Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 77

Articulus 5

IIIª q. 77 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ex speciebus sacramentalibus nihil possit generari. Omne enim quod generatur, ex aliqua materia generatur, ex nihilo enim nihil generatur, quamvis ex nihilo fiat aliquid per creationem. Sed speciebus sacramentalibus non subest aliqua materia nisi corporis Christi, quod est incorruptibile. Ergo videtur quod ex speciebus sacramentalibus nihil possit generari.

IIIª q. 77 a. 5 arg. 2
Praeterea, ea quae non sunt unius generis, non possunt ex invicem fieri, non enim ex albedine fit linea. Sed accidens et substantia differunt genere. Cum ergo species sacramentales sint accidentia, videtur quod ex eis non possit aliqua substantia generari.

IIIª q. 77 a. 5 arg. 3
Praeterea, si ex eis generatur aliqua substantia corporea, non erit sine accidente. Si ergo ex speciebus sacramentalibus generatur aliqua substantia corporea, oportet quod ex accidente generetur substantia et accidens, duo scilicet ex uno, quod est impossibile. Ergo impossibile est quod ex speciebus sacramentalibus aliqua substantia corporea generetur.

IIIª q. 77 a. 5 s. c.
Sed contra est quod ad sensum videri potest ex speciebus sacramentalibus aliquid generari, vel cinerem, si comburantur; vel vermes, si putrefiant; vel pulverem, si conterantur.

IIIª q. 77 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, cum corruptio unius sit generatio alterius, ut dicitur in I de Generat., necesse est quod ex speciebus sacramentalibus aliquid generetur, cum corrumpantur, ut dictum est. Non enim sic corrumpuntur ut omnino dispareant, quasi in nihilum redigantur, sed manifeste aliquid sensibile eis succedit. Quomodo autem ex eis aliquid generari possit, difficile est videre. Manifestum est enim quod ex corpore et sanguine Christi, quae ibi veraciter sunt, non generatur aliquid, cum sint incorruptibilia. Si autem substantia panis aut vini remaneret in hoc sacramento, vel eorum materia, facile esset assignare quod ex eis generatur illud sensibile quod succedit, ut quidam posuerunt. Sed hoc est falsum, ut supra habitum est. Et ideo quidam dixerunt quod ea quae generantur, non fiunt ex speciebus sacramentalibus, sed ex aere circumstante. Quod quidem multipliciter apparet esse impossibile. Primo quidem, quia ex eo generatur aliquid quod prius alteratum et corruptum apparet. Nulla autem alteratio et corruptio prius apparuit in aere circumstante. Unde ex eo vermes aut cineres non generantur. Secundo, quia natura aeris non est talis quod ex eo per tales alterationes talia generentur. Tertio, quia potest contingere in magna quantitate hostias consecratas comburi vel putrefieri, nec esset possibile tantum de corpore terreo ex aere generari, nisi magna et etiam valde sensibili inspissatione aeris facta. Quarto, quia idem potest accidere corporibus solidis circumstantibus, puta ferro aut lapidibus, quae integra remanent post praedictorum generationem. Unde haec positio stare non potest, quia contrariatur ei quod ad sensum apparet. Et ideo alii dixerunt quod redit substantia panis et vini in ipsa corruptione specierum, et sic ex substantia panis et vini redeunte generantur cineres aut vermes aut aliquid huiusmodi. Sed haec positio non videtur esse possibilis. Primo quidem quia, si substantia panis et vini conversa est in corpus et sanguinem, ut supra habitum est, non potest substantia panis vel vini redire nisi corpore aut sanguine Christi iterum converso in substantiam panis et vini, quod est impossibile, sicut, si aer sit conversus in ignem, non potest aer redire nisi iterum ignis convertatur in aerem. Si vero substantia panis aut vini sit annihilata, non potest iterum redire, quia quod in nihilum decidit, non redit idem numero, nisi forte dicatur redire praedicta substantia, quia Deus de novo creat novam substantiam loco primae. Secundo videtur hoc esse impossibile, quia non est dare quando substantia panis redeat. Manifestum est enim ex supra dictis quod, manentibus speciebus panis et vini, manet corpus et sanguis Christi, quae non sunt simul cum substantia panis et vini in hoc sacramento, secundum praehabita. Unde substantia panis et vini non potest redire, speciebus sacramentalibus manentibus. Similiter etiam nec eis cessantibus, quia iam substantia panis et vini esset sine propriis accidentibus, quod est impossibile. Nisi forte dicatur quod in ipso ultimo instanti corruptionis specierum redit, non quidem substantia panis et vini, quia illud idem instans est in quo primo habent esse substantiae generatae ex speciebus, sed materia panis et vini magis quasi de novo creata diceretur quam rediens, proprie loquendo. Et secundum hoc, posset sustineri praedicta positio. Verum, quia non rationabiliter videtur dici quod miraculose aliquid accidit in hoc sacramento nisi ex ipsa consecratione, ex qua non est quod materia creetur vel redeat; melius videtur dicendum quod in ipsa consecratione miraculose datur quantitati dimensivae panis et vini quod sit primum subiectum subsequentium formarum. Hoc autem est proprium materiae. Et ideo ex consequenti datur praedictae quantitati dimensivae omne id quod ad materiam pertinet. Et ideo quidquid posset generari ex materia panis si esset, totum potest generari ex praedicta quantitate dimensiva panis vel vini, non quidem novo miraculo, sed ex vi miraculi prius facti.

IIIª q. 77 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis non sit ibi materia ex qua aliquid generetur, quantitas tamen dimensiva supplet vicem materiae, ut dictum est.

IIIª q. 77 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod illae species sacramentales sunt quidem accidentia, habent tamen actum et vim substantiae, ut dictum est.

IIIª q. 77 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod quantitas dimensiva panis et vini et retinet naturam propriam, et accipit miraculose vim et proprietatem substantiae. Et ideo potest transire in utrumque, idest in substantiam et dimensionem.

 

Fünfter Artikel.
Aus den sakramentalen Gestalten kann etwas erzeugt werden.

a) Dies wird geleugnet. Denn:

I. Was erzeugt wird, das wird aus einem Stoffe erzeugt; aus Nichts nämlich kann wohl Etwas werden durch Erschaffen, aber es kann aus Nichts nicht Etwas gezeugt werden. Jene sakamentalen Gestalten aber haben keinen Stoff zur Unterlage; sie sind ohne Stoff. Also kann daraus nichts erzeugt werden.

II. Wenn zwei Dinge nicht ein und derselben Art angehören, so kann nicht das Eine aus dem Anderen erzeugt werden; aus der Weiße z. B. wird keine Linie. Also kann hier aus reinen Accidentien keine Substanz gezeugt werden.

III. Wird aus ihnen eine Substanz gezeugt, so kann diese nicht ohne Accidens oder Eigenschaft sein. Also würde hier aus einem reinen Accidens gezeugt werden Substanz und Accidens; zwei Dinge nämlich von einem, was unmöglich ist.

Auf der anderen Seite wird aus den sakramentalen Gestalten, wie der Augenschein lehrt. Etwas erzeugt: Asche, wenn sie verbrannt werden; Würmer, wenn sie faulen; Staub, wenn sie zermalmt werden.

b) Ich antworte, „das Vergehen des Einen sei das Entstehen oder Erzeugtwerden des Anderen.“ Da also die sakramentalen Gestalten nicht im Nichts aufgehen, so wird bei ihrem Vergehen notwendigerweise Etwas erzeugt. In welcher Weise dies aber geschehen kann, ist schwer zu sagen. Denn offenbar wird von der Substanz des Leibes und Blutes Christi aus nichts erzeugt, da sie unvergänglich ist. Wenn nun die Substanz von Brot und [S. 180] Wein zuriickbliebe, so wäre die Schwierigkeit leicht gelöst; aber das ist trotz der Ansicht einiger falsch. Deshalb meinte man nun, das Gezeugte werde nicht aus den Gestalten, sondern aus der umgebenden Luft. Aber das ist in vielfacher Weise falsch. Denn 1. wird Etwas nur erzeugt von etwas Anderem, was verdorben ist, also was vergeht; nichts aber zeigt an, daß die umgebende Luft verdorben wird, so daß aus ihr Würmer oder Asche erzeugt würden; — 2. ist dies gegen die Natur der Luft, daß aus ihr, auch wenn sie verdorben ist, Solches gezeugt werde; — 3. kann eine große Quantität konsekrierter Hostien faulen oder verbrannt werden, so daß es gar nicht möglich wäre, daß so viel Erdeartiges aus der Luft erzeugt würde, es müßte diese denn in sehr sinnlich wahrnehmbarer Weise verdichtet werden; — 4. müßte doch dasselbe geschehen mit den festen umgebenden Körpern, wie Eisen, Stein, Gold; diese aber bleiben vollständig unberührt bei der erwähnten Erzeugung.

Andere meinten deshalb, es kehre beim Vergehen die Substanz des Brotes und Weines zurück und aus ihr werde dann Asche, Staub etc. Doch auch diese Annahme ist unmöglich zu rechtfertigen. Denn 1. müßte die Substanz des Leibes und Blutes Christi wieder verwandelt werden in die Substanz von Brot und Wein, sollte letztere Substanz zurückkommen; wie, wenn Luft in Feuer verwandelt worden, die Luft nicht zurückkehrt, falls nicht das Feuer wieder in Luft verwandelt wird; also müßte, wenn man sagen wollte, die Substanz von Brot und Wein sei zu Nichts geworden und kehre nun zurück, man annehmen, Gott schaffe eine neue Substanz, die dann der Zahl nach natürlich nicht dieselbe wäre wie die frühere; — 2. kann im genannten Falle gar nicht angegeben werden, wann die befagte Substanz zurückkehrt; denn so lange die Gestalten von Brot und Wein bleiben, bleibt die Substanz des Leibes und Blutes Christi, die nicht zugleich ist mit der Substanz von Brot und Wein in diesem Sakramente (Kap. 75, Art. 2.). Während die Gestalten also bleiben, kann die Substanz von Brot und Wein nicht zurückkehren; sind aber die Gestalten von Brot und Wein nicht mehr, so bestände, falls die Substanz zurückkehrte, eine Substanz ohne Accidentien oder Eigenschaften, was unmöglich ist. Höchstens könnte man sagen, im letzten Augenblicke des Vergehens kehre zwar nicht die Substanz von Brot und Wein zurück (denn dies ist zugleich der erste Augenblick, wo das Gezeugte Sein hat), aber der geeignete Stoff werde wunderbarerweise eigens geschaffen.

Weil jedoch in diesem Sakramente ein Wunder nicht angenommen werden darf, was nicht in den Konsekrationsworten liegt und begründet ist; aus diesen aber in keiner Weise hervorgeht, daß der betreffende Stoff geschaffen wird oder zurückkehrt; so scheint es besser zu sagen, in der Konsekration selber werde es durch ein Wunder dem Umfange vom Brote und Weine gegeben, daß er erstes Subjekt sei für die anderen folgenden verändernden Formen oder Eigenschaften, so lange die Gestalten bleiben. Dies wäre in erster Linie eigen dem Stoffe, solches Subjekt zu sein. Also würde folgerichtig diesem Accidens des Umfanges Alles gegeben, was sonst dem Stoffe zugehört. Was demnach erzeugt werden könnte aus dem Stoffe von Brot und Wein, alles dies wird nun erzeugt aus dem genannten Umfange, der nicht infolge eines neuen Wunders solche Kraft erhält, sondern infolge des Wunders der Verwandlung, das bereits geschehen und das in den Konsekrationsworten begründet ist.

c) I. Der Umfang tritt an die Stelle des Stoffes. [S. 181]

II. Jene sakramentalen Gestalten haben eine Wirksamkeit und ein Sein wie die Substanz (Art. 1 ad IV.).

III. Der Umfang behält die ihm eigene Natur und erhält wunderbarerweise die Kraft, an der Stelle der Substanz zu stehen. Und so kann er in Beides übergehen: in eine Substanz und in einen Umfang.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger