Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 37

Articulus 1

IIIª q. 37 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuerit circumcidi. Veniente enim veritate, cessat figura. Sed circumcisio fuit Abrahae praecepta in signum foederis quod erat de semine nascituro, ut patet Gen. XVII. Hoc autem foedus fuit in Christi nativitate completum. Ergo circumcisio statim cessare debuit.

IIIª q. 37 a. 1 arg. 2
Praeterea, omnis Christi actio nostra est instructio, unde dicitur Ioan. XIII, exemplum dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Sed nos non debemus circumcidi, secundum illud Galat. V, si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit. Ergo videtur quod nec Christus debuit circumcidi.

IIIª q. 37 a. 1 arg. 3
Praeterea, circumcisio est ordinata in remedium originalis peccati. Sed Christus non contraxit originale peccatum, ut ex supra dictis patet. Ergo Christus non debuit circumcidi.

IIIª q. 37 a. 1 s. c.
Sed contra est quod dicitur Luc. II, postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer.

IIIª q. 37 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod pluribus de causis Christus debuit circumcidi. Primo quidem, ut ostendat veritatem carnis humanae, contra Manichaeum, qui dixit eum habuisse corpus phantasticum; et contra Apollinarium, qui dixit corpus Christi esse divinitati consubstantiale; et contra Valentinum, qui dixit Christum corpus de caelo attulisse. Secundo, ut approbaret circumcisionem, quam olim Deus instituerat. Tertio, ut comprobaret se esse de genere Abrahae, qui circumcisionis mandatum acceperat in signum fidei quam de ipso habuerat. Quarto, ut Iudaeis excusationem tolleret ne eum reciperent, si esset incircumcisus. Quinto, ut obedientiae virtutem nobis suo commendaret exemplo. Unde et octava die circumcisus est, sicut erat in lege praeceptum. Sexto, ut qui in similitudinem carnis peccati advenerat, remedium quo caro peccati consueverat mundari, non respueret. Septimo, ut, legis onus in se sustinens, alios a legis onere liberaret, secundum illud Galat. IV, misit Deus filium suum factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret.

IIIª q. 37 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod circumcisio, per remotionem carnalis pelliculae in membro generationis facta, significabat spoliationem vetustae generationis. A qua quidem vetustate liberamur per passionem Christi. Et ideo veritas huius figurae non fuit plene impleta in Christi nativitate, sed in eius passione, ante quam circumcisio suam virtutem et statum habebat. Et ideo decuit Christum, ante suam passionem, tanquam filium Abrahae, circumcidi.

IIIª q. 37 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod Christus circumcisionem suscepit eo tempore quo erat sub praecepto. Et ideo sua actio in hoc est nobis imitanda, ut observemus ea quae sunt nostro tempore in praecepto. Quia unicuique negotio est tempus et opportunitas, ut dicitur Eccle. VIII. Et praeterea, ut Origenes dicit, sicut mortui sumus cum illo moriente, et consurreximus Christo resurgenti, ita circumcisi sumus spirituali circumcisione per Christum. Et ideo carnali circumcisione non indigemus. Et hoc est quod apostolus dicit, Coloss. II, in quo, scilicet Christo, circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione domini nostri Iesu Christi.

IIIª q. 37 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut Christus propria voluntate mortem nostram suscepit, quae est effectus peccati, nullum in se habens peccatum, ut nos a morte liberaret, et spiritualiter nos faceret mori peccato; ita etiam circumcisionem, quae est remedium originalis peccati, suscepit absque hoc quod haberet originale peccatum, ut nos a legis iugo liberaret, et ut in nobis spiritualem circumcisionem efficeret; ut scilicet, suscipiendo figuram, impleret veritatem.

 

Erster Artikel.
Zukömmlich war es, daß Christus beschnitten wurde.

a) Dagegen spricht Folgendes:

I. Kommt die Wahrheit, so schwindet das Bild oder Zeichen. Die Beschneidung aber wurde Abraham vorgeschrieben wie ein Zeichen des
Bundes, welcher betraf den einst kommenden Samen (Gen. 17.). Also mußte,
als dieser Bund erfüllt war, die Figur schwinden und somit durfte Christus
nicht beschnitten werden.

II. Jede Handlung Christi ist eine Belehrung für uns, nach Joh. 13.: [S. 319] „Ein Beispiel gab ich euch, damit wie ich gethan auch ihr thuet.“ Wir aber dürfen die Beschneidung nicht zulassen, nach Gal. 5.: „Wenn ihr euch beschneiden lasset, nützt euch Christus nichts.“ Also.

III. Die Beschneidung war ein Heilmittel gegen die Erbsünde, die Christus nicht hatte.

Auf der anderen Seite steht die Autorität der Schrift (Luk. 2, 21.).

b) Ich antworte; Christus ließ die Beschneidung zu aus mehreren Ursachen: 1. Damit Er die Wahrhaftigkeit des menschlichen Fleisches zeige gegen Manichäus, der meinte, Christi Leib sei ein phantastischer gewesen; gegen Apollinarius, der sagte, der Leib Christi sei mit der Gottheit von der gleichen Substanz gewesen; und gegen Valentinus, nach welchem dieser Leib vom Himmel herabgebracht worden sei. 2. Damit Er die Beschneidung selber billige, die Gott im Gesetze vorgeschrieben. 3. Damit Er darthue, Er sei vom Geschlechte Abrahams, der die Beschneidung empfangen zum Zeichen des Glaubens an Ihn (Christum), der kommen sollte. 4. Damit den Juden jede Entschuldigung genommen werde, Ihn nicht anzunehmen. 5. Damit Er die Tugend des Gehorsams durch sein Beispiel kräftige, wonach Er auch gemäß dem Gesetze am achten Tage beschnitten worden ist. 6. Damit Er, der da gekommen war, um angethan zu sein mit dem Fleische der Sünde, das Heilmittel nicht verschmähe, wodurch das Fleisch gereinigt zu werden pflegte. 7. Damit Er dadurch, daß Er die Last des Gesetzes trug, andere vom Gesetze und seiner Last befreie; nach Gal. 4.: „Es sandte Gott seinen Sohn, der unter dem Gesetze Ihm geworden, damit Er jene, die unter dem Gesetze waren, erlöse.“

c) I. Die Beschneidung, welche die fleischliche Vorhaut am Zeugungsgliede entfernte, bezeichnete die Entfernung der alten Sünde, von der wir befreit werden, durch Christi Leiden. Also erst in Christi Leiden und Tod ward diese Figur erfüllt. Vorher hatte das Gesetz noch seine Kraft.

II. Christus war damals noch unter dem Gesetze. Wir aber sind
nicht mehr unter diesem Gesetze. Wir müssen also das beobachten, was
jetzt geboten ist; „denn jede Sache hat ihre Zeit“ (Ekkle. 8.).

Außerdem sagt Origenes (hom. 14. in Luc): „Wie wir gestorben sind im Tode Christi und auferstanden in seiner Auferstehung, so sind wir durch Christum beschnitten kraft geistiger Beschneidung und deshalb bedürfen wir keiner fleischlichen.“ Dies sagt auch Paulus (Koloss. 2.): „Ihr seid beschnitten nicht mit der Beschneidung, die man mit der Hand macht in der Entfernung der fleischlichen Vorhaut; sondern in der Beschneidung des Herrn Jesu Christi.“

III. Wie Christus aus freien Stücken den Tod auf Sich nahm, damit
wir geistig absterben der Sünde; so ließ Er Sich auch beschneiden, damit
Er uns vom Gesetze befreie und in uns die geistige Beschneidung vollziehe.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 29
. Quaestio 30
. Quaestio 31
. Quaestio 32
. Quaestio 33
. Quaestio 34
. Quaestio 35
. Quaestio 36
. Quaestio 37
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 38
. Quaestio 39
. Quaestio 40
. Quaestio 41
. Quaestio 42
. Quaestio 43
. Quaestio 44
. Quaestio 45
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger