Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 69

Articulus 5

IIIª q. 69 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter attribuantur Baptismo pro effectibus quidam actus virtutum, scilicet, incorporatio ad Christum, illuminatio, fecundatio. Non enim Baptismus datur adulto nisi fideli, secundum illud Marc. ult., qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sed per fidem aliquis incorporatur Christo, secundum illud Ephes. III, habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Ergo nullus baptizatur nisi iam Christo incorporatus. Non ergo est effectus Baptismi incorporari Christo.

IIIª q. 69 a. 5 arg. 2
Praeterea, illuminatio fit per doctrinam, secundum illud Ephes. III mihi omnium minimo data est gratia haec, illuminare omnes, et cetera. Sed doctrina praecedit Baptismum in catechismo. Non ergo est effectus Baptismi.

IIIª q. 69 a. 5 arg. 3
Praeterea, fecunditas pertinet ad generationem activam. Sed per Baptismum aliquis regeneratur spiritualiter. Ergo fecunditas non est effectus Baptismi.

IIIª q. 69 a. 5 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum, quod ad hoc valet Baptismus ut baptizati Christo incorporentur. Dionysius etiam, II cap. Eccl. Hier., illuminationem attribuit Baptismo. Et super illud Psalmi, super aquam refectionis educavit, dicit Glossa quod anima peccatorum, ariditate sterilis, fecundatur per Baptismum.

IIIª q. 69 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod per Baptismum aliquis regeneratur in spiritualem vitam, quae est propria fidelium Christi, sicut apostolus dicit, Galat. II, quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei. Vita autem non est nisi membrorum capiti unitorum, a quo sensum et motum suscipiunt. Et ideo necesse est quod per Baptismum aliquis incorporetur Christo quasi membrum ipsius. Sicut autem a capite naturali derivatur ad membra sensus et motus, ita a capite spirituali, quod est Christus, derivatur ad membra eius sensus spiritualis, qui consistit in cognitione veritatis, et motus spiritualis, qui est per gratiae instinctum. Unde Ioan. I dicitur, vidimus eum plenum gratiae et veritatis, et de plenitudine eius omnes accepimus. Et ideo consequens est quod baptizati illuminentur a Christo circa cognitionem veritatis, et fecundentur ab eo fecunditate bonorum operum per gratiae infusionem.

IIIª q. 69 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod adulti prius credentes in Christum sunt ei incorporati mentaliter. Sed postmodum, cum baptizantur, incorporantur ei quodammodo corporaliter, scilicet per visibile sacramentum, sine cuius proposito nec mentaliter incorporari potuissent.

IIIª q. 69 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod doctor illuminat exterius per ministerium catechizando, sed Deus illuminat interius baptizatos, praeparans corda eorum ad recipiendam doctrinam veritatis, secundum illud Ioan. VI, scriptum est in prophetis, erunt omnes docibiles Dei.

IIIª q. 69 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod effectus Baptismi ponitur fecunditas qua aliquis producit bona opera, non autem fecunditas qua aliquis generat alios in Christo, sicut apostolus dicit, I Cor. IV, in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui.

 

Fünfter Artikel.
Die Taufe macht speciell zu Gliedern Christi, erleuchtet und macht fruchtbar.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Nur dem gläubigen erwachsenen wird die Taufe gegeben, nach Mark. ult.: „Wer glaubt und getauft ist.“ Durch den Glauben aber wird jemand Christo eingegliedert, nach Ephes. 3.: „Durch den Glauben möge Christus wohnen in eueren Herzen.“ Also wer getauft wird, ist schon ein Glied Christi.

II. Das Erleuchten vollzieht sich durch Belehrung, nach Ephes. 3.: „Mir, dem geringsten aller gläubigen, ist verliehen worden diese Gnade, zu erleuchten alle.“ Die Belehrung aber geschieht vor der Taufe in der Katechese.

III. Fruchtbarkeit gehört dem wirksam thätigen Erzeugen an. Durch die Taufe aber wird jemand wiedererzeugt. Also ist Fruchtbarkeit keine Wirkung der Taufe.

Auf der anderen Seite sagt Augustin (l. c.), durch die Taufe werden die Menschen zu Gliedern Christi. Dionysius aber schreibt [S. 100] (2. de eccl. hier.), daß die Taufe erleuchte. Die Glosse zu Ps. 22. (super aquam), daß die durch die Sünde ausgedörrte Seele fruchtbar werde durch die Taufe.

b) Ich antworte, durch die Taufe werde jemand wiedererzeugt zu geistigem Leben, das da ist durch den Glauben Christi, nach Gal. 2.: „Was ich aber lebe jetzt im Fleische, das lebe ich im Glauben des Sohnes Gottes.“ Das Leben nun erstreckt sich auf die Glieder, soweit sie mit dem Haupte verbunden sind, von welchem sie Bewegung und dem Sinnesleben eigene Wirksamkeit erhalten. Notwendig also muß durch die Taufe jemand Glied werden am Leibe, dessen Haupt Christus ist. Wie aber vom Haupte im Bereiche der Natur die Sinnesthätigkeit und die Bewegung den Gliedern sich mitteilt, so geht vom Haupte Christus aus der geistige Sinn, der da besteht im Erkennen der Wahrheit, und die geistige Bewegung, die da sich ergießt aus dem Einflüsse der Gnade. Die getauften also nehmen als solche teil an der „Fülle von Wahrheit und Gnade“ in ihrem Haupte Christus (Joh. 1, 14. u. 16.).

c) I. Die erwachsenen, die vorher den Glauben an Christum haben, werden dadurch Glieder am Leibe Christi ihrem Geiste nach. Durch den wirklichen Empfang der Taufe aber werden sie Glieder auch in körperlicher Weise, nämlich durch das sichtbare Sakrament; jedoch konnten sie ohne die Sehnsucht nach selbem auch nicht geistigerweise Glieder Christi werden.

II. Der Lehrer erleuchtet von außen her durch Überredung. Gott erleuchtet von innen aus, indem Er die Herzen der getauften vorbereitet für das Aufnehmen der Lehre der Wahrheit, nach Joh. 6.: „Es ist geschrieben in den Propheten: Alle werden sein belehrt von Gott.“

III. Fruchtbarkeit, wie sie als Wirkung der Taufe hingestellt wird, will heißen: Gute Werke hervorbringen. Es ist dies nicht jene Fruchtbarkeit, kraft deren andere in Christo gezeugt werden, nach 1. Kor. 4.: „In Christo Jesu habe ich durch das Evangelium euch gezeugt.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. Quaestio 69
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger