Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 68

Articulus 7

IIIª q. 68 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ex parte baptizati non requiratur intentio suscipiendi sacramentum Baptismi. Baptizatus enim se habet sicut patiens in sacramento. Intentio autem non requiritur ex parte patientis, sed ex parte agentis. Ergo videtur quod ex parte baptizati non requiratur intentio suscipiendi Baptismum.

IIIª q. 68 a. 7 arg. 2
Praeterea, si praetermittatur id quod requiritur ad Baptismum, homo est denuo baptizandus, sicut cum praetermittitur invocatio Trinitatis, sicut supra dictum est. Sed ex hoc non videtur aliquis denuo baptizandus quod intentionem non habebat suscipiendi Baptismum, alioquin, cum de intentione baptizati non constet, quilibet posset petere se denuo baptizari propter intentionis defectum. Non videtur ergo quod intentio requiratur ex parte baptizati ut suscipiat sacramentum.

IIIª q. 68 a. 7 arg. 3
Praeterea, Baptismus contra peccatum originale datur. Sed originale peccatum contrahitur sine intentione nascentis. Ergo Baptismus, ut videtur, intentionem non requirit ex parte baptizati.

IIIª q. 68 a. 7 s. c.
Sed contra est quod, secundum ritum Ecclesiae, baptizandi profitentur se petere ab Ecclesia Baptismum. Per quod profitentur suam intentionem de susceptione sacramenti.

IIIª q. 68 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod per Baptismum aliquis moritur veteri vitae peccati, et incipit quandam vitae novitatem, secundum illud Rom. VI, consepulti sumus Christo per Baptismum in mortem, ut, quomodo Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Et ideo, sicut ad hoc quod homo moriatur veteri vitae, requiritur, secundum Augustinum, in habente usum liberi arbitrii, voluntas qua eum veteris vitae poeniteat; ita requiritur voluntas qua intendat vitae novitatem, cuius principium est ipsa susceptio sacramenti. Et ideo ex parte baptizati requiritur voluntas, sive intentio, suscipiendi sacramentum.

IIIª q. 68 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in iustificatione, quae fit per Baptismum, non est passio coacta, sed voluntaria. Et ideo requiritur intentio recipiendi id quod ei datur.

IIIª q. 68 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod, si in adulto deesset intentio suscipiendi sacramentum, esset rebaptizandus. Si tamen hoc non constaret, esset dicendum, si non es baptizatus, ego te baptizo.

IIIª q. 68 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod Baptismus ordinatur non solum contra originale peccatum, sed etiam contra actualia, quae per voluntatem et intentionem causantur.

 

Siebenter Artikel.
Der zu taufende muß die Absicht haben, die Taufe zu empfangen.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Der getaufte ist in dieser Beziehung wie empfangend, leidend. Nur aber im wirkenden wird eine Absicht für das Handeln erfordert.

II. Fehlt etwas für die Taufe, was notwendig zu ihr gehört, so ist der betreffende neu zu taufen. Dies scheint aber nicht stattfinden zu müssen, wenn die Absicht von seiten des Täuflings fehlt. Denn da diese Absicht nie eigentlich recht festzustellen ist, so könnte jeder fordern, noch einmal getauft zu werden.

III. Die Taufe richtet sich gegen die Erbsünde; die aber hat man ohne Absicht.

Auf der anderen Seite erklärt nach dem kirchlichen Ritus der Täufling, er wolle getauft werden.

b) Ich antworte, durch die Taufe sterbe der Mensch ab der Sünde, „damit er in einem neuen Leben wandle“ (Röm. 6.). Wie also dazu daß der Mensch den Sünden absterbe nach Augustin erfordert ist, daß ihn des alten Lebens gereue, und somit der Gebrauch des freien Willens verlangt wird; so wird vom Willen ebenso verlangt, daß er die Absicht habe, ein neues Leben zu beginnen, dessen Beginn der Empfang der Taufe ist. Und also muß er die Absicht haben, die Taufe zu empfangen.

c) I. Es ist hier ein Leiden oder Empfangen mit freiem Willen. [S. 89]

II. Fehlt feststehendermaßen im erwachsenen die Absicht, getauft zu werden, so muß er von neuem die Taufe erhalten; steht dies nicht fest, so muß man sagen: „Wenn du nicht getauft bist, so taufe ich dich.“

III. Die Taufe richtet sich auch gegen die persönlichen Sünden, die mit freiem Willen begangen werden.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 60
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger