Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 69

Articulus 1

IIIª q. 69 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod per Baptismum non tollantur omnia peccata. Baptismus enim est quaedam spiritualis regeneratio, quae contraponitur generationi carnali. Sed per generationem carnalem homo contrahit solum originale peccatum. Ergo per Baptismum solvitur solum originale peccatum.

IIIª q. 69 a. 1 arg. 2
Praeterea, poenitentia est sufficiens causa remissionis actualium peccatorum. Sed ante Baptismum in adultis requiritur poenitentia, secundum illud Act. II, poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Ergo Baptismus nihil operatur circa remissionem peccatorum actualium.

IIIª q. 69 a. 1 arg. 3
Praeterea, diversorum morborum diversae sunt medicinae, quia, sicut Hieronymus dicit, non sanat oculum quod sanat calcaneum. Sed peccatum originale, quod per Baptismum tollitur, est aliud genus peccati a peccato actuali. Ergo non omnia peccata remittuntur per Baptismum.

IIIª q. 69 a. 1 s. c.
Sed contra est quod dicitur Ezech. XXXVI, effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.

IIIª q. 69 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. VI, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Et postea concludit, ita et vos existimate mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu domino nostro. Ex quo patet quod per Baptismum homo moritur vetustati peccati, et incipit vivere novitati gratiae. Omne autem peccatum pertinet ad pristinam vetustatem. Unde consequens est quod omne peccatum per Baptismum tollatur.

IIIª q. 69 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. V, peccatum Adae non tantum potest quantum donum Christi, quod in Baptismo percipitur, nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Unde et Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum, quod, generante carne, tantummodo trahitur peccatum originale, regenerante autem spiritu, non solum originalis, sed etiam voluntariorum fit remissio peccatorum.

IIIª q. 69 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod nullius peccati remissio fieri potest nisi per virtutem passionis Christi, unde et apostolus dicit, Heb. IX, quod sine sanguinis effusione non fit remissio. Unde motus voluntatis humanae non sufficeret ad remissionem culpae, nisi adesset fides passionis Christi et propositum participandi ipsam, vel suscipiendo Baptismum, vel subiiciendo se clavibus Ecclesiae. Et ideo, quando aliquis adultus poenitens ad Baptismum accedit, consequitur quidem remissionem omnium peccatorum ex proposito Baptismi, perfectius autem ex reali susceptione Baptismi.

IIIª q. 69 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de particularibus medicinis. Baptismus autem operatur in virtute passionis Christi, quae est universalis medicina omnium peccatorum, et per Baptismum omnia peccata solvuntur.

 

Erster Artikel.
Alle Sünden nimmt die Taufe hinweg.

a) Dagegen spricht Folgendes:

I. Die Taufe ist eine geistige Wiedererzeugung, welche entgegengesetzt ist dem fleischlichen Erzeugtwerden. Durch die fleischliche Erzeugung aber wird nur die Erbsünde mitgeteilt. Also wird auch diese nur durch die Taufe fortgenommen.II. Die Buße ist eine genügende Ursache für den Nachlaß der persönlichen Sünden. Bei den erwachsenen aber wird für die Taufe als Vorerfordernis die Buße verlangt, nach Act. 2.: „Thuet Buße und lasset euch taufen.“ Also trägt die Taufe nichts bei zur Nachlassung der persönlich begangenen Sünden.

IV. Für verschiedene Krankheiten bestehen verschiedene Heilmittel, wie Hieronymus sagt zu Mark. 9. (hoc genus): „Nicht ist dasselbe Heilmittel gut für das Auge, welches der Ferse dient.“ Eine andere Art Sünde aber sind die persönlich begangenen, und eine andere Art die Erbsünde. Also ist die Taufe nicht gleichermaßen ein Heilmittel für beide.

Auf der anderen Seite steht bei Ezech. 36.: „Ausgießen werde ich über euch reines Wasser und ihr werdet gereinigt werden von allen eueren Flecken.“ [S. 96]

b) Ich antworte, „wer getauft ist, sei im Tode Christi getauft, … damit er abgestorben sei der Sünde, lebe aber Gott in Christo dem Herrn“ (Röm. 6.). Also stirbt der Mensch durch die Taufe ab dem alten Leben der Sünde und fängt an das neue Leben der Gnade. Da nun alle Sünde zum alten Leben gehört, so werden mit der Taufe alle Sünden getilgt.

c) I. Nach Röm. 5, 16. erstreckt sich die Kraft Christi weiter wie die Sünde Adams: „Wenn das Fleisch zeugt,“ so Augustin (1. de peccat. mer. et rem. 15.), „wird bloß die Erbsünde weiter fortgepflanzt; zeugt der Geist aber in der Wiedergeburt, so wird nicht nur die Erbsünde, sondern alle Sünden werden nachgelassen.“

II. Keiner Sünde Nachlaß vollzieht sich außer kraft des Leidens Christi, wonach Hebr. 9. gesagt wird: „Ohne das Vergießen von Blut ist kein Nachlaß.“ Die Willensbewegung also im reuigen genügt nicht ohne den Glauben an die Kraft des Leidens Christi und den Vorsatz, an dieser Kraft teilzuhaben, sei es durch die Taufe sei es durch die Unterwerfung unter die Schlüsselgewalt der Kirche. Wenn also ein erwachsener reuig zur Taufe herantritt, erlangt er zwar den Nachlaß der Sünden durch das Verlangen nach der Taufe, vollkommener aber durch den wirklichen Empfang derselben.

III. Die Taufe wirkt in der Kraft des Leidens Christi, das da eine allumfassend wirkende Medizin ist.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. Quaestio 69
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Quaestio 77
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger