Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 77

Articulus 7

IIIª q. 77 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod species sacramentales non frangantur in hoc sacramento. Dicit enim philosophus, in IV Meteor., quod corpora dicuntur frangibilia propter determinatam dispositionem pororum. Quod non potest attribui sacramentalibus speciebus. Ergo sacramentales species non possunt frangi.

IIIª q. 77 a. 7 arg. 2
Praeterea, fractionem sequitur sonus. Sed species sacramentales non sunt sonabiles, dicit enim philosophus, II de anima, quod sonabile est corpus durum habens superficiem levem. Ergo species sacramentales non franguntur.

IIIª q. 77 a. 7 arg. 3
Praeterea, eiusdem videtur esse frangi et masticari. Sed verum corpus Christi est quod manducatur, secundum illud Ioan. VI, qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem. Ergo corpus Christi est quod frangitur et masticatur. Unde et in confessione Berengarii dicitur, consentio sanctae Romanae Ecclesiae, et corde et ore profiteor panem et vinum quae in altari ponuntur, post consecrationem verum corpus et sanguinem Christi esse, et in veritate manibus sacerdotum tractari, frangi et fidelium dentibus atteri. Non ergo fractio debet attribui sacramentalibus speciebus.

IIIª q. 77 a. 7 s. c.
Sed contra est quod fractio fit per divisionem quanti. Sed nullum quantum ibi dividitur nisi species sacramentales, quia neque corpus Christi, quod est incorruptibile; neque substantia panis, quae non manet. Ergo species sacramentales franguntur.

IIIª q. 77 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod apud antiquos circa hoc multiplex fuit opinio. Quidam enim dixerunt quod non erat in hoc sacramento fractio secundum rei veritatem, sed solum secundum aspectum intuentium. Sed hoc non potest stare. Quia in hoc sacramento veritatis sensus non decipitur circa ea quorum iudicium ad ipsum pertinet, inter quae est fractio, per quam ex uno fiunt multa, quae quidem sunt sensibilia communia, ut patet in libro de anima. Unde alii dixerunt quod erat ibi vera fractio sine substantia existente. Sed hoc etiam sensui contradicit. Apparet enim in hoc sacramento aliquod quantum, prius unum existens, postea in multa partitum, quod quidem oportet esse subiectum fractionis. Non autem potest dici quod ipsum corpus Christi verum frangatur. Primo quidem, quia est incorruptibile et impassibile. Secundo, quia est totum sub qualibet parte, ut supra habitum est, quod est quidem contra rationem eius quod frangitur. Unde relinquitur quod fractio sit sicut in subiecto in quantitate dimensiva panis, sicut et alia accidentia. Et sicut species sacramentales sunt sacramentum corporis Christi veri, ita fractio huiusmodi specierum est sacramentum dominicae passionis, quae fuit in corpore Christi vero.

IIIª q. 77 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in speciebus sacramentalibus remanet rarum et densum, ut supra dictum est, ita etiam remanet ibi porositas, et per consequens frangibilitas.

IIIª q. 77 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod densitatem sequitur duritia. Et ideo, ex quo in speciebus sacramentalibus remanet densitas, consequens est quod remaneat ibi duritia, et per consequens sonabilitas.

IIIª q. 77 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod illud quod manducatur in propria specie, ipsummet frangitur et masticatur in sua specie. Corpus autem Christi non manducatur in sua specie, sed in specie sacramentali. Unde super illud Ioannis VI, caro non prodest quidquam, dicit Augustinus, hoc est intelligendum secundum illos qui carnaliter intelligebant carnem quippe sic intellexerunt quo modo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur. Et ideo ipsum corpus Christi non frangitur, nisi secundum speciem sacramentalem. Et hoc modo intelligenda est confessio Berengarii, ut fractio et contritio dentium referatur ad speciem sacramentalem, sub qua vere est corpus Christi.

 

Siebenter Artikel.
Die sakramentalen Gestalten werden gebrochen in diesem Sakramente.

a) Das Gegenteil wird geltend gemacht. Denn:

I. Die Körper sind geeignet gebrochen zu werden „wegen verschiedenen bestimmten Lagen der Poren“ (4. Meteor. summa 3. c. 11). Dies kann aber von den sakramentalen Gestalten nicht gesagt werden.

II. Dem Brechen folgt ein Tönen. Die sakramentalen Gestalten aber sind dem Tönen nicht zugänglich. Denn „was tönen kann, ist ein harter Körper mit einer sanften glatten Oberfläche“ (2. de anima). Also sind die sakramentalen Gestalten nicht zu brechen.

III. Das Nämliche wird gegessen, gebrochen und zerstückelt. Der wahre Leib Christi aber wird gegessen, nach Joh. 6, 57. Also wird der Leib Christi gebrochen und zerstückelt; nicht die Gestalten. Deshalb heißt es im Bekenntnisse Berengars (c. Ego Berengar de consecr. dist. 2.): „Ich stimme überein mit der Römischen Kirche und bekenne mit dem Munde und mit dem Herzen, das Brot und der Wein, was auf den Altar gelegt wird, sei nach der Konsekration der wahre Leib und das wahre Blut Christi; und werde in Wahrheit als solcher von den Priestern berührt, gebrochen, gegessen und von den Zähnen der gläubigen zermalmt.“ Nicht also die sakramentalen Gestalten werden gebrochen.

Auf der anderen Seite kommt einer Substanz das Zerbrechen oder Teilen zu gemäß dem Umfange. Nur aber die Gestalten werden da geteilt; denn weder ist dies zukömmlich dem Leibe Christi, der unvergänglich ist, noch der Substanz des Brotes und Weines, die nicht mehr besteht. Also die Gestalten werden gebrochen.

b) Ich antworte; bei den alten bestand mit Rücksicht darauf eine doppelte Meinung. Die einen nahmen an, es sei im Sakramente selber thatsächlich kein Brechen, sondern dies vollziehe sich nur in den Augen der sehenden. Das aber ist falsch. Denn der Sinn wird in diesem Sakramente der Wahrheit nicht getäuscht mit Rücksicht auf seinen eigensten Gegenstand, worüber es seine Natur ist, zu urteilen. Ein solcher Gegenstand aber ist das Brechen, wodurch aus der Einheit eine Vielheit wird; denn dies gehört unter die gemeinsam allen Sinnen zugehörigen Gegenstände, die sensibilia communia nach 2. de anima.

Andere deshalb sagten, es sei da ein wirkliches Brechen, aber ohne daß dafür etwas als Subjekt zu Grunde läge. Aber auch dies ist gegen die einfache sinnliche Wahrnehmung. Denn es erscheint da etwas Umfangreiches, was vorher etwas Einiges war und dann in mehrere Teile geteilt worden ist; und dieses muß als zu Grunde liegendes Subjekt des Teilens betrachtet werden. [S. 183] Es kann aber nicht Christi Leib gebrochen werden, der 1. unvergänglich und leidensunfähig und, 2. unter jedem Teilchen der Gestalten ganz gegenwärtig ist. Also hat dieses Brechen zum Subjekt, wie alle anderen Accidentien, den Umfang. Und wie die sakramentalen Gestalten das Sakrament oder das äußere Zeichen sind des wahren Leibes Christi; so ist das Brechen dieser Gestalten das Sakrament oder äußere Zeichen des Leidens Christi, welches im wahren Leibe Christi war.

c) I. Wie „dünn“ und „dicht“ in den sakramentalen Gestalten verbleibt, so auch die Porosität und somit die Brechbarkeit.

II. Der Dichtigkeit folgt die Härte. Also bleibt die Härte in den Gestalten und somit können sie tönen.

III. Was in seiner eigenen Gestalt gegessen wird; dieses Nämliche wird auch gebrochen und zermalmt. Der Leib Christi aber wird nicht in seiner eigenen Gestalt gegessen, sondern unter den sakramentalen Gestalten. Deshalb sagt Augustin zu Joh. 6. (caro non prodest): „Dies ist zu verstehen von jenen, welche die Worte des Herrn fleischlich auffaßten; die da meinten, sein Fleisch sollte zerrissen werden, wie man einen toten Körper zerfleischt.“ Und deshalb wird der Leib Christi nicht gebrochen, außer unter der sakramentalen Gestalt. Danach ist das Bekenntnis Berengars zu verstehen, daß das Brechen und Zermalmen mit den Zähnen auf die sakramentale Gestalt bezogen wird, unter welcher wahrhaft ist der Leib Christi.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger