Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 68

Articulus 6

IIIª q. 68 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod peccatores ad Baptismum accedentes teneantur sua peccata confiteri. Dicitur enim Matth. III quod baptizabantur multi a Ioanne in Iordane, confitentes peccata sua. Sed Baptismus Christi est perfectior quam Baptismus Ioannis. Ergo videtur quod multo magis illi qui sunt baptizandi Baptismo Christo, debeant sua peccata confiteri.

IIIª q. 68 a. 6 arg. 2
Praeterea, Prov. XXVIII dicitur, qui abscondit scelera sua, non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Sed ad hoc aliqui baptizantur ut de peccatis suis misericordiam consequantur. Ergo baptizandi debent sua peccata confiteri.

IIIª q. 68 a. 6 arg. 3
Praeterea, poenitentia requiritur ante Baptismum, secundum illud Act. II, agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum. Sed confessio est pars poenitentiae. Ergo videtur quod confessio peccatorum requiratur ante Baptismum.

IIIª q. 68 a. 6 s. c.
Sed contra est quod confessio peccatorum debet esse cum fletu, ut dicit Augustinus, in libro de poenitentia, omnis ista varietas consideranda est et deflenda. Sed, sicut Ambrosius dicit, gratia Dei in Baptismo non requirit gemitum neque planctum. Ergo a baptizandis non est requirenda confessio peccatorum.

IIIª q. 68 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod duplex est peccatorum confessio. Una quidem interior, quae fit Deo. Et talis confessio peccatorum requiritur ante Baptismum, ut scilicet homo, peccata sua recogitans, de eis doleat, non enim potest inchoare novam vitam, nisi poeniteat eum veteris vitae, ut Augustinus dicit, in libro de poenitentia. Alia vero est confessio peccatorum exterior, quae fit sacerdoti. Et talis confessio non requiritur ante Baptismum. Primo quidem, quia talis confessio, cum respiciat personam ministri, pertinet ad poenitentiae sacramentum, quod non requiritur ante Baptismum, qui est ianua omnium sacramentorum. Secundo, quia confessio exterior, quae fit sacerdoti, ordinatur ad hoc quod sacerdos confitentem absolvat a peccatis, et liget ad opera satisfactoria, quae baptizatis non sunt imponenda, ut supra dictum est. Nec etiam baptizati indigent remissione peccatorum per claves Ecclesiae, quibus omnia remittuntur per Baptismum. Tertio, quia ipsa particularis confessio homini facta est poenosa, propter verecundiam confitentis. Baptizato autem nulla exterior poena imponitur. Et ideo a baptizatis non requiritur specialis confessio peccatorum, sed sufficit generalis, quam faciunt cum, secundum ritum Ecclesiae, abrenuntiant Satanae et omnibus operibus eius. Et hoc modo dicit quaedam Glossa Matth. III, quod in Baptismo Ioannis exemplum datur baptizandis confitendi peccata et promittendi meliora. Si qui tamen baptizandi ex devotione sua peccata confiteri vellent, esset eorum confessio audienda, non ad hoc quod satisfactio eis imponeretur; sed ad hoc quod contra peccata consueta eis spiritualis vitae informatio tradatur.

IIIª q. 68 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in Baptismo Ioannis non remittebantur peccata, sed erat Baptismus poenitentiae. Et ideo accedentes ad illud Baptisma convenienter confitebantur peccata, ut secundum qualitatem peccatorum eis poenitentia determinaretur. Sed Baptismus Christi est sine exteriori poenitentia, ut Ambrosius dicit. Unde non est similis ratio.

IIIª q. 68 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod baptizatis sufficit confessio interior Deo facta, et etiam exterior generalis, ad hoc quod dirigantur et misericordiam consequantur, nec requiritur confessio specialis exterior, ut dictum est.

IIIª q. 68 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod confessio est pars poenitentiae sacramentalis, quae non requiritur ante Baptismum, ut dictum est, sed requiritur interioris poenitentiae virtus.

 

Sechster Artikel.
Die zu taufenden sind nicht gehalten, ihre Sünden zu bekennen.

a) Dazu sind sie wohl verpflichtet. Denn:

I. „Die da getauft wurden von Johannes, bekannten ihre Sünden“ (Mark. 3.). Die Taufe Christi aber ist vollkommener wie die des Johannes. Also müssen da um so mehr die Sünden bekannt werden.

II. „Wer seine Sünden verbirgt, wird nicht zum Guten geleitet; wer sie bekennt und sie verläßt, erlangt Barmherzigkeit,“ heißt es Prov. 28. Die zu taufenden aber suchen die Barmherzigkeit Gottes.

III. Buße wird verlangt als Vorerfordernis der Taufe, nach Act. 2.: „Thut Buße und laßt euch ein jeder taufen.“ Das Sündenbekenntnis aber ist ein Teil der Buße.

Auf der anderen Seite ist das Sündenbekenntnis mit Klagen und Weinen verbunden: „Alles dies ist zu bekennen und zu beweinen,“ sagt Augustin (de poen. 14.). Ambrosius aber schreibt: „Die Gnade Gottes in der Taufe verlangt kein Klagen und kein Weinen.“ Also gehört zur Taufe nicht das Bekenntnis der Sünden.

b) Ich antworte; das eine Sündenbekenntnis ist das innerliche vor Gott; und dieses ist für die Taufe verlangt; denn „um ein neues Leben zu [S. 88] beginnen, muß man das alte bereuen“ (Aug. de poenit. hom. ult. inter. 50.). Das andere Sündenbekenntnis ist das äußerliche vor dem Priester, und dieses ist nicht verlangt. Denn 1. gehört ein solches zum Sakramente der Buße, da es vor dem Spender dieses Sakramentes abgelegt werden muß; letzteres aber ist nicht erfordert vor der Taufe, welche die Thüre aller Sakramente ist; — 2. verpflichtet dasselbe zu Bußwerken, die der Beichtvater als Genugthuung auferlegen muß und zumal werden alle Sünden den neugetauften durch die Taufe erlassen; — 3. ist ein solches Bekenntnis ein genugthuendes, beschwerliches, weil beschämendes Bußwerk; deren werden aber in der Taufe keine aufgelegt. Es genügt deshalb das allgemeine Sündenbekenntnis für die Taufe, gemäß dem der Täufling entsagt dem Teufel und all seinem Pompe. Deshalb erklärt die Glosse zu Matth. 3.: „In der Taufe des Johannes wird dem getauften das Beispiel gegeben, die Sünden zu bekennen, indem er ein vollkommeneres Leben führt.“ Wollten aber Täuflinge ihre Sünden beichten, so müßte man sie anhören; nicht damit man ihnen genugthuende Werke auslege, sondern damit ihnen heilsame Belehrung geboten werde gegen die gewöhnten Sünden.

c) I. In der Taufe des Johannes wurden die Sünden bekannt, aber nicht nachgelassen, sondern gemäß den einzelnen Sünden eine Buße bestimmt; weshalb es die Taufe der Buße war. Die Taufe Christi aber ist ohne äußerliche Buße.

II. Das allgemeine Bekenntnis vor der Kirche genügt für die getauften und das innerliche vor Gott.

III. Das Sündenbekenntnis ist ein Teil des Sakramentes der Buße, welches vor der Taufe nicht erfordert wird.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 60
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger