Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 68

Articulus 2

IIIª q. 68 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sine Baptismo nullus possit salvari. Dicit enim dominus, Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Sed illi soli salvantur qui regnum Dei intrant. Ergo nullus potest salvari sine Baptismo, quo aliquis regeneratur ex aqua et spiritu sancto.

IIIª q. 68 a. 2 arg. 2
Praeterea, in libro de ecclesiasticis dogmatibus dicitur, nullum catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, aeternam vitam habere credimus, excepto martyrio, ubi tota sacramenta Baptismi complentur. Sed si aliquis sine Baptismo possit salvari, maxime hoc haberet locum in catechumenis bona opera habentibus, qui videntur habere fidem per dilectionem operantem. Videtur ergo quod sine Baptismo nullus possit salvari.

IIIª q. 68 a. 2 arg. 3
Praeterea, sicut supra dictum est, Baptismi sacramentum est de necessitate salutis. Necessarium autem est sine quo non potest aliquid esse, ut dicitur in V Metaphys. Ergo videtur quod sine Baptismo nullus possit consequi salutem.

IIIª q. 68 a. 2 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Levit., invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse et profuisse sine visibilibus sacramentis, visibilem vero sanctificationem, quae fit sacramento visibili, sine invisibili posse adesse, sed non prodesse. Cum ergo sacramentum Baptismi ad visibilem sanctificationem pertineat, videtur quod sine sacramento Baptismi aliquis possit salutem consequi per invisibilem sanctificationem.

IIIª q. 68 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod sacramentum Baptismi dupliciter potest alicui deesse. Uno modo, et re et voto, quod contingit in illis qui nec baptizantur nec baptizari volunt. Quod manifeste ad contemptum sacramenti pertinet, quantum ad illos qui habent usum liberi arbitrii. Et ideo hi quibus hoc modo deest Baptismus, salutem consequi non possunt, quia nec sacramentaliter nec mentaliter Christo incorporantur, per quem solum est salus. Alio modo potest sacramentum Baptismi alicui deesse re, sed non voto, sicut cum aliquis baptizari desiderat, sed aliquo casu praevenitur morte antequam Baptismum suscipiat. Talis autem sine Baptismo actuali salutem consequi potest, propter desiderium Baptismi, quod procedit ex fide per dilectionem operante, per quam Deus interius hominem sanctificat, cuius potentia sacramentis visibilibus non alligatur. Unde Ambrosius dicit de Valentiniano, qui catechumenus mortuus fuit, quem regeneraturus eram, amisi, veruntamen ille gratiam quam poposcit, non amisit.

IIIª q. 68 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur I Reg. XVI, homines vident ea quae parent, dominus autem intuetur cor. Ille autem qui desiderat per Baptismum regenerari ex aqua et spiritu sancto, corde quidem regeneratus est, licet non corpore, sicut et apostolus dicit, Rom. II, quod circumcisio cordis est in spiritu, non in littera; cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

IIIª q. 68 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod nullus pervenit ad vitam aeternam nisi absolutus ab omni culpa et reatu poenae. Quae quidem universalis absolutio fit in perceptione Baptismi, et in martyrio, propter quod dicitur quod in martyrio omnia sacramenta Baptismi complentur, scilicet quantum ad plenam liberationem a culpa et poena. Si quis ergo catechumenus sit habens desiderium Baptismi (quia aliter in bonis operibus non moreretur, quae non possunt esse sine fide per dilectionem operante), talis decedens non statim pervenit ad vitam aeternam, sed patietur poenam pro peccatis praeteritis, ipse tamen salvus erit sic quasi per ignem, ut dicitur I Cor. III.

IIIª q. 68 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod pro tanto dicitur sacramentum Baptismi esse de necessitate salutis, quia non potest esse hominis salus nisi saltem in voluntate habeatur, quae apud Deum reputatur pro facto.

 

Zweiter Artikel.
Ohne die wirkliche äußerliche Spendung der Taufe kann jemand selig werden.

a) Keiner kann ohne Taufe selig werden. Denn:

I. Der Herr sagt: „Wer nicht wiedergeboren ist … kann nicht eintreten in das Himmelreich. Das Himmelreich aber ist die Seligkeit.“

II. Nach dem lib. de eccl. dogm. 74. „kann kein Katechumen selig werden, wenn er auch in guten Werken gestorben ist außer durch das Martyrium, in welchem sich entwickelt die ganze Kraft der Taufe.“ Also kann um so weniger ein anderer ohne Taufe selig werden.

III. Das Sakrament der Taufe ist zum Heile notwendig; also kann das Heil nicht ohne dasselbe sein.

Auf der anderen Seite sagt Augustin (sup. Levit. 48.): „Die unsichtbare Heiligung vollzog sich in manchen und hat genützt ohne die sichtbaren Sakramente. Die sichtbare Heiligung jedoch, wie sie in den sichtbaren Sakramenten sich vollzieht, kann wohl da sein; aber sie kann ohne die unsichtbare nichts nützen.“

b) Ich antworte: Wenn die Taufe fehlt sowohl der thatsächlichen Spendung wie dem Wunsche nach, so ist dies offenbar eine Verachtung des Sakramentes für jene, die den Gebrauch der Vernunft haben; und diese können nicht selig werden. Wenn aber die Taufe fehlt der thatsächlichen Spendung nach, jedoch begehrt wird und nicht vollzogen werden kann weil der Tod zu frühe eingetreten ist; so kann das Heil erreicht werden wegen des Verlangens nach der Taufe, das vom Glauben kommt, welcher durch die Liebe wirkt. Gott heiligt dann den Menschen innerlich; denn seine Kraft ist durch die Sakramente nicht gebunden. Deshalb sagt Ambrosius (de obitu Valentiniani) von Valentinianus, der als Katechumen gestorben war: „Den ich wiedererzeugen sollte, habe ich verloren; er hat aber die Gnade, die er ersehnte, nicht verloren.“

c) I. Wie 1. Kön. 16. gesagt wird „sieht der Mensch das, was außen erscheint, Gott aber sieht das Herz.“ Jener nun, der wahrhaft verlangt, durch die Taufe wiedergeboren zu werden aus dem Wasser und dem heiligen Geiste, ist wohl im Herzen wiedergeboren, wenn auch nicht dem Körper nach, wie der Apostel sagt (Röm. 2.): „Die Beschneidung des Herzens ist im Geiste, nicht im Buchstaben; ihr Lob kommt nicht von Menschen, sondern von Gott.“ [S. 84]

II. Keiner kommt zum ewigen Leben, der nicht frei ist von Schuld und Strafe. Diese Befreiung nun vollzieht sich nach allen Seiten hin im Martyrium und in der Taufe; das Martyrium ersetzt vollauf die Taufe. Wenn aber ein Katechumen das Verlangen nach der Taufe hat, würde er doch sonst nicht sterben in guten Werken, die nicht ohne in Liebe thätigem Glauben sein können; so gelangt er nicht sogleich in den Himmel, sondern muß die Strafe noch erleiden für seine vergangenen Sünden; „er wird gerettet, jedoch wie durch das Feuer“ (1. Kor. 3.).

III. Wenigstens dem ernsten Willen nach muß jemand die Taufe erhalten.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 60
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Quaestio 75
. Quaestio 76
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger