Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 77

Articulus 1

IIIª q. 77 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod accidentia non remaneant in hoc sacramento sine subiecto. Nihil enim inordinatum aut fallax debet esse in hoc sacramento veritatis. Sed accidentia esse sine subiecto est contra rerum ordinem, quem Deus naturae indidit. Videtur etiam ad quandam fallaciam pertinere, cum accidentia sint signa naturae subiecti. Ergo in hoc sacramento non sunt accidentia sine subiecto.

IIIª q. 77 a. 1 arg. 2
Praeterea, fieri non potest, etiam miraculose, quod definitio rei ab ea separetur; vel quod uni rei conveniat definitio alterius, puta quod homo, manens homo, sit animal irrationale. Ad hoc enim sequeretur contradictoria esse simul, hoc enim quod significat nomen rei, est definitio, ut dicitur in IV Metaphys. Sed ad definitionem accidentis pertinet quod sit in subiecto, ad definitionem vero substantiae, quod per se subsistat non in subiecto. Non potest ergo miraculose fieri quod in hoc sacramento sint accidentia sine subiecto.

IIIª q. 77 a. 1 arg. 3
Praeterea, accidens individuatur ex subiecto. Si ergo accidentia remanent in hoc sacramento sine subiecto, non erunt individua, sed universalia. Quod patet esse falsum, quia sic non essent sensibilia, sed intelligibilia tantum.

IIIª q. 77 a. 1 arg. 4
Praeterea, accidentia per consecrationem huius sacramenti non adipiscuntur aliquam compositionem. Sed ante consecrationem non erant composita neque ex materia et forma, neque ex quo est et quod est. Ergo etiam post consecrationem non sunt composita altero horum modorum. Quod est inconveniens, quia sic essent simpliciora quam Angeli; cum tamen haec accidentia sint sensibilia. Non ergo accidentia remanent in hoc sacramento sine subiecto.

IIIª q. 77 a. 1 s. c.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in homilia paschali, quod species sacramentales sunt illarum rerum vocabula quae ante fuerunt, scilicet panis et vini. Et ita, cum non remaneat substantia panis et vini, videtur quod huiusmodi species sint sine subiecto.

IIIª q. 77 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod accidentia panis et vini, quae sensu deprehenduntur in hoc sacramento remanere post consecrationem, non sunt sicut in subiecto in substantia panis et vini, quae non remanet, ut supra habitum est. Neque etiam in forma substantiali, quae non manet; et, si remaneret, subiectum esse non posset, ut patet per Boetium, in libro de Trin. Manifestum est etiam quod huiusmodi accidentia non sunt in substantia corporis et sanguinis Christi sicut in subiecto, quia substantia humani corporis nullo modo potest his accidentibus affici; neque etiam est possibile quod corpus Christi, gloriosum et impassibile existens, alteretur ad suscipiendas huiusmodi qualitates. Dicunt autem quidam quod sunt, sicut in subiecto, in aere circumstante. Sed nec hoc esse potest. Primo quidem, quia aer non est huiusmodi accidentium susceptivus. Secundo, quia huiusmodi accidentia non sunt ubi est aer. Quinimmo ad motum harum specierum aer depellitur. Tertio, quia accidentia non transeunt de subiecto in subiectum, ut scilicet idem accidens numero quod primo fuit in uno subiecto, postmodum fiat in alio. Accidens enim numerum accipit a subiecto. Unde non potest esse quod, idem numero manens, sit quandoque in hoc, quandoque in alio subiecto. Quarto quia, cum aer non spolietur accidentibus propriis, simul haberet accidentia propria et aliena. Nec potest dici quod hoc fiat miraculose virtute consecrationis, quia verba consecrationis hoc non significant; quae tamen non efficiunt nisi significatum. Et ideo relinquitur quod accidentia in hoc sacramento manent sine subiecto. Quod quidem virtute divina fieri potest. Cum enim effectus magis dependeat a causa prima quam a causa secunda, potest Deus, qui est prima causa substantiae et accidentis, per suam infinitam virtutem conservare in esse accidens subtracta substantia, per quam conservabatur in esse sicut per propriam causam, sicut etiam alios effectus naturalium causarum potest producere sine naturalibus causis; sicut corpus humanum formavit in utero virginis sine virili semine.

IIIª q. 77 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet aliquid esse ordinatum secundum communem legem naturae, cuius tamen contrarium est ordinatum secundum speciale privilegium gratiae, ut patet in resuscitatione mortuorum, et in illuminatione caecorum, prout etiam in rebus humanis quaedam aliquibus conceduntur ex speciali privilegio praeter communem legem. Et ita, licet sit secundum communem naturae ordinem quod accidens sit in subiecto, ex speciali tamen ratione, secundum ordinem gratiae, accidentia sunt in hoc sacramento sine subiecto, propter rationes supra inductas.

IIIª q. 77 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, cum ens non sit genus, hoc ipsum quod est esse, non potest esse essentia vel substantiae vel accidentis. Non ergo definitio substantiae est ens per se sine subiecto, nec definitio accidentis ens in subiecto sed quidditati seu essentiae substantiae competit habere esse non in subiecto; quidditati autem sive essentiae accidentis competit habere esse in subiecto. In hoc autem sacramento non datur accidentibus quod ex vi suae essentiae sint sine subiecto, sed ex divina virtute sustentante. Et ideo non desinunt esse accidentia, quia nec separatur ab eis definitio accidentis, nec competit eis definitio substantiae.

IIIª q. 77 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod huiusmodi accidentia acquisierunt esse individuum in substantia panis et vini, qua conversa in corpus et sanguinem Christi, remanent virtute divina accidentia in illo esse individuato quod prius habebant. Unde sunt singularia et sensibilia.

IIIª q. 77 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod accidentia huiusmodi, manente substantia panis et vini, non habebant ipsa esse nec alia accidentia, sed substantia eorum habebat huiusmodi esse per ea; sicut nix est alba per albedinem. Sed post consecrationem ipsa accidentia quae remanent, habent esse. Unde sunt composita ex esse et quod est, sicut in prima parte de Angelis dictum est. Et cum hoc, habent compositionem partium quantitativarum.

 

Erster Artikel.
Die Accidentien bleiben nach der Konsekration ohne Subjekt.

a) Das scheint unmöglich. Denn:

I. In diesem Sakramente der Wahrheit zumal darf nichts Unnatürliches sich finden oder auf Täuschung Berechnetes. Gegen die von Gott ihnen gegebene Natur der Accidentien aber ist es, wenn sie ohne ein Subjekt dastehen, dem sie innewohnen und das sie tragen. Zudem sind von Natur gleicherweise die Accidentien oder außen hervortretenden Eigenschaften eines Dinges dazu da, um über die innere Natur desselben Dinges zu belehren. Beständen also im Altarssakramente die Accidentien ohne Subjekt, so wäre dies gegen die Natur und deren Ordnung und zudem würde es ein Mittel sein, um zu täuschen.

II. Auch durch ein Wunder kann es nicht geschehen, daß ein Wesen von seiner eigenen Begriffsbestimmung getrennt oder daß ihm zukomme die Begriffsbestimmung eines anderen Wesens; wie z. B. wenn ich sagen wollte, der Mensch bleibe Mensch und sei ein unvernünftiges Tier. Denn das hieße ebensoviel wie sagen, daß zwei einander wie Sein und Nichtsein entgegengesetzten Dinge zugleich dasselbe Ding bildeten; was nämlich der Name bezeichnet, das drückt die Begriffsbestimmung aus und umgekehrt, nach 4 Metaph. Nun gehört es zur Begriffsbestimmung des Accidens oder einer Eigenschaft, einem Dinge als dem Träger oder Subjekte innezuwohnen; der Substanz kommt es begrifflich zu, für sich und in keinem Subjekte als dem Träger zu sein. Also kann es durch ein Wunder selber nicht geschehen, daß die Accidentien in der Eucharistie für sich bestehen bleiben ohne Subjekt.

III. Ein Accidens wird zu etwas Einzelnem dadurch, daß es einem Dinge als dem Subjekte innewohnt. Bestehen also die Accidentien in der Eucharistie ohne Subjekt; so sind sie etwas Allgemeines und somit nur der Vernunft, nicht den Sinnen zugänglich.

IV. Diese Accidentien oder äußeren Eigenschaften werden nicht durch die Konsekration etwas Zusammengesetztes. Vor der Konsekration aber waren sie weder aus Stoff und Form, noch aus Vermögen und thatsächlichem Sein (potentia et actus) zusammengesetzt. Verlieren sie also ihre Zusammensetzung mit dem Dinge, dem sie als dem tragenden Subjekte, als dem bestimmbaren Momente, innewohnen; so sind sie einfacher wie die Engel, die doch aus Vermögen und thatsächlichem Sein, aus Potenz und Akt, zusammengesetzt sind; und somit sind sie wiederum nicht mehr sinnlich wahrnehmbar.

Auf der anderen Seite sagt Gregor in einer Osterhomilie: „Die sakramentalen Gestalten sind die Namen derjenigen Dinge, welche vorher da waren,“ nämlich des Brotes und Weines. Da also die Substanz von Brot und Wein nicht zurückbleibt, so bleiben diese Accidentien ohne Subjekt. [S. 174]

b) Ich antworte, diese Accidentien von Brot und Wein, welche nach der Konsekration jedenfalls sinnlich wahrnehmbar, wie der Augenschein lehrt, zurückbleiben, seien nicht wie in ihrem Subjekte oder Träger in der Substanz des Brotes und Weines, die nicht zurückbleibt; sie sind auch nicht in der rein bestimmenden Wesensform von Brot und Wein, die, wenn sie zurückbliebe, doch dergleichen Accidentien nicht tragen könnte (Boëtius 1. de Trin.). Sie sind desgleichen nicht in der Substanz des Leibes und Blutes Christi, da der Körper des Herrn, abgesehen von allem Anderen, glorreich ist und nicht Subjekt sein kann für vergängliche Eigenschaften.

Sie können auch nicht wie in ihrem Subjekte in der umgebenden Luft sein. Denn 1. ist die Luft für derartige Eigenheiten nicht empfänglich; — 2. sind diese Accidentien nicht da, wo Luft ist, vielmehr vertreiben sie durch ihre Gegenwart insoweit die Luft; — 3. gehen sie nicht von einem Träger oder Subjekte zu einem anderen über, insofern sie nämlich, während sie ein Accidens oder eine solche Eigenschaft und somit der Zahl nach ein und dasselbe bleiben, nun diesem Dinge innewohnten nun jenem; nimmt doch eben eine solche Eigenschaft es von ihrem Subjekte, daß sie eine einzelne, also etwas Zählbares ist; — 4. wird die Luft der ihr eigenen Accidentien oder Eigenschaften nicht beraubt, so daß sie im genannten Falle eigene hätte und fremde und noch dazu einander sich entgegenstehende. Man kann auch nicht sagen, dies geschähe durch die Kraft der Konsekration, da die Worte der Konsekration nichts davon sagen und doch nur wirken, was sie bezeichnen.

Also bleibt nichts Anderes übrig, als daß die Accidentien in diesem Sakramente ohne Subjekt stehen bleiben. Dies kann aber durch göttliche Kraft geschehen, da die Wirkungen mehr von der ersten Ursache abhängen wie von einer näheren und untergeordneten. Gott kann als Ursache der Substanz und des Accidens durch seine unendliche Kraft das Accidens im Sein bewahren, trotzdem Er die Substanz, durch welche das Accidens als durch die ihm speciell eigens entsprechende nähere Ursache im Sein bewahrt wurde, entfernt; ebenso wie Er auch alle anderen Wirkungen der natürlichen Ursachen ohne diese Ursachen hervorbringen kann, z. B. den menschlichen Leib im Schoße der Jungfrau formen ohne männlichen Samen.

c) I. Wie das bei der Auferweckung von toten u. dgl. zu sehen ist, kann etwas gemäß einem speciellen Vorrechte der Gnade geschehen, was außerhalb der gewöhnlichen Ordnung in der Natur ist. Also sind wohl gemäß dem gewöhnlichen Laufe der Natur die Accidentien in ihrem Träger oder Subjekte; aus einem besonderen Grunde aber sind sie hier, infolge der Ordnung der Gnade, ohne Subjekt.

II. Da „das Sein“ als solches im allgemeinen keine „Art“ ist; so kann dies selbst, das „Sein“ also, nicht die Wesenheit bilden von der Substanz und vom Accidens. Das ist also nicht die Begriffsbestimmung der Substanz: „Sein für sich ohne Subjekt“; und das ist nicht die Begriffsbestimmung des Accidens: „Sein im Subjekt“. Vielmehr muß man sagen, es gebühre dem Wesen der Substanz, daß dies im Vermögen der Substanz liege, ohne Subjekt, also für sich zu sein; — und es gebühre dem Wesen des Accidens, daß dieses das Vermögen habe, im Subjekt nur zu sein. In diesem Sakramente wird es aber den Accidentien nicht gegeben, daß sie kraft ihres Vermögens, weil dies ihnen so gebührt, ohne Subjekt sind; sondern die göttliche Kraft hält sie in dieser Weise aufrecht. Also hören sie nicht auf, Accidentien ihrer Natur nach zu sein. Es wird von ihnen nicht ihre Begriffsbestimmung getrennt, die darin besteht, daß sie geeignet [S. 175] sind, Sein zu haben in einem Dinge als ihrem Subjekt. Diese Natur bleibt immer denselben; denn diese Natur besagt kein thatsächliches stetes Innewohnen. Und auch der Substanz bleibt ihre Begriffsbestimmung, nach welcher sie geeignet ist, fürsichzubestehen und nicht geeignet ist, während sie Substanz bleibt, einem anderen Sein als dem Träger wie eine Eigenschaft innezuwohnen.

III. Diese Accidentien erhielten ihren Einzelbestand durch die Substanz des Brotes und Weines. Ist diese umgewandelt, so erhält dieselben in diesem Sein die göttliche Kraft und demnach bleiben sie einzelne und den Sinnen zugängliche.

IV. Diese Accidentien hatten kein Sein, während die Substanz von Brot und Wein verblieb; sondem diese, ihr Träger, die Substanz also hatte das betreffend Sein durch sie. So hat die Weiße kein Sein im Schnee; sondern der Schnee ist weiß durch die Weiße. Nach der Konsekration aber haben sie „Sein“ und sind zusammengesetzt aus Vermögen und thatsächlichem Sein, aus Potenz und Akt, wie die Engel; nur haben sie dazu noch die Zusammensetzung der Teile ihres Umfanges.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Quaestio 81
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger