Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 59

Articulus 1

IIIª q. 59 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod iudiciaria potestas non sit specialiter attribuenda Christo. Iudicium enim aliquorum videtur pertinere ad dominum, unde dicitur Rom. XIV, tu quis es, qui iudicas alienum servum? Sed esse dominum creaturarum est commune toti Trinitati. Non ergo debet Christo specialiter attribui iudiciaria potestas.

IIIª q. 59 a. 1 arg. 2
Praeterea, Daniel VII dicitur, antiquus dierum sedit; et postea subditur, iudicium sedit et libri aperti sunt. Sed antiquus dierum intelligitur pater, quia, ut Hilarius dicit, in patre est aeternitas. Ergo iudiciaria potestas magis est attribuenda patri quam Christo.

IIIª q. 59 a. 1 arg. 3
Praeterea, eiusdem videtur iudicare cuius est arguere. Sed arguere pertinet ad spiritum sanctum, dicit enim dominus, Ioan. XVI, cum autem venerit ille, scilicet spiritus sanctus, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio. Ergo iudiciaria potestas magis debet attribui spiritui sancto quam Christo.

IIIª q. 59 a. 1 s. c.
Sed contra est quod dicitur Act. X de Christo, hic est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.

IIIª q. 59 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod ad iudicium faciendum tria requiruntur. Primo quidem, potestas subditos coercendi, unde dicitur Eccli. VII, noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute rumpere iniquitates. Secundo, requiritur rectitudinis zelus, ut scilicet aliquis non ex odio vel livore, sed ex amore iustitiae iudicium proferat, secundum illud Proverb. III, quem enim diligit dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Tertio, requiritur sapientia, secundum quam formatur iudicium, unde dicitur Eccli. X, iudex sapiens iudicabit populum suum. Prima autem duo praeexiguntur ad iudicium, sed proprie tertium est secundum quod accipitur forma iudicii, quia ipsa ratio iudicii est lex sapientiae vel veritatis, secundum quam iudicatur. Et quia filius est sapientia genita, et veritas a patre procedens et ipsum perfecte repraesentans, ideo proprie iudiciaria potestas attribuitur filio Dei. Unde Augustinus dicit, in libro de vera Relig., haec est incommutabilis illa veritas quae lex omnium artium recte dicitur, et ars omnipotentis artificis. Ut autem nos, et omnes animae rationales, secundum veritatem de inferioribus recte iudicamus, sic de nobis, quando eidem cohaeremus, sola ipsa veritas iudicat. De ipsa vero nec pater, non enim minus est quam ipse. Et ideo quae pater iudicat, per ipsam iudicat. Et postea concludit, pater ergo non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio.

IIIª q. 59 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ex illa ratione probatur quod iudiciaria potestas sit communis toti Trinitati, quod et verum est. Sed tamen per quandam appropriationem iudiciaria potestas attribuitur filio, ut dictum est.

IIIª q. 59 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in VI de Trin., patri attribuitur aeternitas propter commendationem principii, quod etiam importatur in ratione aeternitatis. Ibidem etiam Augustinus dicit quod filius est ars patris. Sic igitur auctoritas iudicandi attribuitur patri inquantum est principium filii; sed ipsa ratio iudicii attribuitur filio, qui est ars et sapientia patris, ut scilicet, sicut pater fecit omnia per filium suum inquantum est ars eius, ita etiam iudicat omnia per filium suum inquantum est sapientia et veritas eius. Et hoc significatur in Daniele, ubi primo dicitur quod antiquus dierum sedit, et postea subditur quod filius hominis pervenit usque ad antiquum dierum, et dedit ei potestatem et honorem et regnum, per quod datur intelligi quod auctoritas iudicandi est apud patrem, a quo filius accepit potestatem iudicandi.

IIIª q. 59 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super Ioan., ita dixit Christus quod spiritus sanctus arguet mundum de peccato, tanquam diceret, ille diffundet in cordibus vestris caritatem. Sic enim, timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Sic ergo spiritui sancto attribuitur iudicium, non quantum ad rationem iudicii, sed quantum ad affectum iudicandi quem homines habent.

 

Erster Artikel.
Die Richtergewalt ist im besonderen Sinne Christo zuzuschreiben.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Richten geht den an, der da Herr ist, nach Röm. 14.: „Du, warum
richtest du den Knecht eines anderen.“ Herr sein aber kommt der ganzen
Dreieinigkeit zu. Also ist Richten kein Vorrecht Christi.

II. Dan. 7. heißt es: „Der Alte der Tage saß … Das Gericht
saß und es wurden die Bücher geöffnet.“ Der „Alte der Tage“ aber ist der
Vater; denn „ein Vater ist die Ewigkeit“ schreibt Hilarius (2. de Trin.).
Also ist mehr dem Vater die Richtgewalt zuzuschreiben wie Christo.

III. Dem nämlichen gehört es zu, daß er richte; dem es zugehört,
daß er überführe. „Der heilige Geist aber wird überführen die Welt
wegen der Gerechtigkeit, der Sünde und des Gerichts.“ Also kommt Richten
vorzugsweise dem heiligen Geiste zu.

Auf der anderen Seite schreibt der Apostel (Ac. 10.) von Christo: „Er ist es, der aufgestellt ist von Gott als Richter der lebendigen und der toten.“

b) Ich antworte; zum Richten gehöre Dreierlei: 1. Macht, untergebene
zu zwingen, nach Ekkli. 7.: „Suche nicht danach, Richter zu werden, wenn
du nicht mit Macht die Bosheiten zerreißen kannst;“ — 2. Eifer und Liebe
für die Gerechtigkeit, daß jemand nicht aus Neid oder Haß urteile, nach [S. 478] Prov. 3.: „Den der Herr liebt, züchtigt Er; und Er gefällt Sich wie ein Vater in seinem Sohne;“— 3. Weisheit, um das Urteil zu finden, nach Ekkli. 10.: „Ein weiser Richter wird sein Volk richten.“ Die ersten beiden Erfordernisse sind nun recht eigentlich Vorerfordernisse. Die wahre Form des Urteils aber bestimmt sich gemäß der Weisheit, wonach das Urteil gefunden wird; denn das Gesetz der Weisheit oder Wahrheit ist die Richtschnur für das Urteil. Und da nun der Sohn die gezeugte Weisheit ist und die vom Vater ausgehende Wahrheit, die Ihn in vollkommenster Weise darstellt, so wird die Macht zu richten im eigentlichsten Sinne dem Sohne zugeteilt. Deshalb sagt Augustin (de vera Relig. 31.): „Das ist jene unveränderliche Wahrheit, welche mit Recht als das Gesetz aller Künste bezeichnet wird und als die Kunst des allmächtigen Künstlers. Wie aber wir und alle Seelen, die vernunftbegabt sind, gemäß der Wahrheit über das Niedrige recht urteilen, so urteilt über uns, wann wir ihr recht anhängen, die Wahrheit selber; über diese aber urteilt nicht der Vater, denn sie ist nicht minder als der Vater. Was also der Vater urteilt, das urteilt Er von dieser Wahrheit aus … Der Vater richtet somit über niemanden, sondern alles Gericht hat Er dem Sohne übergeben.“

c) I. Dem Sohne wird die Richtgewalt zugeeignet, appropriiert. An sich ist sie gemeinsam der ganzen Dreieinigkeit.

II. Dem Vater wird die Ewigkeit zugeeignet auf Grund des Princips,
was im Ausdrucke „Ewigkeit“ enthalten ist (Aug. 6. de Trin. 10.). Der
Sohn aber (l. c.) ist die Kunst des Vaters. Die Autorität also, um zu
richten, wird dem Vater als dem Princip des Sohnes zugeteilt; aber das
Urteil, also der eigentlich maßgebende Grund des Richtens wird dem Sohne,
als der Kunst und der Weisheit des Vaters, appropriiert. Wie nämlich der
Vater Alles macht durch den Sohn, insoweit dieser die Kunst des Vaters ist,
so richtet Er Alles durch den Sohn, insoweit dieser die Weisheit und Wahrheit des Vaters ist. Dies steht bei Daniel ausgedrückt. Da „sitzt“ zuerst
„der Alte der Tage“; und dann „kommt der Menschensohn bis zum Alten
der Tage und dieser giebt Ihm, dem Sohne, Macht und Ehre und Herrschaft,“ wodurch bezeichnet wird, daß die Autorität, um zu richten, beim
Vater ist, von welchem der Sohn empfing die Macht, um zu richten.

III. „Dies hat,“ so Augustin (tract. 95. in Joan.) „Christus so über
den heiligen Geist gesagt, als ob Er hätte sagen wollen: Der heilige Geist
wird in eueren Herzen die Liebe ausgießen; und so werdet ihr, von aller
Furcht befreit, die Befugnis haben, zu überführen.“ Dem heiligen Geiste
also wird nicht das maßgebende Urteil zugeeignet, sondern die Wirkung
des Richtens, wie sich solche in den Menschen offenbart.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 51
. Quaestio 52
. Quaestio 53
. Quaestio 54
. Quaestio 55
. Quaestio 56
. Quaestio 57
. Quaestio 58
. Quaestio 59
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. Quaestio 60
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Quaestio 65
. Quaestio 66
. Quaestio 67
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger