Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 70

Articulus 2

IIIª q. 70 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod circumcisio fuerit inconvenienter instituta. Sicut enim dictum est, in circumcisione fiebat quaedam professio fidei. Sed a peccato primi hominis nullus unquam salvari potuit nisi per fidem passionis Christi, secundum illud Rom. III, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Ergo statim post peccatum primi hominis circumcisio institui debuit, et non tempore Abrahae.

IIIª q. 70 a. 2 arg. 2
Praeterea, in circumcisione profitebatur homo observantiam veteris legis, sicut in Baptismo profitetur observantiam novae legis, unde apostolus dicit, Galat. V, testificor omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. Sed legalis observantia non est tradita tempore Abrahae, sed magis tempore Moysi. Ergo inconvenienter instituta est circumcisio tempore Abrahae.

IIIª q. 70 a. 2 arg. 3
Praeterea, circumcisio fuit figurativa et praeparativa Baptismi. Sed Baptismus exhibetur omnibus populis, secundum illud Matth. ult., euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos. Ergo circumcisio non debuit institui ut observanda tantum ab uno populo Iudaeorum, sed ab omnibus populis.

IIIª q. 70 a. 2 arg. 4
Praeterea, carnalis circumcisio debet respondere spirituali sicut figura figurato. Sed spiritualis circumcisio, quae fit per Christum, indifferenter convenit utrique sexui, quia in Christo Iesu non est masculus neque femina, ut dicitur Coloss. III. Ergo inconvenienter est circumcisio instituta, quae competit solum maribus.

IIIª q. 70 a. 2 s. c.
Sed contra est quod, sicut legitur Gen. XVII, circumcisio est instituta a Deo, cuius perfecta sunt opera.

IIIª q. 70 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, circumcisio erat praeparatoria ad Baptismum inquantum erat quaedam professio fidei Christi, quam et nos in Baptismo profitemur. Inter antiquos autem patres, primus Abraham promissionem accepit de Christo nascituro, cum dictum est ei, Gen. XXII, in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae. Et ipse etiam primus se a societate infidelium segregavit, secundum mandatum domini dicentis sibi, egredere de terra tua et de cognatione tua. Et ideo convenienter circumcisio fuit instituta in Abraham.

IIIª q. 70 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod immediate post peccatum primi parentis, propter doctrinam ipsius Adae, qui plene instructus fuerat de divinis, adhuc fides et ratio naturalis vigebat in homine in tantum quod non oportebat determinari hominibus aliqua signa fidei et salutis, sed unusquisque pro suo libitu fidem suam profitentibus signis protestabatur. Sed circa tempus Abrahae diminuta erat fides, plurimis ad idololatriam declinantibus. Obscurata etiam erat ratio naturalis per augmentum carnalis concupiscentiae usque ad peccata contra naturam. Et ideo convenienter tunc, et non ante, fuit instituta circumcisio, ad profitendum fidem et minuendum carnalem concupiscentiam.

IIIª q. 70 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod legalis observantia tradi non debuit nisi populo iam congregato, quia lex ordinatur ad bonum publicum, ut in secunda parte dictum est. Populus autem fidelium congregandus erat aliquo signo sensibili, quod est necessarium ad hoc quod homines in quacumque religione adunentur, sicut Augustinus dicit, contra Faustum. Et ideo oportuit prius institui circumcisionem quam lex daretur. Illi autem patres qui fuerunt ante legem, familias suas instruxerunt de rebus divinis per modum paternae admonitionis. Unde et dominus dicit de Abraham, scio quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam domini.

IIIª q. 70 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod Baptismus in se continet perfectionem salutis, ad quam Deus omnes homines vocat, secundum illud I Tim. II qui vult omnes homines salvos fieri. Et ideo Baptismus omnibus populis proponitur. Circumcisio autem non continebat perfectionem salutis, sed significabat ipsam ut fiendam per Christum, qui erat ex Iudaeorum populo nasciturus. Et ideo illi soli populo data est circumcisio.

IIIª q. 70 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod circumcisionis institutio est ut signum fidei Abrahae, qui credidit se patrem futurum Christi sibi repromissi, et ideo convenienter solis maribus competebat. Peccatum etiam originale, contra quod specialiter circumcisio ordinabatur, a patre trahitur, non a matre, ut in secunda parte dictum est. Sed Baptismus continet virtutem Christi, qui est universalis salutis causa omnium, et remissio omnium peccatorum.

 

Zweiter Artikel.
Die Beschneidung ward zukömmlicherweise eingesetzt.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. In der Beschneidung vollzog sich ein Bekenntnis des Glaubens. Von der Sünde Adams aber konnte niemals jemand gereinigt werden außer durch den Glauben an das Leiden Christi, nach Röm. 3.: „Den da Gott vorgestellt hat als Sühner in seinem Blute.“ Also hätte gleich nach der ersten Sünde die Beschneidung eingesetzt werden müssen.

II. In der Beschneidung bekannte sich der Mensch „verpflichtet zur Beobachtung des ganzen Gesetzes“ (Gal. 5.). Also mußte die Beschneidung eingesetzt werden zur Zeit des Moses und nicht zur Zeit Abrahams.

III. Die Beschneidung war eine Figur der Taufe, die allen Völkern dargeboten wird, nach Mark. ult. 19. Also hätte die Beschneidung eingesetzt werden müffen für alle Völker und nicht bloß für die Juden.

IV. Die fleischliche Beschneidung mußte entsprechen der geistigen. Die Taufe aber kommt beiden Geschlechtern unterschiedslos zu. Also hätte etwas Anderes eingesetzt werden müssen und nicht die Beschneidung, die bloß dem männlichen Geschlechte galt.

Auf der anderen Seite ist nach Gen. 17. die Beschneidung von Gott eingesetzt, dessen Werke vollkommen sind.

b) Ich antworte, die Beschneidung sei vorbereitend gewesen für die Taufe als ein gewisses Bekenntnis des nämlichen Glaubens, den wir bekennen in der Taufe. Im Alten Bunde aber hat unter den Altvätern Abraham zuerst empfangen die Verheißung rücksichtlich der Geburt Christi, nach Gen. 22.: „In deinem Samen werden gesegnet werden alle Voller der Erde.“ Abraham auch hat sich zuerst getrennt von der Gemeinschaft der ungläubigen, nach Gen. 13.: „Gehe heraus aus deinem Lande.“ Also zukömmlicherweise ward die Beschneidung eingesetzt in Abraham.

c) I. Unmittelbar nach Adams Sünde, der einzig von Gott belehrt ward, waltete noch kräftig der Glaube und das Naturgesetz im Menschen, so daß es keines äußeren Anstoßes und keiner äußerlichen Zeichen dafür bedurfte. Jeder drückte seinen Glauben nach Belieben durch eigens gewählte Zeichen aus. Zu Abrahams Zeiten aber war minder geworden der Glaube, indem viele zur Götzendienerei hinneigten; und verdunkelt wurde das Naturgesetz dmch das Anwachsen der fleischlichen Begierlichkeit bis zu Sünden gegen die Natur. Und so war es zukömmlich, daß zu dieser Zeit [S. 108] die Beschneidung eingesetzt wurde als Bekenntnis des Glaubens und als Verminderung der fleischlichen Begierlichkeit.

II. Die Beobachtung des Gesetzes durfte erst gelehrt werden, nachdem ein Volk bereits zusammen da stand, insofern das Gesetz dem öffentlichen Wohle dient. Dieses Volk Gottes aber mußte mit Hilfe eines sinnlichen Zeichens angesammelt und zusammengehalten werden. Und so wurde zukömmlicherweise, wie es ja notwendig ist, daß zu jeder Religion die Menschen durch äußere Zeichen vereinigt werden (Aug. 19. cont. Faustum c. 11.), zuerst die Beschneidung eingesetzt, ehe das Gesetz gegeben ward. Die Vorväter haben, nach Gen. 18, 19., ihre Familien unterrichtet über die göttlichen Dinge nach Weise väterlicher Ermahnungen.

III. Die Taufe enthält in sich die Vollendung des Heiles, zu dem Gott alle ruft, „der da will, daß alle selig werden“ (1. Tim. 2.). Und danach wird die Taufe allen angeboten. Die Beschneidung aber enthielt nicht die Vollendung des Heiles, sondern war nur eine Figur für das Heil, das Christus wirken sollte. Und deshalb ward sie bloß jenem Volke gegeben, aus dem Christus geboren werden sollte.

IV. Die Beschneidung wurde eingesetzt als Zeichen des Glaubens des Abraham, der da glaubte, er werde der Stammvater des verheißenen Christus sein; und deshalb kam sie zukömmlicherweise nur dem männlichen Geschlechte zu. Die Erbsünde, gegen welche die Beschneidung im besonderen eingesetzt wurde, ward ebenso vom Vater her vererbt, nicht von der Mutter her (I., II. Kap. 81, Art. 5.). Dagegen enthält die Taufe die Kraft Christi, also die allumfassende Ursache des Heiles aller und des Nachlasses aller Sünden.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger