Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 69

Articulus 6

IIIª q. 69 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod pueri in Baptismo non consequantur gratiam et virtutes. Gratia enim et virtutes non habentur sine fide et caritate. Sed fides, ut Augustinus dicit, consistit in credentium voluntate, et similiter etiam caritas consistit in diligentium voluntate, cuius usum pueri non habent, et sic non habent fidem et caritatem. Ergo pueri in Baptismo non recipiunt gratiam et virtutes.

IIIª q. 69 a. 6 arg. 2
Praeterea, super illud Ioan. XIV, maiora horum faciet, dicit Augustinus quod ut ex impio iustus fiat, in illo, sed non sine illo Christus operatur. Sed puer, cum non habeat usum liberi arbitrii, non cooperatur Christo ad suam iustificationem, immo quandoque pro posse renititur. Ergo non iustificatur per gratiam et virtutes.

IIIª q. 69 a. 6 arg. 3
Praeterea, Rom. IV dicitur, ei qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, reputabitur fides eius ad iustitiam, secundum propositum gratiae Dei. Sed puer non est credens in eum qui iustificat impium. Ergo non consequitur gratiam iustificantem neque virtutes.

IIIª q. 69 a. 6 arg. 4
Praeterea, quod ex carnali intentione agitur, non videtur habere spiritualem effectum. Sed quandoque pueri ad Baptismum deferuntur carnali intentione, ut scilicet corporaliter sanentur. Non ergo consequuntur spiritualem effectum gratiae et virtutum.

IIIª q. 69 a. 6 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., parvuli renascendo moriuntur illi peccato quod nascendo contraxerunt, et per hoc ad illos etiam pertinet quod dicitur, consepulti sumus cum illo per Baptismum in mortem, (subditur autem) ut, quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam patris ita et nos in novitate vitae ambulemus. Sed novitas vitae est per gratiam et virtutes. Ergo pueri consequuntur in Baptismo gratiam et virtutes.

IIIª q. 69 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod quidam antiqui posuerunt quod pueris in Baptismo non dantur gratia et virtutes, sed imprimitur eis character Christi, cuius virtute, cum ad perfectam aetatem venerint, consequuntur gratiam et virtutes. Sed hoc patet esse falsum dupliciter. Primo quidem, quia pueri, sicut et adulti, in Baptismo efficiuntur membra Christi. Unde necesse est quod a capite recipiant influxum gratiae et virtutis. Secundo, quia secundum hoc pueri decedentes post Baptismum non pervenirent ad vitam aeternam, quia, ut dicitur Rom. VI, gratia Dei est vita aeterna. Et ita nihil profuisset eis ad salutem baptizatos fuisse. Causa autem erroris fuit quia nescierunt distinguere inter habitum et actum. Et sic, videntes pueros inhabiles ad actus virtutum, crediderunt eos post Baptismum nullatenus virtutem habere. Sed ista impotentia operandi non accidit pueris ex defectu habituum, sed ex impedimento corporali, sicut etiam dormientes, quamvis habeant habitus virtutum, impediuntur tamen ab actibus propter somnum.

IIIª q. 69 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod fides et caritas consistunt in voluntate hominum, ita tamen quod habitus harum et aliarum virtutum requirunt potentiam voluntatis, quae est in pueris; sed actus virtutum requirunt actum voluntatis, qui non est in pueris. Et hoc modo Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum, quod parvulum, etsi nondum illa fides quae in credentium voluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum, quod scilicet causat habitum fidei, fidelem facit.

IIIª q. 69 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de caritate, nemo ex aqua et spiritu sancto renascitur nisi volens. Quod non de parvulis, sed de adultis intelligendum est. Et similiter de adultis intelligendum est quod homo a Christo sine ipso non iustificatur. Quod autem parvuli baptizandi, prout viribus possunt, reluctantur, non eis imputatur, quia in tantum nesciunt quid faciunt, ut nec facere videantur, ut Augustinus dicit, in libro de praesentia Dei ad Dardanum.

IIIª q. 69 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, parvulis mater Ecclesia aliorum pedes accommodat ut veniant, aliorum cor ut credant, aliorum linguam ut fateantur. Et ita pueri credunt, non per actum proprium, sed per fidem Ecclesiae, quae eis communicatur. Et huius fidei virtute conferuntur eis gratia et virtutes.

IIIª q. 69 a. 6 ad 4
Ad quartum dicendum quod carnalis intentio deferentium pueros ad Baptismum nihil eis nocet, sicut nec culpa unius nocet alteri, nisi consentiat. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Bonifacium, non illud te moveat quod quidam non ea fide ad Baptismum percipiendum parvulos ferunt ut gratia spirituali ad vitam regenerentur aeternam, sed hoc eos putant remedio corporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur.

 

Sechster Artikel.
Die Kinder erlangen durch die Taufe die Gnade und die Tugenden.

a) Dem scheint nicht so. Denn:

I. Die Gnade und Tugenden werden nicht erlangt ohne den Glauben und die Liebe. „Der Glaube aber besteht,“ nach Augustin (de praed. Sanctor. 5.) „im Willen der gläubigen;“ und auch die heilige Liebe besteht im Willen, dessen Gebrauch die Kinder nicht haben. Und somit haben die getauften Kinder keine Gnade und keine Tugenden.

II. Zu Joh. 14. (majora horum faciet) erklärt Augustin (tract. 72. in Joan.): „Daß aus dem gottlosen ein gerechter wird, das macht Gott in ihm, nicht aber ohne ihn.“ Das Kind aber wirkt nicht mit zu seiner Rechtfertigung, vielmehr wehrt es sich manchmal nach Möglichkeit. Also wird es nicht gerechtfertigt durch Gnade und Tugenden.

III. Röm. 4. heißt es: „Dem, der nicht wirkt, glaubt aber an den, der da rechtfertigt den gottlosen, wird der Glaube selber zur Gerechtigkeit angerechnet gemäß dem Vornehmen der Gnade Gottes.“ Das Kind aber glaubt nicht an den, der den gottlosen rechtfertigt.

IV. Manchmal werden die Kinder zur Taufe gebracht, damit sie die [S. 101] Gesundheit des Leibes erlangen. Also erhalten sie dann keine geistige Wirkung.

Auf der anderen Seite sagt Augustin (Enchir. 52.): „Die kleinen sterben durch die Wiedergeburt ab jener Sünde, die sie durch die Geburt in sich aufnahmen. Deshalb heißt es auch von ihnen: Begraben sind wir mit Ihm bis in den Tod.“ Und gleich darauf: „Damit, wie Christus auferstanden ist von den toten, auch wir in einem neuen Leben wandeln.“ Das neue Leben aber gründet sich auf die Gnade und die Tugenden. Also erlangen die Kinder durch die Taufe Gnade und Tugenden.

b) Ich antworte; es gab deren, die da meinten, den Kindern werde in der Taufe einzig und allein der sakramentale Charakter eingeprägt ohne Gnade und Tugenden; diese erhielten sie erst wenn sie zum Alter der Unterscheidung gelangten.

Doch dies ist durchaus falsch. Denn alle getauften werden 1. Glieder Christi; und also müssen sie vom Haupte her in sich aufnehmen den Einfluß von Gnade und Tugend. 2. Die so getauften Kinder würden, wenn sie stürben, nicht zur Anschauung Gottes gelangen, nämlich zum ewigen Leben; da „das ewige Leben ist die Gnade Gottes“ (Röm. 6.); und so würde die Taufe ihnen nichts nützen. Die Ursache des Irrtums aber bestand darin, daß diese Autoren nicht unterscheiden konnten zwischen Zustand und Thätigkeit. Weil nämlich jene Kinder nicht die Thätigkeit ausüben können, welche der Gnade und der Tugend entspricht, meinten sie, dieselben ermangelten ganz und gar der Tugenden. Jedoch kommt diese Unfähigkeit, geistig thätig zu sein, nicht von dem Mangel an jenen Zuständen, sondern von einem körperlichen Hindernisie. So behalten auch die schlafenden den Zustand der Tugend, können aber nicht infolge dieses körperlichen Hindernisses dementsprechend thätig sein.

c) I. Der Glaube und die Liebe bestehen im Willen der Menschen; jedoch so, daß die Zustände dieser und anderer Tugenden des Willensvermögen erfordern, das in den Kindern sich findet; die Thätigkeiten oder Akte derselben dagegen die Willensthätigkeit, welche nicht in den Kindern ist. Und danach schreibt Augustin: „Den kleinen macht zwar noch nicht jener Glaube gerecht, der im thatsächlichen Wollen der gläubigen besteht; jedoch thut dies bereits das Sakrament des Glaubens,“ nämlich dem Zustande des Glaubens nach.

II. Das Wort Augustins (de carit.), daß „niemand außer er wolle wiedergeboren wird aus dem Wasser und dem heiligen Geiste“, gilt nur von den erwachsenen; ebenso daß niemand ohne ihn selbst von Christo gerechtfertigt wird. Daß manchmal die Kinder aber sich nach Möglichkeit widersetzen, geschieht „weil sie in so hohem Grade nicht wissen was sie thun, daß sie es auch nicht zu thun scheinen“ (Aug. ep. 287. ad Daardanum).

III. Wie Augustin (serm. 10. de verb. ap.) sagt, „bequemt die Kirche den Bedürfnissen der kleinen an die Füsse von anderen, damit sie kommen; das Herz von anderen, damit sie glauben; die Zunge von anderen, damit sie bekennen.“ Und so glauben die Kinder durch den Glauben der Kirche, der ihnen mitgeteilt wird; und kraft dieses Glaubens erlangen sie Gnade und Tugenden.

IV. Die fleischliche Absicht der Eltern schadet nichts den Kindern. Deshalb schreibt Augustin (ep. 98. ad Bonif.): „Auch daran magst du keinen Anstoß nehmen, daß manche nicht in der gläubigen Absicht die kleinen zur Taufe tragen, damit diese durch die geistige Gnade zum ewigen Leben [S. 102] wiedergeboren werden, sondern die Taufe für ein Heilmittel halten gegen körperliches Übel; denn nicht dadurch wird deren geistige Wiedergeburt gehindert, daß sie nicht in der wahren, rechten Absicht zur Taufe dargeboten werden.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. Quaestio 69
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger