Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 70

Articulus 4

IIIª q. 70 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod circumcisio non conferebat gratiam iustificantem. Dicit enim apostolus, Galat. II, si ex lege est iustitia, Christus gratis mortuus est, idest sine causa. Sed circumcisio erat quaedam obligatio legis implendae, secundum illud Galat. V, testificor omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. Ergo, si ex circumcisione est iustitia, Christus gratis, idest sine causa, mortuus est. Sed hoc est inconveniens. Non ergo ex circumcisione erat gratia iustificans a peccato.

IIIª q. 70 a. 4 arg. 2
Praeterea, ante institutionem circumcisionis sola fides ad iustificationem sufficiebat, dicit enim Gregorius, in Moral., quod apud nos valet aqua Baptismatis, hoc egit apud veteres pro parvulis sola fides. Sed virtus fidei non est imminuta propter mandatum circumcisionis. Ergo sola fides parvulos iustificabat, et non circumcisio.

IIIª q. 70 a. 4 arg. 3
Praeterea, Iosue V legitur quod populus qui natus est in deserto per quadraginta annos, incircumcisus fuit. Si ergo per circumcisionem auferebatur peccatum originale, videtur quod omnes qui in deserto mortui sunt, tam parvuli quam adulti, fuerint damnati. Et eadem obiectio est de pueris qui moriebantur ante octavum diem circumcisionis, qui praeveniri non debebat, sicut dictum est.

IIIª q. 70 a. 4 arg. 4
Praeterea, nihil impedit introitum regni caelestis nisi peccatum. Sed circumcisi ante passionem impediebantur ab introitu regni caelestis. Non ergo per circumcisionem homines iustificabantur a peccato.

IIIª q. 70 a. 4 arg. 5
Praeterea, peccatum originale non dimittitur sine actuali, quia impium est a Deo dimidiam sperare veniam, ut Augustinus dicit. Sed nunquam legitur quod per circumcisionem remitteretur actuale peccatum. Ergo neque etiam originale per eam dimittebatur.

IIIª q. 70 a. 4 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, ad Valerium contra Iulianum, ex quo instituta est circumcisio in populo Dei, quod erat signaculum iustitiae fidei, ad sanctificationem purgationis valebat parvulis originalis veterisque peccati, sicut etiam Baptismus ex illo coepit valere tempore ad innovationem hominis, ex quo institutus est.

IIIª q. 70 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod ab omnibus communiter ponitur quod in circumcisione originale peccatum remittebatur. Quidam tamen dicebant quod non conferebatur gratia, sed solum remittebatur peccatum. Quod Magister ponit in I dist. IV Sent., et Rom. IV in Glossa. Sed hoc non potest esse, quia culpa non remittitur nisi per gratiam, secundum illud Rom. III, iustificati gratis per gratiam ipsius, et cetera. Et ideo alii dixerunt quod per circumcisionem conferebatur gratia quantum ad effectus remissionis culpae, sed non quantum ad effectus positivos, ne dicere cogerentur quod gratia in circumcisione collata sufficiebat ad implendum mandata legis, et ita superfluus fuit adventus Christi. Sed etiam haec positio stare non potest. Primo quidem, quia per circumcisionem dabatur pueris facultas suo tempore perveniendi ad gloriam, quae est ultimus effectus positivus gratiae. Secundo, quia priores sunt naturaliter, secundum ordinem causae formalis, effectus positivi quam privativi, licet secundum ordinem causae materialis sit e converso, forma enim non excludit privationem nisi informando subiectum. Et ideo alii dixerunt quod in circumcisione conferebatur gratia etiam quantum ad aliquem effectum positivum, qui est facere dignum vita aeterna, sed non quantum ad omnes effectus, quia non sufficiebat reprimere concupiscentiam fomitis, nec etiam ad implendum mandata legis. Quod etiam aliquando mihi visum est. Sed diligenter consideranti apparet quod non est verum. Quia minima gratia potest resistere cuilibet concupiscentiae, et vitare omne peccatum mortale, quod committitur in transgressione mandatorum legis, minima enim caritas plus diligit Deum quam cupiditas millia auri et argenti. Et ideo dicendum quod in circumcisione conferebatur gratia quantum ad omnes gratiae effectus, aliter tamen quam in Baptismo. Nam in Baptismo confertur gratia ex virtute ipsius Baptismi, quam habet inquantum est instrumentum passionis Christi iam perfectae. Circumcisio autem conferebat gratiam inquantum erat signum fidei passionis Christi futurae, ita scilicet quod homo qui accipiebat circumcisionem, profitebatur se suscipere talem fidem; vel adultus pro se, vel alius pro parvulis. Unde et apostolus dicit, Rom. IV, quod Abraham accepit signum circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quia scilicet iustitia ex fide erat significata, non ex circumcisione significante. Et quia Baptismus operatur instrumentaliter in virtute passionis Christi, non autem circumcisio, ideo Baptismus imprimit characterem incorporantem hominem Christo, et copiosiorem gratiam confert quam circumcisio, maior enim est effectus rei iam praesentis quam spei.

IIIª q. 70 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procederet si ex circumcisione esset iustitia aliter quam per fidem passionis Christi.

IIIª q. 70 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut ante institutionem circumcisionis fides Christi futuri iustificabat tam pueros quam adultos, ita et circumcisione data. Sed antea non requirebatur aliquod signum protestativum huius fidei, quia nondum homines fideles seorsum ab infidelibus coeperant adunari ad cultum unius Dei. Probabile tamen est quod parentes fideles pro parvulis natis, et maxime in periculo existentibus, aliquas preces Deo funderent, vel aliquam benedictionem eis adhiberent, quod erat quoddam signaculum fidei, sicut adulti pro seipsis preces et sacrificia offerebant.

IIIª q. 70 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod populus in deserto praetermittens mandatum circumcisionis excusabatur, tum quia nesciebant quando castra movebantur; tum quia, ut Damascenus dicit, non necesse erat eos aliquod signum distinctionis habere quando seorsum ab aliis populis habitabant. Et tamen, ut Augustinus dicit, inobedientiam incurrebant qui ex contemptu praetermittebant. Videtur tamen quod nulli incircumcisi mortui fuerint in deserto, quia in Psalmo dicitur, non erat in tribubus eorum infirmus, sed illi soli videntur mortui in deserto qui fuerant in Aegypto circumcisi. Si tamen aliqui ibi incircumcisi mortui sunt, eadem ratio est de his et de his qui moriebantur ante circumcisionis institutionem. Quod etiam intelligendum est de pueris qui moriebantur ante octavum diem tempore legis.

IIIª q. 70 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod in circumcisione auferebatur originale peccatum ex parte personae, remanebat tamen impedimentum intrandi in regnum caelorum ex parte totius naturae, quod fuit sublatum per passionem Christi. Et ideo etiam Baptismus ante passionem Christi non introducebat in regnum. Sed circumcisio, si haberet locum post passionem Christi, introduceret in regnum.

IIIª q. 70 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod adulti, quando circumcidebantur, consequebantur remissionem non solum originalis, sed etiam actualium peccatorum, non tamen ita quod liberarentur ab omni reatu poenae, sicut in Baptismo, in quo confertur copiosior gratia.

 

Vierter Artikel.
Die Beschneidung verlieh die Gnade, die von der Erbsünde rechtfertigte.

a) Dem widerspricht Folgendes:

I. Gal. 2.: „Wenn auf Grund des Gesetzes Gerechtigkeit verliehen wird, so ist Christus zwecklos gestorben.“ Die Beschneidung aber schloß die Verpflichtung ein, „das ganze Gesetz zu beobachten“ (Gal. 5). Wenn also die Beschneidung Gnade verlieh, die rechtfertigte, so ist Christus zwecklos gestorben.

II. „Was bei uns die Taufe vermag, das vermochte bei den Alten (vor der Beschneidung) der Glaube allein,“ sagt Gregor der Große (4. moral. 3.). Die Kraft des Glaubens aber ist nicht minder geworden durch die Beschneidung. Also der Glaube allein (der Eltern) nützte den Kindern, nicht die Beschneidung.III. In der Wüste ward nach Josue durch die da zugebrachten vierzig [S. 110] Jahre niemand beschnitten. Also kamen alle, die da gestorben sind, in die Hölle. Und dasselbe ist der Fall mit den Kindern, die vor dem achten Tage starben.

IV. Nur die Sünde hindert den Eintritt in den Himmel. Die vor dem Leiden Christi beschnittenen aber durften nicht den Himmel betreten. Also waren sie nicht gerechtfertigt von der Sünde.

V. Die Erbsünde wird nicht vergeben, ohne daß damit zugleich die persönlich begangene Sünde vergeben würde; denn „gottlos ist es, einen halben Nachlaß von Gott erhoffen“ (Aug. de vera et fals poenit. 9.). Nirgends aber wird gelesen, daß durch die Beschneidung die persönlich begangenen Sünden nachgelassen wurden; also auch nicht die Erbsünde.

Auf der anderen Seite schreibt Augustin (2. de nupt. et conc. 11.): „Seit die Beschneidung eingesetzt ward im Volke Gottes, die da als Merkmal der Gerechtigkeit des Glaubens galt, war sie wirksam in den kleinen für den Nachlaß der Erbsünde; wie ja auch die Taufe wirksam ist für die innere Erneuerung des geistigen Lebens, seit der Zeit daß sie eingesetzt worden.“

b) Ich antworte, alle geben zu, die Beschneidung habe von der Erbsünde gereinigt. Jedoch meinten einige, sie hätte nur dies gewirkt und keinerlei Gnade verliehen, wie Lombardus dies thut (1. dist. 4. Sent.) und die Glosse zu Röm. 4. Doch dies ist falsch. Denn die Schuld wird nur kraft der Gnade nachgelassen, nach Röm. 3.: „Gerechtfertigt unverdienterweise durch seine Gnade.“ Andere meinten daher, die durch die Beschneidung verliehene Gnade hätte nur zur Entfernung der Schuld gedient, aber sonst keine positiven Wirkungen gehabt; damit sie nicht gezwungen seien, zu sagen, diese Gnade habe genügt, um die Gebote des Gesetzes zu erfüllen und somit sei die Ankunft Christi unnütz gewesen. Doch auch dies kann nicht bestehen. Denn durch die Beschneidung erhielten die Kinder die Fähigkeit, zu geeigneter Zeit zur Herrlichkeit zu gelangen, was die letzte Wirkung der Gnade ist; — und ebenso sind immer vorher die positiven Wirkungen einer .formalen Ursache wie die privativen, die den Mangel des Entgegengesetzten besagen; denn eine jede Form schließt eben dadurch den Mangel aus, daß sie dem betreffenden Subjekte innewohnt. Deshalb sagten wieder andere, die Beschneidung verleihe nur so viele Gnade, wie viel zu dieser einzigen Wirkung, die das ewige Leben ist, notwendig erscheint; aber nicht, wie viel erfordert wird, um den Fleischesstachel zu überwinden und die Gebote des Gesetzes zu erfüllen.

Dieser Meinung war ich früher ebenfalls (4. d. i. q. 2. art. 4. q. 3.). Wer aber genau die Sache überlegt, muß auch diese Meinung für falsch erklären. Denn die geringste Gnade genügt, alle Begierden zu überwinden und jede Todsünde zu meiden. Die geringste heilige Liebe auch liebt Gott und seine Gebote mehr wie die Begierde begehrt „Tausende von Gold und Silber.“ Deshalb also muß man sagen: die Beschneidung verlieh Gnade für alle Wirkungen der Gnade, anders aber wie die Taufe. Denn in der Taufe wird Gnade verliehen kraft der Taufe selbst, insoweit diese ein Werkzeug ist des bereits stattgehabten Leidens Christi. In der Beschneidung aber ward Gnade verliehen; nicht kraft der Beschneidung selber, sondern kraft des Glaubens an das Leiden Christi, dessen Zeichen und Bekenntnis die Beschneidung war; so zwar, daß der Mensch, der die Beschneidung empfing, damit bekannte, er habe einen solchen Glauben, der erwachsene für sich, für das Kind ein anderer, und so ward er gerechtfertigt. Deshalb [S. 111] sagt der Apostel (Rom. 4.): „Es empfing Abraham das Zeichen der Beschneidung als Merkmal der Gerechtigkeit des Glaubens;“ denn die Gerechtigkeit folgt aus dem durch das Zeichen ausgedrückten Glauben; nicht aus der Beschneidung selber, die nur Zeichen war. Und weil die Taufe wirkt wie ein Werkzeug in der Hand des Leidens Christi, nicht aber so die Beschneidung; deshalb drückt die Taufe einen dauernden Charakter ein, der da eingliedert in den Leib Christi, und sie leiht Gnade in wirksamerer Fülle wie die Beschneidung. Denn größer ist die Wirkung einer bereits bestehenden Sache wie einer nur gehofften.

c) I. Dieser Einwurf würde gelten, wenn anders als durch den Glauben an das Leiden Christi aus der Beschneidung die Rechtfertigung folgte.

II. Wie vor der Beschneidung, so rechtfertigte auch nach derselben nur der Glaube an das Leiden Christi: sowohl die erwachsenen wie die Kinder. Aber vorher ward kein diesen Glauben beteuerndes Zeichen erfordert, weil die gläubigen noch nicht getrennt waren von den ungläubigen und noch nicht anfingen, sich eigens zu vereinen zum. Kulte des einigen Gottes. Wahrscheinlich aber ist es, daß die gläubigen Eltern für die geborenen Kinder, zumal wenn Todesgefahr hinzutrat, einige Gebete Gott darbrachten oder eine Segnung anwendeten, wie ein etwaiges Zeichen ihres Glaubens; sowie die erwachsenen für sich selber beteten und Opfer darbrachten.

III. Das Volk in der Wüste war entschuldigt teils weil sie nicht wußten, wann sie wieder ihr Lager verlassen mußten teils weil, wie Damascenus sagt (4. de orth. fide 26.), sie keines Unterscheidungszeichens bedurften, da sie durch ihre Lage schon getrennt waren von den anderen Völkern. Wer jedoch aus Verachtung die Beschneidung unterließ, sündigte durch Ungehorsam, nach Augustin (QQ. in Jos. 6.). Es scheint jedoch, daß kein unbeschnittener in der Wüste gestorben ist; denn „es war in ihren Stämmen kein kranker“ (Ps. 104). Jene allein scheinen gestorben zu sein, welche in Ägypten beschnitten worden waren. Wären aber einige gestorben, so gilt von ihnen und von den Kindern das in II. eben Gesagte; sie standen auf derselben Stufe wie die Altväter vor der Beschneidung.

IV. In der Beschneidung ward die Erbsünde hinweggenommen mit Rücksicht auf die Person. Es blieb das Hindernis für den Eintritt in den Himmel von seiten der ganzen Natur. Dasselbe ward erst fortgenommen durch das Leiden Christi. Deshalb führte vor demselben auch die Taufe nicht in den Himmel. Und bestände die Beschneidung noch nach dem Leiden Christi, so würde sie unmittelbar in den Himmel führen.

V. Die erwachsenen erhielten durch die Beschneidung auch den Nachlaß der aktuellen, persönlichen Sünden; jedoch nicht so wie in der Taufe mit Ausschluß aller Strafe, denn die Gnade der Taufe ist reichlicher. [S. 112]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger