Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 66

Articulus 9

IIIª q. 66 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod Baptismus possit iterari. Baptismus enim videtur institutus ad ablutionem peccatorum. Sed peccata iterantur. Ergo multo magis Baptismus debet iterari, quia misericordia Christi transcendit hominis culpam.

IIIª q. 66 a. 9 arg. 2
Praeterea, Ioannes Baptista praecipue fuit a Christo commendatus, cum de eo dictum sit, Matth. XI, inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Sed baptizati a Ioanne iterum rebaptizantur, ut habetur Act. XIX, ubi dicitur quod Paulus baptizavit eos qui erant baptizati Baptismo Ioannis. Ergo multo fortius illi qui sunt baptizati ab haereticis vel peccatoribus, sunt rebaptizandi.

IIIª q. 66 a. 9 arg. 3
Praeterea, in Nicaeno Concilio statutum est, si quis confugeret ad Ecclesiam Catholicam de Paulianistis et Cataphrygis, baptizari eos debere. Videtur autem esse eadem ratio de haereticis aliis. Ergo baptizati ab haereticis debent esse rebaptizati.

IIIª q. 66 a. 9 arg. 4
Praeterea, Baptismus est necessarius ad salutem. Sed de quibusdam baptizatis aliquando dubitatur an sint baptizati. Ergo videtur quod debeant iterum rebaptizari.

IIIª q. 66 a. 9 arg. 5
Praeterea, Eucharistia est perfectius sacramentum quam Baptismus, ut supra dictum est. Sed sacramentum Eucharistiae iteratur. Ergo multo magis Baptismus potest iterari.

IIIª q. 66 a. 9 s. c.
Sed contra est quod dicitur Ephes. IV, una fides, unum Baptisma.

IIIª q. 66 a. 9 co.
Respondeo dicendum quod Baptismus iterari non potest. Primo quidem, quia Baptismus est quaedam spiritualis regeneratio, prout scilicet aliquis moritur veteri vitae, et incipit novam vitam agere. Unde dicitur Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest videre regnum Dei. Unius autem non est nisi una generatio. Et ideo non potest Baptismus iterari, sicut nec carnalis generatio. Unde Augustinus dicit, super illud Ioan. III, nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci, sic tu, inquit, intellige nativitatem spiritus, quo modo intellexit Nicodemus nativitatem carnis. Quo modo enim uterus non potest repeti, sic nec Baptismus. Secundo, quia in morte Christi baptizamur, per quam morimur peccato et resurgimus in novitatem vitae. Christus autem semel tantum mortuus est. Et ideo nec Baptismus iterari debet. Propter quod, Heb. VI, contra quosdam rebaptizari volentes dicitur, rursus crucifigentes sibimetipsis filium Dei, ubi Glossa dicit, una Christi mors unum Baptisma consecravit. Tertio, quia Baptismus imprimit characterem, qui est indelebilis, et cum quadam consecratione datur. Unde, sicut aliae consecrationes non iterantur in Ecclesia, ita nec Baptismus. Et hoc est quod Augustinus dicit, in II contra epistolam Parmeniani, quod character militaris non repetitur; et quod non minus haeret sacramentum Christi quam corporalis haec nota, cum videamus nec apostatas carere Baptismate, quibus utique per poenitentiam redeuntibus non restituitur. Quarto, quia Baptismus principaliter datur contra originale peccatum. Et ideo, sicut originale peccatum non iteratur, ita etiam nec Baptismus iteratur, quia, ut dicitur Rom. V, sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae.

IIIª q. 66 a. 9 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Baptismus operatur in virtute passionis Christi, sicut supra dictum est. Et ideo, sicut peccata sequentia virtutem passionis Christi non auferunt, ita etiam non auferunt Baptismum, ut necesse sit ipsum iterari, sed, poenitentia superveniente, tollitur peccatum, quod impediebat effectum Baptismi.

IIIª q. 66 a. 9 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super illud Ioan. I, sed ego nesciebam eum, ecce, post Ioannem baptizatum est, post homicidam non est baptizatum, quia Ioannes dedit Baptismum suum, homicida dedit Baptismum Christi; quia sacramentum tam sanctum est ut nec homicida ministrante polluatur.

IIIª q. 66 a. 9 ad 3
Ad tertium dicendum quod Pauliani et Cataphrygae non baptizabant in nomine Trinitatis. Unde Gregorius dicit, scribens Quirico episcopo, hi haeretici qui in Trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt Bonosiani et Cataphrygae, qui scilicet idem sentiebant cum Paulianis, quia et isti Christum Deum non credunt, existimantes scilicet ipsum esse purum hominem, et isti, scilicet Cataphrygae, spiritum sanctum perverso sensu esse purum hominem, Montanum scilicet, credunt, qui cum ad sanctam Ecclesiam veniunt, baptizantur, quia Baptisma non fuit quod, in errore positi, sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt. Sed, sicut in regulis ecclesiasticis dicitur, si qui apud illos haereticos baptizati sunt qui in sanctae Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad Catholicam fidem, recipiantur ut baptizati.

IIIª q. 66 a. 9 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut dicit decretalis Alexandri III, de quibus dubium est an baptizati fuerint, baptizentur his verbis praemissis, si baptizatus es, non te rebaptizo, sed si non baptizatus es, ego te baptizo, et cetera. Non enim videtur iterari quod nescitur esse factum.

IIIª q. 66 a. 9 ad 5
Ad quintum dicendum quod utrumque sacramentum, scilicet Baptismi et Eucharistiae, est repraesentativum dominicae mortis et passionis, aliter tamen et aliter. Nam in Baptismo commemoratur mors Christi inquantum homo Christo commoritur ut in novam vitam regeneretur. Sed in sacramento Eucharistiae commemoratur mors Christi inquantum ipse Christus passus exhibetur nobis quasi paschale convivium, secundum illud I Cor. V, Pascha nostrum immolatus est Christus, itaque epulemur. Et quia homo semel nascitur, multoties autem cibatur, semel tantum datur Baptismus, multoties autem Eucharistia.

 

Neunter Artikel.
Die Taufe kann nicht wiederholt werden.

a) Sie kann es. Denn:

I. Die Taufe wäscht von Sünden rein. Man fällt aber wieder in Sünden.

II. Die von Johannes getauften (Act. 18.) wurden wiedergetauft. Johannes aber „war der größte unter den vom Weibe geborenen“ (Matth. 11.). Also müssen um so mehr die von Häretikern oder Sündern getauften wiedergetauft weiden.

III. Can. 19. des Konzils von Nicäa heißt es: „Wer von den Paulinianern oder Kataphrygen zur Kirche zurückkehrt, soll von neuem getauft werden.“ Dasselbe also gilt von allen Häretikern.

IV. Die Taufe ist zum Heile notwendig. Es wird aber manchmal gezweifelt, ob jemand getauft ist. Also muß da die Taufe neu gespendet werden.

V. Die Eucharistie ist ein vollkommeneres Sakrament wie die Taufe und trotzdem wird sie wiederholt. Also kann dies auch mit der Taufe geschehen.

Auf der anderen Seite heißt es Ephes. 4.: „Ein Glaube, eine Taufe.“

b) Ich antworte, die Taufe könne nicht wiederholt werden. Denn 1. ist sie eine geistige Wiedergeburt, nach Joh. 3, 3. Der nämliche Mensch aber wird nur einmal geboren. Wie also die fleischliche Geburt nicht wiederholt werden kann, so auch nicht die geistige. Deshalb sagt Augustin zu [S. 69] den Worten des Nikodemus (Joh. 4.): „Kann jemand von neuem in den Leib seiner Mutter zurückkehren“ (tract. 11. in Joan.): „So verstehe die geistige Geburt, wie Nikodemus die fleischliche. Wie der Mutterleib nicht wiederholt werden kann, so auch nicht die Taufe.“ 2. Werden wir im Tode Christi getauft, durch den wir der Sünde sterben und in der Neuheit des Lebens wandeln. Christus aber ist nur einmal gestorben. Deshalb schreibt Paulus (Hebr. 6.) gegen einige, die wiedertaufen wollten: „Sie kreuzigen von neuem in sich selber den Sohn Gottes,“ wozu die Glosse bemerkt: „Der eine Tod Christi hat die eine Taufe geweiht.“ 3. Prägt die Taufe einen untilgbaren Charakter ein, der wie eine Weihe ist. Wie also andere Weihen oder Konsekrationen in der Kirche nicht wiederholt werden, so darf dies auch nicht bei der Taufe geschehen. Darum schreibt Augustin an Parmenianus (2. cont. ep. Parm. 13.): „Nicht minder haftet fest das Sakrament Christi wie das körperliche militärische Kennzeichen. Denn wir sehen, daß auch die abgefallenen die Taufe nicht verlieren, da ihnen dieselbe, wenn sie reuig zurückkommen, nicht neu gespendet wird.“ 4. Wird die Taufe vorzugsweise gegen die Erbsünde gegeben; diese aber kehrt nicht zurück, denn, „wie durch eine Sünde alle der Verdammnis verfallen sind, so strömt die Gerechtigkeit eines über in alle zur Rechtfertigung.“

c) I. Die Taufe wirkt kraft des Leidens Christi. Wie also die folgenden Sünden nicht Hinwegnehmen die Kraft des Leidens Christi, so auch nicht die Taufe; und so braucht letztere nicht wiederholt zu werden. Vielmehr nimmt die hinzutretende Buße fort die Sünde, welche ein Hindernis war für die Wirkung der Taufe.

II. Zu Joh. 1. (sed ego nesciebam) sagt Augustin (tract. in Joan.): „Nach Johannes ist wiedergetauft worden, nach dem Mörder nicht. Denn Johannes gab seine Taufe, der Mörder gab die Taufe Christi. Dieses Sakrament ist so heilig, daß es auch durch einen Mörder, der es spendet, nicht befleckt wird.“

III. Diese Häretiker tauften nicht im Namen der Dreieinigkeit, wie Gregor der Große sagt (Reg. lib. 9. ep. 61.): „Diese Häretiker, welche im Namen der Dreieinigkeit keineswegs getauft werden, wie die Bosonianer und Kataphrygen, von denen die einen nicht an Christum als wahren Gott glauben und die anderen (die mit den Paulinianern dieselbe Ansicht hatten) glauben, der heilige Geist sei ein verkehrter Mensch, Namens Montanus, müssen getauft werden, wenn sie zur Kirche zurückkommen. Denn ihre Taufe ist keine Taufe gewesen.“ „Wer aber (lib. de eccl. dogm. 52.) häretisch getauft worden ist, jedoch im Namen und im Bekenntnisse der heiligen Dreieinigkeit und zur Kirche zurückkehrt, der soll als getauft aufgenommen werden.“

IV. Nach der Dekretale Alexanders III. (cap. de quibus ll. de Bapt.) „sollen jene, deren Taufe mit Grund nicht feststeht, getauft werden unter Voranschickung dieser Worte: Wenn du nicht getauft bist, so taufe ich . . .; bist du aber bereits getauft, so taufe ich dich nicht; denn es wird nicht wiederholt das, von dem man nicht weiß, ob es geschehen ist.“

V. In beiden Sakramenten ist ein Angedenken an den Tod Christi. In der Taufe ist dieses Angedenken so, daß wir zu einem neuen Leben wiedergeboren werden und insoweit mit Christo sterben. In der Eucharistie aber ist das Angedenken so, daß Christus, der für uns gelitten hat, als Ostermahl uns vorgesetzt wird, nach 1. Kor. 5.: „Unser Osterlamm ist [S. 70] geopfert, Christus; also speisen wir.“ Und weil der Mensch nur einmal geboren wird, oftmals aber speist; so wird er einmal getauft, oft aber nimmt er die Eucharistie.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 58
. Quaestio 59
. Quaestio 60
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 67
. Quaestio 68
. Quaestio 69
. Quaestio 70
. Quaestio 71
. Quaestio 72
. Quaestio 73
. Quaestio 74
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger