Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 69

Articulus 7

IIIª q. 69 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod effectus Baptismi non sit apertio ianuae regni caelestis. Illud enim quod est apertum, non indiget apertione. Sed ianua regni caelestis est aperta per passionem Christi, unde Apoc. IV dicitur, post haec vidi ostium magnum apertum in caelo. Non est ergo effectus Baptismi apertio ianuae regni caelestis.

IIIª q. 69 a. 7 arg. 2
Praeterea, Baptismus omni tempore ex quo institutus fuit, habet suum effectum. Sed quidam baptizati sunt Baptismo Christi ante eius passionem, ut habetur Ioan. III, quibus, si tunc decessissent, introitus regni caelestis non patebat, in quod nullus ante Christum introivit, secundum illud Mich. II, ascendit pandens iter ante eos. Non est ergo effectus Baptismi apertio ianuae regni caelestis.

IIIª q. 69 a. 7 arg. 3
Praeterea, baptizati adhuc sunt obnoxii morti et aliis poenalitatibus vitae praesentis, ut supra dictum est. Sed nulli est apertus aditus regni caelestis quandiu est obnoxius poenae, sicut patet de illis qui sunt in Purgatorio. Non ergo est effectus Baptismi apertio ianuae regni caelestis.

IIIª q. 69 a. 7 s. c.
Sed contra est quod super illud Luc. III, apertum est caelum, dicit Glossa Bedae, virtus hic Baptismatis ostenditur, de quo quisque cum egreditur, ei regni caelestis ianua aperitur.

IIIª q. 69 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod aperire ianuam regni caelestis est amovere impedimentum quo aliquis impeditur regnum caeleste intrare. Hoc autem impedimentum est culpa et reatus poenae. Ostensum est autem supra quod per Baptismum totaliter omnis culpa et etiam omnis reatus poenae tollitur. Unde consequens est quod effectus Baptismi sit apertio regni caelestis.

IIIª q. 69 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Baptismus intantum aperit baptizato ianuam regni caelestis, inquantum incorporat eum passioni Christi, virtutem eius homini applicando.

IIIª q. 69 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quando passio Christi nondum erat realiter perfecta sed solum in fide credentium, Baptismus proportionaliter causabat ianuae apertionem, non quidem in re, sed in spe. Baptizati enim tunc decedentes ex certa spe introitum regni caelestis expectabant.

IIIª q. 69 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod baptizatus non est obnoxius morti et poenalitatibus vitae praesentis propter reatum personae, sed propter statum naturae. Et ideo propter hoc non impeditur ab introitu regni caelestis, quando anima separatur a corpore per mortem, quasi iam persoluto eo quod naturae debebatur.

 

Siebenter Artikel.
Die Wirkung der Taufe ist die Öffnung der Himmelsthüre.

a) Dem wird widersprochen. Denn:

I. Die Himmelsthüre ist bereits nach Ppov. 4, 1. geöffnet durch das Leiden Christi. Also braucht sie nicht durch die Taufe geöffnet zu werden.

II. Die Taufe muß die gleiche Wirkung haben zu jeder Zeit, seit sie eingesetzt ist. Vor Christi Tod aber sind einzelne mit der Taufe Christi getauft worden (Joh. 3.), denen, wenn sie damals gestorben wären, die Himmelsthüre nicht geöffnet worden sein würde; da niemand vor der Auffahrt Christi, „der den Weg vor ihnen bereitete“ (Mich. 3.), in den Himmel eintrat. Also ist eine Wirkung der Taufe nicht die Öffnung der Himmelsthüre.

III. Die getauften sind noch zugänglich dem Tode und den Mühseligkeiten dieses Lebens, die alle insgesamt Strafen der Sünde sind. Keinem aber ist die Himmelsthüre offen, der noch der Strafe untersteht; wie dies aus den armen Seelen im Fegfeuer ersehen werden kann.

Auf der anderen Seite sagt Beda zu Luk. 3. (apertum est coelum): „Hier wird die Kraft der Taufe dargethan; denn wer aus ihr herausgeht, dem steht die Himmelsthüre offen.“

b) Ich antworte, öffnen die Himmelsthüre sei nichts Anderes wie: Hinwegnehmen das Hindernis, welches sich dem Eintritte in den Himmel entgegenstellt. Da nun solches Hindernis die Sünde ist und die verschuldete Strafe: Beides aber durch die Taufe fortgenommen wird, so öffnet die Taufe den Himmel.

c) I. Die Taufe öffnet den Himmel, insoweit sie den getauften eingliedert in den Leib Christi und die Kraft des Leidens ihm zuwendet.

II. Als das Leiden des Herrn thatsächlich noch nicht vollendet war, verursachte die Taufe dem Glauben der gläubigen gemäß die Öffnung des Himmels nicht dem thatsächlichen Sein nach, sondern gemäß der sicheren Hoffnung. Die damals getauft sterbenden hatten die zuverlässige Erwartung, einzutreten bei gegebener Zeit thatsächlich in den Himmel.

III. Der getaufte bleibt dem Tode und den übrigen Mühseligkeiten des gegenwärtigen Lebens als Strafen der Sünde ausgesetzt; nicht weil er für seine Person schuldig wäre, sondern infolge des Zustandes seiner Natur. Und sonach wird er deshalb nicht vom Eintritte in den Himmel abgehalten, wenn die Seele vom Körper durch den Tod getrennt wird; denn er hat dann gleichsam bezahlt was er der Natur schuldete. [S. 103]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. Quaestio 69
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger