Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 70

Articulus 1

IIIª q. 70 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod circumcisio non fuerit praeparatoria et figurativa Baptismi. Omnis enim figura habet aliquam similitudinem cum suo figurato. Sed circumcisio nullam habet similitudinem cum Baptismo. Ergo videtur quod non fuerit praeparativa et figurativa Baptismi.

IIIª q. 70 a. 1 arg. 2
Praeterea, apostolus dicit, I Cor. X, de antiquis patribus loquens, quod omnes in nube et in mari baptizati sunt, non autem dicit quod in circumcisione baptizati sint. Ergo protectio columnae nubis, et transitus maris rubri, magis fuerunt praeparatoria ad Baptismum et figurativa ipsius quam circumcisio.

IIIª q. 70 a. 1 arg. 3
Praeterea, supra dictum est quod Baptismus Ioannis fuit praeparatorius ad Baptismum Christi. Si ergo circumcisio fuit praeparatoria et figurativa Baptismi Christi, videtur quod Baptismus Ioannis fuit superfluus. Quod est inconveniens. Non ergo circumcisio fuit praeparatoria et figurativa Baptismi.

IIIª q. 70 a. 1 s. c.
Sed contra est quod apostolus dicit, Coloss. II, circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed circumcisione Iesu Christi, consepulti ei in Baptismo.

IIIª q. 70 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod Baptismus dicitur sacramentum fidei, inquantum scilicet in Baptismo fit quaedam fidei professio, et per Baptismum aggregatur homo congregationi fidelium. Eadem autem est fides nostra et antiquorum patrum, secundum illud apostoli, II Cor. IV, habentes eundem spiritum fidei credimus. Circumcisio autem erat quaedam protestatio fidei, unde et per circumcisionem antiqui congregabantur collegio fidelium. Unde manifestum est quod circumcisio fuerit praeparatoria ad Baptismum et praefigurativa ipsius, secundum quod antiquis patribus omnia in figura futuri contingebant, ut dicitur I Cor. X, sicut et fides eorum erat de futuro.

IIIª q. 70 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod circumcisio habebat similitudinem cum Baptismo quantum ad spiritualem effectum Baptismi. Nam sicut per circumcisionem auferebatur quaedam carnalis pellicula, ita per Baptismum homo exspoliatur a carnali conversatione.

IIIª q. 70 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod protectio columnae nubis, et transitus maris rubri, fuerunt quidem figurae nostri Baptismi, quo renascimur ex aqua, significata per mare rubrum, et spiritu sancto, significato per columnam nubis, non tamen per haec fiebat aliqua professio fidei, sicut per circumcisionem. Et ideo praedicta duo erant tantum figurae, et non sacramenta. Circumcisio autem erat sacramentum, et praeparatorium ad Baptismum, minus tamen expresse figurans Baptismum, quantum ad exteriora, quam praedicta. Et ideo apostolus potius fecit mentionem de praedictis quam de circumcisione.

IIIª q. 70 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod Baptismus Ioannis fuit praeparatorius ad Baptismum Christi quantum ad exercitium actus. Sed circumcisio quantum ad professionem fidei, quae requiritur in Baptismo, sicut dictum est.

 

Erster Artikel.
Die Beschneidung war eine Figur und Vorbereitung der Taufe.

a) Dem steht Folgendes entgegen:

I. Jede Figur hat mit dem, was sie vorstellen soll, eine Ähnlichkeit. Dies trifft aber nicht zu bei der Beschneidung und der Taufe.

II. Nach 1. Kor. 10. sind „alle getauft worden in der Wolke und im Meere;“ nicht also in der Beschneidung. Die Wolke und das Meer waren somit Figuren der Taufe.

III. Die Taufe des Johannes bereitete vor die Taufe Christi (Kap. 39, Art. 1. ad I.). War also die Beschneidung eine solche Vorbereitung, so war die Taufe des heiligen Johannes überflüssig.

Auf der anderen Seite heißt es Koloss. 3.: „Ihr seid beschnitten worden, nicht mit der Beschneidung, welche mit der Hand geschieht, in der Losschälung des Fleisches; sondern mit der Beschneidung Christi, begraben mit Ihm in der Taufe.“

b) Ich antworte, die Taufe werde das Sakrament des Glaubens genannt, weil in der Taufe der Glaube bekannt wird und weil die Taufe verbindet den Menschen mit der Gemeinschaft der gläubigen. Nun ist es aber derselbe Glaube, der unsrige nämlich und der der Altväter, nach 2. Kor. 4.: „Wir haben denselben Geist des Glaubens, kraft dessen wir glauben.“ Da nun die Beschneidung ein Bekenntnis des Glaubens war, nach Rom. 4.: „Es erhielt Abraham die Beschneidung als das Merkzeichen des Glaubens;“ und ebenso durch die Beschneidung man Mitglied wurde des Volkes Gottes, so war offenbar die Beschneidung eine Vorbereitung und eine Figur für die Taufe; wie ja Alles bei den Altvätern Figur war und auch ihr Glaube dem zukünftigen Heilande sich zuwandte (1. Kor. 10.).

c) I. Die Ähnlichkeit besteht in der geistigen Wirkung. Denn wie [S. 107] durch die Beschneidung hinweggenommen wurde die fleischliche Vorhaut, so wird durch die Taufe der Mensch entfernt vom Wandel dem Fleische nach.

II. Das Wasser des roten Meeres war die Figur des Wassers, aus dem wir wiedergeboren werden; die Wolke die Figur des heiligen Geistes. Damit war aber kein Bekenntnis des Glaubens verbunden, wie bei der Beschneidung, die deshalb nicht bloß Figur war, sondern auch Sakrament. Da sie jedoch nicht so ausdrücklich dem Äußeren nach die Taufe versinnbildete, wie jene beiden Figuren, so macht der Apostel dieser beiden nur Erwähnung.

III. Die Taufe des Johannes war eine Vorbereitung für die Taufe Christi mit Rücksicht auf die Thätigkeit des Taufens selbst; die Beschneidung mit Rücksicht auf das Bekenntnis des Glaubens.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Quaestio 78
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger