Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 78

Articulus 6

IIIª q. 78 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod forma consecrationis panis non consequatur effectum suum quousque perficiatur forma consecrationis vini. Sicut enim per consecrationem panis incipit esse corpus Christi sub hoc sacramento, ita per consecrationem vini incipit esse sanguis. Si ergo verba consecrationis panis haberent effectum suum ante consecrationem vini, sequeretur quod in hoc sacramento inciperet esse corpus Christi exsangue. Quod est inconveniens.

IIIª q. 78 a. 6 arg. 2
Praeterea, unum sacramentum unum habet complementum, unde, licet in Baptismo sint tres immersiones, non tamen prima immersio consequitur suum effectum quousque tertia fuerit terminata. Sed totum hoc sacramentum est unum, ut supra dictum est. Ergo verba quibus consecratur panis, non consequuntur suum effectum sine verbis sacramentalibus quibus consecratur vinum.

IIIª q. 78 a. 6 arg. 3
Praeterea, in ipsa forma consecrationis panis sunt plura verba, quorum prima non consequuntur effectum nisi prolato ultimo, sicut dictum est. Ergo, pari ratione, nec verba quibus consecratur corpus Christi habent effectum, nisi prolatis verbis quibus sanguis Christi consecratur.

IIIª q. 78 a. 6 s. c.
Sed contra est quod, statim dictis verbis consecrationis panis, hostia consecrata proponitur populo adoranda. Quod non fieret si non esset ibi corpus Christi, quia hoc ad idololatriam pertineret. Ergo verba consecrationis suum effectum consequuntur antequam proferantur verba consecrationis vini.

IIIª q. 78 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod quidam antiqui doctores dixerunt quod hae duae formae, scilicet consecrationis panis et vini, se invicem expectant in agendo, ita scilicet quod prima non perficit suum effectum antequam secunda proferatur. Sed hoc stare non potest. Quia, sicut dictum est, ad veritatem huius locutionis, hoc est corpus meum, requiritur, propter verbum praesentis temporis, quod res significata simul tempore sit cum ipsa significatione locutionis, alioquin, si in futurum expectaretur res significata, apponeretur verbum futuri temporis, non autem verbum praesentis; ita scilicet quod non diceretur, hoc est corpus meum, sed, hoc erit corpus meum. Significatio autem huius locutionis completur statim completa prolatione horum verborum. Et ideo oportet rem significatam statim adesse, quae quidem est effectus huius sacramenti, alioquin locutio non esset vera. Est etiam haec positio contra ritum Ecclesiae, quae statim post prolationem verborum corpus Christi adorat. Unde dicendum est quod prima forma non expectat secundam in agendo, sed statim habet suum effectum.

IIIª q. 78 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ex hac ratione videntur fuisse decepti illi qui praedictam positionem posuerunt. Unde intelligendum est quod, facta consecratione panis, est quidem corpus Christi ibi ex vi sacramenti, et sanguis ex reali concomitantia; sed postmodum, post consecrationem vini, fit ibi e converso sanguis Christi ex vi sacramenti, corpus autem Christi ex reali concomitantia; ita quod totus Christus est sub utraque specie, sicut supra dictum est.

IIIª q. 78 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum est unum perfectione, sicut supra dictum est, inquantum scilicet constituitur ex duobus, scilicet ex cibo et potu, quorum utrumque per se habet suam perfectionem. Sed tres immersiones Baptismi ordinantur ad unum simplicem effectum. Et ideo non est simile.

IIIª q. 78 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod diversa verba quae sunt in forma consecrationis panis, constituunt veritatem unius locutionis, non autem verba diversarum formarum. Et ideo non est simile.

 

Sechster Artikel.
Die Konsekrationsform des Brotes hat ihre Wirkung, bevor die Konsekrationsform des Weines ausgesprochen ist.

a) Das Gegenteil wird behauptet. Denn:

I. Durch die Konsekration des Brotes fängt an gegenwärtig zu sein der Leib, durch die des Weines das Blut Christi. Würde also die erste ihre Wirkung haben für sich allein, so wäre der Leib Christi zugegen ohne Blut; was unzulässig ist.

II. Ist das Sakrament in sich ein einiges, so hat es auch nur eine Wirkung, wie die erste Untertauchung bei der Taufe ihre Wirkung hat, nachdem die dritte vollendet ist. Die Eucharistie aber bildet nicht zwei Sakramente, sondern eines. Also die Worte der Konsekration des Brotes haben erst ihre Wirkung nach den Worten der Konsekration des Weines.

III. In der Form der Konsekration selber des Brotes sind mehrere Worte, die ihre Wirkung erst beim Aussprechen des letzten Wortes haben. Also ist das ebenso der Fall mit allen Worten der Konsekration bis zu dem letzten Worte der Konsekrationsform des Kelches.

Auf der anderen Seite wird gleich nach der Konsekration des Brotes die Hostie zum Anbeten dargeboten; was aber Götzendienst sein würde, wäre da nicht der Leib Christi zugegen.

b) Ich antworte; es war dies die Ansicht einiger früheren Autoren, daß die eine dieser beiden Formen ihre Wirkung nicht habe, ohne daß die Wirkung sich zugleich bei der anderen vollziehe.

Das ist aber ganz unmöglich. Denn damit die Form wahr sei: „Das ist mein Leib“ wird erfordert, daß die bezeichnete Sache der Zeit nach zugleich sei mit dem, was die gesprochenen Worte ausdrücken. Es steht ja hier die gegenwärtige Zeit „ist“. Würde die Gegenwart des Leibes für später erwartet werden, so müßte nicht „ist“ stehen, sondern die zukünf'tige Zeit „wird sein“. Da nun, was die Worte ausdrücken wollen, sogleich ausgedrückt ist, sobald das Aussprechen der Worte vollendet ist; so muß das durch die Worte Ausgedrückte sogleich, unmittelbar daraus wirklich da sein, nachdem die Worte gesprochen sind. Die Wirkung des Sakramentes muß der Bezeichnung, die in der Gegenwart ausgedrückt ist, entsprechen; sonst wäre die Redeweise falsch. Die erwähnte Ansicht ist auch gegen den Ritus der Kirche, welche gleich, nachdem die Worte der Konsekrationsform des Brotes vollendet sind, anbetet.

c) I. Dieser Grund hat die Anhänger der genannten Meinung getäuscht. Nachdem also das Brot konsekriert worden, ist der Leib Christi allein da kraft des Sakramentes und das Blut kraft des thatsächlichen Begleitens. Und ist der Wein konsekriert, ist das Blut Christi allein da kraft des Sakramentes und der Leib kraft des thatsächlichen Begleitens; so daß der ganze Christus unter jeder Gestalt ist, wie Kap. 76, Art. 2. gesagt worden.

II. Dieses Sakrament ist ein einiges kraft der Vollendung (Kap. 73, Art. 2.); insoweit es nämlich aus zwei Teilen besteht, der Speise und dem Trank, von denen ein jeder seine Vollendung hat. Die drei Untertauchungen [S. 197] III. aber in der Taufe zielen auf eine einfache Wirkung ab; und somit ist da keine Ähnlichkeit.

IV. Die verschiedenen Worte der Konsekrationsform des Brotes drücken aus die Wahrheit eines einzigen vollständigen Satzes. Dies aber ist mit den Worten der zwei verschiedenen Formen nicht der Fall. Es besteht da also keine Ähnlichkeit.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger