Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 72

Articulus 7

IIIª q. 72 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum gratia gratum faciens non conferatur. Gratia enim gratum faciens ordinatur contra culpam. Sed hoc sacramentum, sicut dictum est, non exhibetur nisi baptizatis, qui sunt a culpa mundati. Ergo per hoc sacramentum gratia gratum faciens non confertur.

IIIª q. 72 a. 7 arg. 2
Praeterea, peccatores maxime indigent gratia gratum faciente, per quam solam iustificari possunt. Si ergo per hoc sacramentum gratia gratum faciens confertur, videtur quod deberet dari hominibus in peccato existentibus. Quod tamen non est verum.

IIIª q. 72 a. 7 arg. 3
Praeterea, gratia gratum faciens specie non differt, cum ad unum effectum ordinetur. Sed duae formae eiusdem speciei non possunt esse in eodem subiecto. Cum ergo gratia gratum faciens conferatur homini per Baptismum, videtur quod per sacramentum confirmationis, quod non exhibetur nisi baptizato, gratia gratum faciens non conferatur.

IIIª q. 72 a. 7 s. c.
Sed contra est quod Melchiades Papa dicit, spiritus sanctus in fonte Baptismi plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum praestat ad gratiam.

IIIª q. 72 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento, sicut dictum est, datur baptizato spiritus sanctus ad robur, sicut apostolis datus est in die Pentecostes, ut legitur Act. II; et sicut dabatur baptizatis per impositionem manus apostolorum, ut dicitur Act. VIII. Ostensum est autem in prima parte quod missio seu datio spiritus sancti non est nisi cum gratia gratum faciente. Unde manifestum est quod gratia gratum faciens confertur in hoc sacramento.

IIIª q. 72 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod gratiae gratum facientis est remissio culpae, habet tamen et alios effectus, quia sufficit ad hoc quod promoveat hominem per omnes gradus usque in vitam aeternam. Unde et Paulo dictum est, II Cor. XII, sufficit tibi gratia mea, et ipse de se dicit, I Cor. XV, gratia Dei sum id quod sum. Et ideo gratia gratum faciens non solum datur ad remissionem culpae, sed etiam ad augmentum et firmitatem iustitiae. Et sic confertur in hoc sacramento.

IIIª q. 72 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut ex ipso nomine apparet, hoc sacramentum datur ad confirmandum quod prius invenerit. Et ideo non debet dari his qui non habent gratiam. Et propter hoc, sicut non datur non baptizatis, ita non debet dari adultis peccatoribus, nisi per poenitentiam reparatis. Unde dicitur in Aurelianensi Concilio, ut ieiuni ad confirmationem veniant, ut moneantur confessionem facere prius, ut mundi donum spiritus sancti valeant accipere. Et tunc per hoc sacramentum perficitur poenitentiae effectus, sicut et Baptismi, quia per gratiam collatam in hoc sacramento consequetur poenitens pleniorem remissionem peccati. Et si aliquis adultus in peccato existens cuius conscientiam non habet, vel si etiam non perfecte contritus accedat, per gratiam collatam in hoc sacramento consequetur remissionem peccatorum.

IIIª q. 72 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, gratia sacramentalis addit super gratiam gratum facientem communiter sumptam aliquid effectivum specialis effectus, ad quod ordinatur sacramentum. Si ergo consideretur gratia in hoc sacramento collata quantum ad id quod est commune, sic per hoc sacramentum non confertur aliqua alia gratia quam per Baptismum, sed quae prius inerat, augetur. Si autem consideretur quantum ad illud speciale quod superadditur, sic non est eiusdem speciei cum ipsa.

 

Siebenter Artikel.
Das Sakrament der Firmung verleiht heiligmachende Gnade.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Die heiligmachende Gnade steht gegenüber der Schuld. Die Firmung aber wird den getauften gespendet, die von Schuld rein sind.

II. Die Sünder bedürfen am allermeisten der Gnade, wodurch sie gerechtfertigt werden. Also müßte im genannten Falle die Firmung denen gespendet werden, die im Stande der Sünde sind; was nicht der Fall ist.

III. Die heiligmachende Gnade ist bereits durch die Taufe gegeben worden. Es giebt aber keine zwei verschiedenen Gattungen heiligmachender Gnade. Was also bereits da ist, das kann die Firmung nicht geben. [S. 125]

Auf der anderen Seite sagt Papst Melchiades (l. c.): »Die Firmung giebt das Wachsen in der Gnade.“

b) Ich antworte, dem getauften werde in diesem Sakramente der heilige Geist gegeben zur geistigen Kräftigung; wie dies von den Aposteln Act. 2. gelesen wird und Act. 8. von denen, welchen nach der Taufe von den Aposteln die Hände aufgelegt worden sind. Nun ist I. Kap. 43, Art. 3. gezeigt worden, daß die Sendung oder das Geben des heiligen Geistes nicht sein kann ohne die heiligmachende Gnade. Also offenbar wird in der Firmung die heiligmachende Gnade verliehen.

c) I. Die erste Wirkung der heiligmachenden Gnade ist der Nachlaß der Sünden. Unter den anderen Wirkungen aber ist auch die, daß sie genügt, um den Menschen durch alle Grade des christlichen Lebens hindurch zu entwickeln bis zum Besitze des ewigen Lebens, nach Röm. 6.: „Die Gnade Gottes ist das ewige Leben.“ Deshalb wird dem heiligen Paulus gesagt (2. Kor. 12.): „Es genüge Dir meine Gnade;“ und 1. Kor. 15. heißt es: „Durch die Gnade Gottes bin ich das was ich bin.“ Also wird die heiligmachende Gnade auch gegeben, um fest zu werden und stark, um zu wachsen in der Gerechtigkeit. Und danach fließt sie aus der Firmung.

II. Aus dem Namen geht bereits hervor, daß dieses Sakrament festigt das, was es bereits vorfindet; und deshalb darf es nur denen gegeben werden, die schon im Stande der Gnade sind. Wie es somit nicht den ungetauften gegeben wird, so nicht den erwachsenen, die im Stande der Sünde sich befinden; wenn sie nicht vorher durch Buße wieder geheilt worden sind. Deshalb heißt es im concil. .Aurelianense (c. 6. de consecr. dist. 5.): „Sie sollen nüchtern zu diesem Sakramente hinzutreten; vorher sollen sie beichten, damit sie rein die Gaben des heiligen Geistes empfangen.“ Und dann wird durch dieses Sakrament der im Sakramente der Buße erhaltene Nachlaß der Sünden ein mehr vollendeter, wie auch die Wirkung der Taufe durch die Firmung vollendet wird. So erlangt in diesem Sakramente der erwachsene, der da in Sünden ist, wenn er nur ohne Verstellung herantritt, den Nachlaß der Sünden, die er nicht in seinem Gewissen erkannt oder nicht hinlänglich bereut hat.

III. Jedes Sakrament fügt zur gemeinhin so genannten heiligmachenden Gnade hinzu die sakramentale Gnade, welche eine besondere Wirkung zum Zwecke hat, wegen deren das Sakrament eingesetzt ist. Wird also bei diesem Sakramente Rücksicht genommen auf die gemeinhin so genannte heiligmachende Gnade, so verleiht die Firmung keine andere Gnade, wie die Taufe; sondern vermehrt die bereits bestehende. Wird aber jene besondere Wirkung berücksichtigt, so ist die von der Firmung gegebene Gnade eine andere wie die in der Taufe.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Quaestio 79
. Quaestio 80
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger