramentalen Zeichen zum Verständnisse der Wahrheit.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger