Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 77

Articulus 3

IIIª q. 77 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod species quae remanent in hoc sacramento, non possint immutare aliquod extrinsecum. Probatur enim in VII Metaphysic. quod formae quae sunt in materia, fiunt a formis quae sunt in materia, non autem a formis quae sunt sine materia, eo quod simile agit sibi simile. Sed species sacramentales sunt species sine materia, quia remanent sine subiecto, ut ex dictis patet. Non ergo possunt immutare materiam exteriorem, inducendo aliquam formam.

IIIª q. 77 a. 3 arg. 2
Praeterea, cessante actione primi agentis, necesse est quod cesset actio instrumenti, sicut, quiescente fabro, non movetur martellus. Sed omnes formae accidentales agunt instrumentaliter in virtute formae substantialis tanquam principalis agentis. Cum ergo in hoc sacramento non remaneat forma substantialis panis et vini, sicut supra habitum est, videtur quod formae accidentales remanentes agere non possunt ad immutationem exterioris materiae.

IIIª q. 77 a. 3 arg. 3
Praeterea, nihil agit extra suam speciem, quia effectus non potest esse potior causa. Sed species sacramentales omnes sunt accidentia. Non ergo possunt exteriorem materiam immutare, ad minus ad formam substantialem.

IIIª q. 77 a. 3 s. c.
Sed contra est quod, si non possent immutare exteriora corpora, non possent sentiri, sentitur enim aliquid per hoc quod immutatur sensus a sensibili, ut dicitur II de anima.

IIIª q. 77 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, quia unumquodque agit inquantum est ens actu, consequens est quod unumquodque, sicut se habet ad esse, ita se habet ad agere. Quia igitur, secundum praedicta, speciebus sacramentalibus datum est divina virtute ut remaneant in suo esse quod habebant substantia panis et vini existente, consequens est quod etiam remaneant in suo agere. Et ideo omnem actionem quam poterant agere substantia panis et vini existente, possunt etiam agere substantia panis et vini transeunte in corpus et sanguinem Christi. Unde non est dubium quod possunt immutare exteriora corpora.

IIIª q. 77 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod species sacramentales, licet sint formae sine materia existentes, retinent tamen idem esse quod habebant prius in materia. Et ideo secundum suum esse assimilantur formis quae sunt in materia.

IIIª q. 77 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod ita actio formae accidentalis dependet ab actione formae substantialis, sicut esse accidentis dependet ab esse substantiae. Et ideo, sicut divina virtute datur speciebus sacramentalibus ut possint esse sine substantia, ita datur eis ut possint agere sine forma substantiali, virtute Dei, a quo sicut a primo agente dependet omnis actio formae et substantialis et accidentalis.

IIIª q. 77 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod immutatio quae est ad formam substantialem, non fit a forma substantiali immediate, sed mediantibus qualitatibus activis et passivis, quae agunt in virtute formae substantialis. Haec autem virtus instrumentalis conservatur in speciebus sacramentalibus divina virtute sicut et prius erat. Et ideo possunt agere ad formam substantialem instrumentaliter, per quem modum aliquid potest agere ultra suam speciem, non quasi virtute propria, sed virtute principalis agentis.

 

Dritter Artikel.
Die zurückbleibendm Gestalten können einwirken auf das Außenstehende und dieses verändern.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Nach 7 Physic. gehen die im Stoffe befindlichen Formen von Formen wieder aus, die im Stoffe sind; nicht aber von Formen, die vom Stoffe getrennt sind. Denn Jegliches erzeugt etwas sich selber Ähnliches. Die Formen oder Eigenschaften aber der sakramentalen Gestalten sind ohne Stoff, weil ohne Subjekt, das dieselben trägt. Also können sie nicht in Stoffliches einwirken.

II. Steht der haupteinwirkende von der Thätigkeit ab, so thun dies auch die Werkzeuge; wie die Säge ruht, wenn der Schreiner unthätig ist. Nun sind aber alle diese Accidentien oder Eigenschaften oder Formen nur Werkzeuge der zu Grunde liegenden substantialen Form. Ist also diese fort, wie in unserem Falle, und sonach nicht mehr thätig, so stehen von ihrer Thätigkeit auch ab die Accidentien.

III. Nichts wirkt über seinen Gattungscharakter hinaus. Nun sind aber alle diese Formen nur Accidentien oder Eigenschaften. Also können sie zum mindesten den äußeren Stoff nicht beeinflussen, daß er eine andere substantiale Wesensform erhalte.

Auf der anderen Seite könnten diese Accidentien nicht sinnlich wahrgenommen werden, wenn sie nicht auf den Sinn einwirkten.

b) Ich antworte; so wirke Jegliches wie es Sein hat. Da nun durch göttliche Kraft diese Accidentien in ihrem Sein verbleiben, so verbleiben sie auch in ihrem Wirken oder Thätigsein. Was sie also vorher konnten, das können sie auch nach der Konsekration.

c) I. Die Accidentien sind allerdings ohne Stoff; aber sie haben dasselbe Sein wie früher im Stoffe und danach wirken sie.

II. So hängt das Thätigsein des Accidens ab von dem Thätigsein der substantialen Form, wie das betreffende Sein. Wie nun den [S. 178] Accidentien die göttliche Kraft es verleiht, daß sie ohne die Substanz Sein haben, so auch, daß sie Wirksamkeit haben.

III. Der Einfluß, welcher eine Änderung im substantialen Sein eines Dinges zur Folge hat, geht von der substantialen Form des wirkenden Wesens aus vermittelst der thätigen oder empfangenden Eigenschaften, die da wirksam sind kraft der substantialen Form. Diese Wirksamkeit also in der Weise eines Werkzeuges bleibt vermöge der göttlichen Kraft den Accidentien gerade so wie früher.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger