Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 68

Articulus 5

IIIª q. 68 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod peccatoribus baptizatis sint opera satisfactoria imponenda. Hoc enim ad iustitiam Dei pertinere videtur, ut pro quolibet peccato aliquis puniatur, secundum illud Eccle. ult., cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium. Sed opera satisfactoria imponuntur peccatoribus in poenam praeteritorum peccatorum. Ergo videtur quod peccatoribus baptizatis sint opera satisfactoria imponenda.

IIIª q. 68 a. 5 arg. 2
Praeterea, per opera satisfactoria exercitantur peccatores de novo conversi ad iustitiam, et subtrahuntur occasiones peccandi, nam satisfacere est peccatorum causas excidere et peccatis aditum non indulgere. Sed hoc maxime necessarium est nuper baptizatis. Ergo videtur quod opera satisfactoria sint baptizatis iniungenda.

IIIª q. 68 a. 5 arg. 3
Praeterea, non minus debitum est ut homo Deo satisfaciat quam proximo. Sed nuper baptizatis iniungendum est quod satisfaciant proximis, si eos laeserunt. Ergo etiam est eis iniungendum ut Deo satisfaciant per opera poenitentiae.

IIIª q. 68 a. 5 s. c.
Sed contra est quod Ambrosius, super Rom. XI, sine poenitentia sunt dona Dei et vocatio, dicit, gratia Dei in Baptismo non requirit gemitum neque planctum, vel etiam opus aliquod, sed solam fidem, et omnia gratis condonat.

IIIª q. 68 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. VI, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus ei per Baptismum in mortem, ita scilicet quod homo per Baptismum incorporatur ipsi morti Christi. Manifestum est autem ex supra dictis quod mors Christi satisfactoria fuit sufficienter pro peccatis, non solum nostris, sed etiam totius mundi, ut dicitur I Ioan. II. Et ideo ei qui baptizatur pro quibuscumque peccatis non est aliqua satisfactio iniungenda, hoc autem esset iniuriam facere passioni et morti Christi, quasi ipsa non esset sufficiens ad plenariam satisfactionem pro peccatis baptizandorum.

IIIª q. 68 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum, ad hoc Baptismus valet ut baptizati Christo incorporentur ut membra eius. Unde ipsa poena Christi fuit satisfactoria pro peccatis baptizandorum, sicut et poena unius membri potest esse satisfactoria pro peccato alterius membri. Unde Isaiae LIII dicitur, vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.

IIIª q. 68 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod nuper baptizati exercitandi sunt ad iustitiam, non per opera poenalia, sed per opera facilia, ut quasi quodam lacte facilis exercitii promoveantur ad perfectiora, ut Glossa dicit, super illud Psalmi, sicut ablactatus super matre sua. Unde et dominus discipulos suos de novo conversos a ieiunio excusavit, ut patet Matth. IX. Et hoc est quod dicitur I Pet. II, sicut modo geniti infantes lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.

IIIª q. 68 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod restituere male ablata proximis, et satisfacere de iniuriis illatis, est cessare a peccando, quia hoc ipsum quod est detinere aliena et proximum non placare, est peccatum. Et ideo peccatoribus baptizatis iniungendum est quod satisfaciant proximis, sicut et quod desistant a peccato. Non est autem eis iniungendum quod pro peccatis praeteritis aliquam poenam patiantur.

 

Fünfter Artikel.
In der Taufe werden keine Bußwerke als Genugthuung aufgelegt.

a) Dies ist unzulässig. Denn:

I. Jeder Sünde gebührt nach der Gerechtigkeit Gottes Strafe, nach Ekkle. ult. „Alles, was geschieht, wird Gott vor seinen Richterstuhl ziehen.“ Also muß den Täuflingen für die vergangenen Sünden als Strafe eine Buße ausgelegt werden.

II. Durch genugthuende Werke werden die neubekehrten zur Gerechtigkeit ermuntert und es werden ihnen dadurch die Gelegenheiten zur Sünde zudem entzogen. Denn Genugthuen heißt die Ursachen der Sünden herausreißen und den Sünden keinen Zutritt geben. Dies ist aber im höchsten Grade notwendig den neugetauften. Also müssen denselben Bußrverke aufgegeben werden.

III. Gott muß der Mensch ebenso genugthun wie dem Nächsten gegenüber. Dem Nächsten aber müssen die getauften den Schaden ersetzen, den sie ihnen etwa verursacht. Also müssen sie auch Gott gegenüber Genugthuung leisten.

Auf der anderen Seite erklärt Ambrosius zu Röm. 11. (sine poenitentia sunt dona et vocatio Die): „Die Gnade Gottes verlangt im [S. 87] neugetauften kein Seufzen, kein Klagen, kein Werk, sondern nur den Glauben und verzeiht Alles ohne jedes Entgelt.“

b) Ich antworte; daß wir „im Tode Christi getauft werden und mit Ihm durch die Taufe begraben sind in den Tod“ (Röm. 6.) Der Tod Christi aber, dem der Mensch durch die Taufe eingegliedert wird, war hinreichende Genugthuung „für die Sünden der ganzen Welt, nicht für die unsrigen allein“ (1. Joh. 2.). Also hieße die Verpflichtung zu einer Genugthuung bei der Taufe nichts Anderes, als unrecht thun der Kraft des Todes Christi; als ob dieser nicht voll für die Sünden genuggethan hätte.

c) I. Die getauften „werden dem Tode Christi eingegliedert“ (Aug. l. de bapt. parvulor. seu de peccat. mer. et rem.). Die Strafe also, die Christus für uns auf sich nehmen wollte, war die Genugthuung für die Sünden der getauften, wie die Strafe des einen Gliedes genugthuend sein kann für die Sünden des anderen. Deshalb heißt es Isai. 53.: „Unsere Krankheiten hat wahrhaft Er getragen und unsere Schmerzen hat Er auf Sich genommen.“

II. Die neugetauften sind nicht durch Strafe zur Gerechtigkeit anzuleiten, sondern durch leichte Werke: „Wie mit der Milch einer leichteren Übung mögen sie genährt werden, um zum Vollkommeneren fortzuschreiten“ (Glosse zu Ps. 30.). Deshalb hat auch der Herr die neubekehrten Jünger entschuldigt, weil sie nicht fasteten (Mark. 2 ). Und 1. Petr. 2. heißt es: „Wie neugeborene Kinder verlanget nach Milch, damit ihr wachset zu euerem Heile.“

III. Ungerechtes Gut behalten und das dem. Nächsten angethaene Unrecht nicht gut machen, heißt eben: noch in der Sünde verbleiben wollen. Also gehört dies dazu, daß man bei der Taufe aufhören muß zu sündigen. Damit ist nicht gesagt, daß die neugetauften für die vergangenen Sünden genugthun müssen.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 60
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger