Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 20

Articulus 2

IIIª q. 20 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non sit sibi ipsi subiectus. Dicit enim Cyrillus, in epistola synodica, quam scilicet synodus Ephesina recepit, neque, inquit, ipse Christus sibi servus est neque dominus. Fatuum enim est, magis autem et impium, ita dicere vel sapere. Et hoc etiam asseruit Damascenus, in III libro, dicens, unum enim ens Christus non potest servus esse sui ipsius et dominus. Sed intantum dicitur servus patris Christus, inquantum est ei subiectus. Ergo Christus non est subiectus sibi ipsi.

IIIª q. 20 a. 2 arg. 2
Praeterea, servus refertur ad dominum. Sed relatio non est alicuius ad seipsum, unde et Hilarius dicit, in libro de Trin., quod nihil est sibi simile aut aequale. Ergo Christus non potest dici servus sui ipsius. Et per consequens, nec sibi esse subiectus.

IIIª q. 20 a. 2 arg. 3
Praeterea, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus, ut Athanasius dicit. Sed homo non dicitur subiectus sibi ipsi, vel servus sui ipsius, aut maior seipso, propter hoc quod corpus eius subiectum est animae. Ergo neque Christus dicitur subiectus sibi ipsi propter hoc quod eius humanitas subiecta est divinitati ipsius.

IIIª q. 20 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Trin., veritas ostendit, secundum istum modum, quo scilicet pater maior est Christo secundum humanam naturam, etiam seipso minorem filium.

IIIª q. 20 a. 2 s. c. 2
Praeterea, sicut ipse argumentatur ibidem, sic accepta est a filio Dei forma servi ut non amitteretur forma Dei. Sed secundum formam Dei quae est communis patri et filio, pater est filio maior secundum humanam naturam. Ergo etiam filius maior est seipso secundum humanam naturam.

IIIª q. 20 a. 2 s. c. 3
Praeterea, Christus, secundum humanam naturam, est servus Dei patris secundum illud Ioan. XX, ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Sed quicumque est servus patris, est servus filii, alioquin non omnia quae sunt patris essent filii. Ergo Christus est servus sui ipsius, et sibi subditus.

IIIª q. 20 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, esse dominum et servum attribuitur personae vel hypostasi secundum aliquam naturam. Cum ergo Christus dicitur esse dominus vel servus sui ipsius, vel quod verbum Dei est dominus hominis Christi, hoc potest intelligi dupliciter. Uno modo, ut intelligatur hoc esse dictum ratione alterius hypostasis vel personae, quasi alia sit persona verbi Dei dominantis, et alia hominis servientis, quod pertinet ad haeresim Nestorii. Unde in condemnatione Nestorii dicitur in synodo Ephesina, si quis dicit Deum vel dominum esse Christi ex Deo patre verbum, et non eundem magis confitetur simul Deum et hominem, utpote verbo carne facto, secundum Scripturas, anathema sit. Et hoc modo negatur a Cyrillo et Damasceno. Et sub eodem sensu negandum est Christum esse minorem seipso, vel esse sibi ipsi subiectum. Alio modo potest intelligi secundum diversitatem naturarum in una persona vel hypostasi. Et sic dicere possumus, secundum unam earum, in qua cum patre convenit, simul eum cum patre praeesse et dominari, secundum vero alteram naturam, in qua nobiscum convenit, ipsum subesse et servire. Et secundum hunc modum dicit Augustinus filium esse seipso minorem. Sciendum tamen quod, cum hoc nomen Christus sit nomen personae, sicut et hoc nomen filius, illa per se et absolute possunt dici de Christo quae conveniunt ei ratione suae personae, quae est aeterna, et maxime huiusmodi relationes, quae magis proprie videntur ad personam vel hypostasim pertinere. Sed ea quae conveniunt sibi secundum humanam naturam, sunt ei potius attribuenda cum determinatione. Ut videlicet dicamus Christum simpliciter esse maximum, et dominum, et praesidentem, quod autem sit subiectus, vel servus, vel minor, est ei attribuendum cum determinatione, scilicet, secundum humanam naturam.

IIIª q. 20 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Cyrillus et Damascenus negant Christum esse dominum sui ipsius, secundum quod per hoc importatur pluralitas suppositorum, quae requiritur ad hoc quod aliquis simpliciter sit dominus alicuius.

IIIª q. 20 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod simpliciter quidem oportet esse alium dominum et alium servum, potest tamen aliqua ratio dominii et servitutis servari prout idem est dominus sui ipsius secundum aliud et aliud.

IIIª q. 20 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, propter diversas partes hominis, quarum una est superior et alia inferior, dicit etiam philosophus, in V Ethic., quod iustitia hominis est ad seipsum, inquantum irascibilis et concupiscibilis obediunt rationi. Secundum etiam hunc modum unus homo potest dici sibi subiectus et serviens, secundum diversas sui partes.

IIIª q. 20 a. 2 ad 4
Ad alia autem argumenta patet responsio ex dictis. Nam Augustinus asserit filium seipso minorem, vel sibi subiectum, secundum humanam naturam, non secundum diversitatem suppositorum.

 

Zweiter Artikel.
Christus ist unterworfen Ihm selber.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Cyrillus sagt (ep. synodica): „Weder ist Christus gegenüber Sich
selbst Knecht noch ist Er Herr: eine Thorheit ist es oder vielmehr gottlos, so
zu sprechen und zu meinen.“ Dasselbe behauptet Damascenus (4. de orth.
fide 21.): „Das eine Sein, Christus, kann nicht gegenüber Sich selbst
Herr sein.“

II. „Knecht“ wird bezogen auf „Herr“. Es giebt aber keinerlei thatsächliche Beziehung eines Wesens zu sich selbst, so daß Hilarius sagt (3. de
Trin.): „Nichts ist sich selbst gleich oder ähnlich.“

III. „Wie die vernünftige Seele und das Fleisch der eine Mensch
ist, so ist Gott und Mensch der eine Christus,“ sagt Athanasius. Nicht
aber sagt man vom Menschen, er sei sich selber unterworfen deshalb, weil
sein Leib unterworfen ist der Seele. Also ist auch nicht Christus unterworfen Sich selber, weil seine menschliche Natur gehorcht der göttlichen.

IV. Auf der anderen Seite sagt Augustin (1. de Trin. 7.): „Die
Wahrheit thut dies dar, daß nach dieser Weise, wonach der Vater größer
ist wie der Sohn (gemäß der menschlichen Natur des letzteren), der Sohn
auch geringer ist Sich selbst gegenüber.“

V. Nach demselben heiligen Vater (l. c.) ist so die menschliche Natur
vom Sohne Gottes angenommen worden, daß Er die göttliche nicht verlor.
Gemäß der göttlichen Natur aber, welche die eine gemeinsame ist für
Vater, Sohn und heiligen Geist, ist der Vater größer wie der Sohn in
dessen menschlicher Natur. Also ist der Sohn als Gott größer wie Er
selbst als Mensch.

VI. Nach der menschlichen Natur ist Christus Knecht Gott des Vaters,
nach Joh. 20.: „Ich steige auf zu meinem Vater und zu euerem Vater,
zu meinem Gotte und zu euerem Gotte.“ Wer aber Knecht des Vaters ist,
der ist dies auch gegenüber dem Sohne, da ja sonst nicht Alles dem Sohne
gleichermaßen gehörte wie dem Vater. Also.

b) Ich antworte, „Herr sein“ oder „Knecht sein“ werde der Person zugeschrieben gemäß einer Natur. Daß also Christus Herr seiner selbst genannt wird oder daß man vom „Worte“ aussagt, es sei Herr des Menschen Christus; dies kann in doppelter Weise verstanden werden: 1. so, daß damit gemeint ist, es bestehe in Christo eine andere Person des „Wortes“, welche gebietet und eine andere Person des Menschen, der dient; und dies ist verurteilt im allgemeinen Konzil zu Ephesus (part. 3. c. 1.): „Wenn jemand behauptet, das Wort von Gott dem Vater sei der Herr oder Gott Christi [S. 188] und nicht vielmehr bekennt, daß Christus Gott und Mensch zugleich sei, nämlich das fleischgewordene Wort, wie die Schrift sagt; — der sei im Banne.“ Und in diesem Sinne sind die Stellen bei Cyrill und Damascenus (vgl. oben) zu verstehen; danach ist Christus nicht geringer wie Er selbst und nicht Sich selbst unterworfen.

Es kann 2. dies aufgefaßt werden gemäß der Verschiedenheit der Naturen in der einen einigen Person. Und so können wir sagen, daß Christus gemäß der einen von beiden Naturen zugleich mit dem Vater herrsche und regiere; gemäß der anderen gleich uns diene und unterworfen sei, wie Augustin oben sagte.

Da jedoch „Christus“ bezeichnet den Namen der Person, wie auch dieser Ausdruck „Sohn“, so wird jenes schlechthin von Christo ausgesagt, was Ihm zukommt auf Grund seiner Person, die ewig ist; und zudem betrifft dies solche Beziehungen, welche in mehr eigentlichem Sinne die Person oder das Fürsichbestehen angehen. Was aber gemäß der menschlichen Natur Christo zukommt, das wird ausgesagt besser mit einem diesbezüglichen Zusätze, so daß wir hier sagen müssen, Christus sei geringer als Er selbst auf Grund der menschlichen Natur.

c) I. Cyrillus und Damascenus leugnen die Mehrheit der Personen in Christo.

II. Schlechthin ist ein anderer der Knecht, ein anderer der Herr;
jedoch nach der einen oder der anderen Seite hin kann der nämliche zugleich
Herr und Knecht sein.

III. Weil verschiedene Vermögen im Menschen sind: niedere und
höhere, so besteht nach Aristoteles (5 Ethic. ult.) im Menschen eine Gerechtigkeit gegenüber sich selbst, insoweit die Begehr- und Abwehrkraft im sinnlichen Teile gehorchen der Vernunft.

IV. V. VI. sind oben beantwortet.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 12
. Quaestio 13
. Quaestio 14
. Quaestio 15
. Quaestio 16
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Quaestio 19
. Quaestio 20
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. Quaestio 21
. Quaestio 22
. Quaestio 23
. Quaestio 24
. Quaestio 25
. Quaestio 26
. Quaestio 27
. Quaestio 28
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger