Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 77

Articulus 4

IIIª q. 77 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod species sacramentales corrumpi non possunt. Corruptio enim accidit per separationem formae a materia. Sed materia panis non remanet in hoc sacramento, ut ex supra dictis patet. Ergo huiusmodi species non possunt corrumpi.

IIIª q. 77 a. 4 arg. 2
Praeterea, nulla forma corrumpitur nisi per accidens, corrupto subiecto, unde formae per se subsistentes incorruptibiles sunt, sicut patet in substantiis spiritualibus. Sed species sacramentales sunt formae sine subiecto. Ergo corrumpi non possunt.

IIIª q. 77 a. 4 arg. 3
Praeterea, si corrumpuntur, aut hoc erit naturaliter, aut miraculose. Sed non naturaliter, quia non est ibi assignare aliquod corruptionis subiectum, quod maneat corruptione terminata. Similiter etiam nec miraculose, quia miracula quae sunt in hoc sacramento, fiunt virtute consecrationis, per quam species sacramentales conservantur; non est autem idem causa conservationis et corruptionis. Ergo nullo modo species sacramentales corrumpi possunt.

IIIª q. 77 a. 4 s. c.
Sed contra est quod sensu deprehenditur hostias consecratas putrefieri et corrumpi.

IIIª q. 77 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod corruptio est motus ex esse in non esse. Dictum est autem supra quod species sacramentales retinent idem esse quod prius habebant substantia panis et vini existente. Et ideo, sicut esse horum accidentium poterat corrumpi substantia panis et vini existente, ita etiam potest corrumpi illa substantia abeunte. Poterant autem huiusmodi accidentia primo corrumpi dupliciter, uno modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem, sicut per alterationem qualitatum, et augmentum vel diminutionem quantitatis, non quidem per modum augmenti vel diminutionis, qui invenitur in solis corporibus animatis, qualia non sunt substantia panis et vini, sed per additionem vel divisionem; nam, sicut dicitur in III Metaphys., per divisionem una dimensio corrumpitur et fiunt duae, per additionem autem e converso ex duabus fit una. Et per hunc modum manifeste possunt corrumpi huiusmodi accidentia post consecrationem, quia et ipsa quantitas dimensiva remanens potest divisionem et additionem recipere; et, cum sit subiectum qualitatum sensibilium, sicut dictum est, potest etiam esse subiectum alterationis eorum, puta si alteretur color aut sapor panis aut vini. Alio modo poterant corrumpi per accidens, per corruptionem subiecti. Et hoc modo possunt corrumpi etiam post consecrationem. Quamvis enim subiectum non remaneat, remanet tamen esse quod habebant huiusmodi accidentia in subiecto, quod quidem est proprium et conforme subiecto. Et ideo huiusmodi esse potest corrumpi a contrario agente, sicut corrumpebatur substantia panis vel vini, quae etiam non corrumpebatur nisi praecedente alteratione circa accidentia. Distinguendum tamen est inter utramque praedictarum corruptionum. Quia, cum corpus Christi et sanguis succedant in hoc sacramento substantiae panis et vini, si fiat talis immutatio ex parte accidentium quae non suffecisset ad corruptionem panis et vini, propter talem immutationem non desinit corpus et sanguis Christi esse sub hoc sacramento, sive fiat immutatio ex parte qualitatis, puta cum modicum immutatur color aut sapor vini aut panis; sive ex parte quantitatis, sicut cum dividitur panis aut vinum in tales partes quod adhuc in eis possit salvari natura panis aut vini. Si vero fiat tanta immutatio quod fuisset corrupta substantia panis aut vini, non remanent corpus et sanguis Christi sub hoc sacramento. Et hoc tam ex parte qualitatum, sicut cum ita immutatur color et sapor et aliae qualitates panis aut vini quod nullo modo posset compati natura panis aut vini, sive etiam ex parte quantitatis, puta si pulverizetur panis, vel vinum in minimas partes dividatur, ut iam non remaneant species panis vel vini.

IIIª q. 77 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quia ad corruptionem per se pertinet quod auferatur esse rei inquantum esse alicuius formae est in materia, consequens est quod per corruptionem separetur forma a materia. Si vero huiusmodi esse non esset in materia, simile tamen ei quod est in materia, posset per corruptionem auferri etiam materia non existente, sicut accidit in hoc sacramento, ut ex dictis patet.

IIIª q. 77 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod species sacramentales, licet sint formae non in materia, habent tamen esse quod prius in materia habebant.

IIIª q. 77 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod corruptio illa specierum non est miraculosa, sed naturalis, praesupponit tamen miraculum quod est factum in consecratione, scilicet quod illae species sacramentales retineant esse sine subiecto quod prius habebant in subiecto; sicut et caecus miraculose illuminatus naturaliter videt.

 

Vierter Artikel
Die sakramentalen Gestalten können vergehm.

a) Dem steht Folgendes entgegen:

I Das Vergehen gründet sich aus die Trennung der Wesensform vom Stoffe. Diese Gestalten aber sind ohne Stoff.

II. Jegliche Wesensform vergeht, nicht von sich selbst aus, sondern auf Grund des Subjekts, so daß Formen, die von sich allein fürsichbestehen, unvergänglich sind. Die sakramentalen Gestalten aber sind ohne Subjekt. Also können sie nicht vergehen.

III. Sie vergehen nicht auf Grund der Natur; denn es besteht kein Subjekt, welches bestehen bleibt, um die nächstfolgende Form zu tragen. Sie vergehen nicht auf Grund eines Wunders. Denn die Wunder in diesem Sakramente gründen sich auf die Worte der Konsekration, durch welche umgekehrt die Gestalten erhalten und bestehen bleiben.

Auf der anderen Seite faulen konsekrierte Hostien.

b) Ich antworte; das Vergehen sei eine Bewegung vom Sein zum Nichtsein. Nun behalten die sakramentalen Gestalten das nämliche Sein, was sie früher hatten, als die Substanz von Brot und Wein noch existierte. Wie also da ihr Sein vergehen konnte, so auch jetzt nach der Konsekration.

Nun konnten vorher derartige Accidentien vergehen: 1. An und für sich, in ihrer Natur betrachtet: durch Veränderung in den Eigenschaften oder durch Mehr und Minderwerden im Umfange. Letzteres, im Sinne von Wachsen und Minderwerden, hat nur statt bei belebten Wesen; jedoch im Sinne von Teilen und Hinzufügen kommt es hier in Betracht, insoweit aus einem man zwei macht oder umgekehrt (3 Metaph.). Danach also kannn offenbar, z. B. durch fortwährendes Teilen, die sakrainentale Gestalt vergehen. Und da die nämliche Gestalt auch Subjekt von sinnlichen Eigenschaften ist, so kann sie auch von außen her Veränderung leiden wie in der Farbe, im Geschmacke etc. und danach kann sie vergehen.

Sodann können 2. derartige Accidentien vergehen auf Grund des Vergehens ihres Subjekts, wovon sie getragen werden. Obgleich nun ihr Subjekt in unserem Falle nach der Konsekration nicht bleibt, so bleibt doch das Sein, was diese Accidentien vorher in ihrem Subjekte hatten. Dieses Sein also kann verdorben werden wie vorher, mit Riicksicht auf das damals bestehende Subjekt des Stoffes, vom gegenteiligen Einwirken, wie die Substanz des Brotes und des Weines verdorben werden konnte; freilich nicht ohne daß eine Veränderung vor sich ginge in den äußeren Eigenschaften, denn die Substanz vergeht nicht unmittelbar.

Also muß man sagen: Da der Leib und das Blut Christi nachfolgen [S. 179] der Substanz des Brotes und Weines, wenn nun kein solch verändernder Einfluß sich geltend macht, der genügt hätte, das Brot und den Wein zu verderben, so hört der Leib und das Blut Christi nicht auf, im Sakramente zu sein; mag die Veränderung sein in der Farbe oder im Geschmacke u. dgl., so daß darin ein geringes Verderbtsein sich geltend machte, oder mag der Wein und die Hostie geteilt werden; wenn nur immer noch die Natur von Wein und Brot gewahrt werden kann. Ist aber die Veränderung so groß, daß die Substanz von Brot und Wein nicht hätte weiterbestehen können, mag dies von welcher Seite auch immer kommen; so bleiben nicht mehr die Gestalten von Brot und Wein und somit bleibt nicht mehr der Leib und das Blut des Herrn.

c) I. Das Vergehen nimmt vor Allem das Sein fort. Findet sich also das Sein einer Form im Stoffe, so folgt, daß der Stoff getrennt wird von der Form durch das Vergehen. Ist jedoch das Sein nicht im Stoffe, wohl aber ein demjenigen ähnliches, was im Stoffe ist und somit durch das Vergehen fortgenommen würde, so gilt dasselbe; wie das hier statthat.

II. Die Accidentien haben dasselbe Sein wie früher.

Das Vergehen dieser Accidentien ist kein durch ein Wunder bewirktes, sondern ein natürliches. Es hat jedoch zur Voraussetzung jenes Wunder, welches eine Folge der Konsekration ist, wonach die Accidentien behalten ohne Subjekt jenes selbe Sein, was sie vor der Konsekration im Subjekte, d. h. in der Substanz des Brotes und Weines, hatten.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger