Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Tertia Pars
Quaestio 20

Articulus 1

IIIª q. 20 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit dicendum Christum esse subiectum patri. Omne enim quod subiicitur Deo patri, est creatura, quia, ut dicitur in libro de Ecclesiast. Dogmat., in Trinitate nihil est serviens neque subiectum. Sed non est simpliciter dicendum quod Christus sit creatura, ut supra dictum est. Ergo etiam non est simpliciter dicendum quod Christus sit Deo patri subiectus.

IIIª q. 20 a. 1 arg. 2
Praeterea, ex hoc dicitur aliquid Deo subiectum, quod est eius dominio serviens. Sed humanae naturae in Christo non potest attribui servitus, dicit enim Damascenus, in III libro, sciendum quod neque servam ipsam, humanam scilicet naturam Christi, dicere possumus. Servitutis enim et dominationis nomen non naturae sunt cognitiones, sed eorum quae ad aliquid, quemadmodum paternitatis et filiationis. Ergo Christus secundum humanam naturam non est subiectus Deo patri.

IIIª q. 20 a. 1 arg. 3
Praeterea, I Cor. XV dicitur, cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia. Sed, sicut dicitur Heb. II, nunc necdum videmus ei subiecta omnia. Ergo nondum ipse est subiectus patri, qui ei subiecit omnia.

IIIª q. 20 a. 1 s. c.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XIV, pater maior me est. Et Augustinus dicit, in I de Trin., non immerito Scriptura utrumque dicit, aequalem patri filium; et patrem maiorem filio. Illud enim propter formam Dei, hoc autem propter formam servi, sine ulla confusione intelligitur. Sed minor est subiectus maiori. Ergo Christus, secundum formam servi, est patri subiectus.

IIIª q. 20 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod cuilibet habenti aliquam naturam conveniunt ea quae sunt propria illius naturae. Natura autem humana ex sui conditione habet triplicem subiectionem ad Deum. Unam quidem secundum gradum bonitatis, prout scilicet natura divina est ipsa essentia bonitatis, ut patet per Dionysium, I cap. de Div. Nom.; natura autem creata habet quandam participationem divinae bonitatis, quasi radiis illius bonitatis subiecta. Secundo, humana natura subiicitur Deo quantum ad Dei potestatem, prout scilicet humana natura, sicut et quaelibet creatura, subiacet operationi divinae dispositionis. Tertio modo, specialiter humana natura Deo subiicitur per proprium suum actum, inquantum scilicet propria voluntate obedit mandatis eius. Et hanc triplicem subiectionem ad patrem Christus de seipso confitetur. Primam quidem, Matth. XIX, quid me interrogas de bono? Unus est bonus Deus. Ubi Hieronymus dicit quod, quia eum magistrum vocaverat bonum, et non Deum vel Dei filium confessus erat, dixit quamvis sanctum hominem in comparatione Dei non esse bonum. Per quod dedit intelligere quod ipse, secundum humanam naturam, non pertingebat ad gradum bonitatis divinae. Et quia in his quae non mole magna sunt, idem est esse maius quod melius, ut Augustinus dicit, in VI de Trin.; ex hac ratione pater dicitur maior Christo secundum humanam naturam. Secunda autem subiectio Christo attribuitur, inquantum omnia quae circa humanitatem Christi acta sunt, divina dispositione gesta creduntur. Unde dicit Dionysius, IV cap. Cael. Hier., quod Christus subiicitur Dei patris ordinationibus. Et haec est subiectio servitutis, secundum quod omnis creatura Deo servit, eius ordinationi subiecta, secundum illud Sap. XVI, creatura tibi factori deserviens. Et secundum hoc etiam filius Dei, Philipp. II, dicitur formam servi accipiens. Tertiam etiam subiectionem attribuit sibi ipsi, Ioan. VIII, dicens, quae placita sunt ei, facio semper. Et haec est subiectio obedientiae. Unde dicitur Philipp. II quod factus est obediens patri usque ad mortem.

IIIª q. 20 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut non est simpliciter intelligendum quod Christus sit creatura, sed solum secundum humanam naturam, sive apponatur ei determinatio sive non, ut supra dictum est; ita etiam non est simpliciter intelligendum quod Christus sit subiectus patri, sed solum secundum humanam naturam, etiam si haec determinatio non apponatur. Quam tamen convenientius est apponere, ad evitandum errorem Arii, qui posuit filium minorem patre.

IIIª q. 20 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod relatio servitutis et dominii fundatur super actione et passione, inquantum scilicet servi est moveri a domino secundum imperium. Agere autem non attribuitur naturae sicut agenti, sed personae, actus enim suppositorum sunt et singularium, secundum philosophum. Attribuitur tamen actio naturae sicut ei secundum quam persona vel hypostasis agit. Et ideo, quamvis non proprie dicatur quod natura sit domina vel serva, potest tamen proprie dici quod aliqua hypostasis vel persona sit domina vel serva secundum hanc vel illam naturam. Et secundum hoc, nihil prohibet Christum dicere patri subiectum, vel servum, secundum humanam naturam.

IIIª q. 20 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de Trin., tunc Christus tradet regnum Deo et patri, quando iustos, in quibus nunc regnat per fidem, perducturus est ad speciem, ut scilicet videant ipsam essentiam communem patri et filio. Et tunc totaliter erit patri subiectus non solum in se, sed etiam in membris suis, per plenam participationem divinae bonitatis. Tunc etiam omnia erunt plene ei subiecta per finalem impletionem suae voluntatis de eis. Licet etiam modo sint omnia ei subiecta quantum ad potestatem, secundum illud Matth. ult., data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, et cetera.

 

Erster Artikel.
Man darf sagen, Christus sei dem Vater unterthänig.

a) Dies darf man nicht sagen. Denn:

I. Was Gott dem Vater unterthan ist, das ist Kreatur; „in der Dreieinigkeit nämlich ist nichts dienend oder unterthan“ (de eccl. dogmat. c. 4.).
Christus aber ist nicht Kreatur.

II. „Gott unterthan sein“ heißt „seiner Herrschaft dienen“. „Dienen
oder Knecht sein“ aber darf nach Damascenus (3. de orth. fide 21.) der
menschlichen Natur in Christo nicht zugeschrieben werden: „Diese menschliche Natur dürfen wir nicht als eine Sklavin bezeichnen. Denn die Namen
Knechtschaft oder Herrschaft sind keine Namen, die der Natur entsprechen
und nicht Zeichen des als selbständig Aufgefaßten, sondern Namen, welche
die Beziehung einschließen, wie Vaterschaft und Sohnschaft.“ Also ist nach
der menschlichen Natur Christus nicht unterthan dem Vater. [S. 186]

III. 1. Kor. 15.: „Wenn aber erst Alles Ihm unterworfen sein wird, dann wird auch der Sohn Ihm unterworfen sein, der Ihm Alles unterworfen hat.“ Nach Hebr. 2. „sehen wir aber jetzt noch nicht, daß Alles Ihm unterworfen ist.“ Also ist Er selbst noch nicht dem Vater unterworfen, der Ihm Alles Unterthan gemacht hat.

Auf der anderen Seite heißt es Joh. 14.: „Der Vater ist größer als ich.“ Und Augustin (1. de Trin. 7.) erklärt dazu: „Nicht mit Unrecht sagt die Schrift Beides, daß dem Vater gleich sei der Sohn und daß der Vater größer sei als der Sohn. Jenes geschieht wegen der Natur Gottes, dieses wegen der Knechtsnatur, die ohne Vermengung Ihm innewohnen.“ Der geringere aber ist dem größeren unterworfen. Also ist auf Grund der Knechtsgestalt Christus Unterthan dem Vater.

b) Ich antworte, daß demjenigen, der eine Natur besitzt, zukomme das, was dieser Natur eigen ist. Nun hat die menschliche Natur Gott gegenüber eine dreifache Unterthänigkeit: 1. Gemäß dem Grade der Güte; denn Gott ist dem Wesen nach die Güte; die geschaffene Natur aber nimmt je nach ihrer Seinsbeschaffenheit teil an den Strahlen der göttlichen Güte. 2. Gemäß der göttlichen Macht; denn Gott regiert die menschliche Natur wie jede andere geschaffene Natur. 3. Gemäß der Vernünftigkeit in der menschlichen Natur; denn sie gehorcht den Geboten Gottes.

Und diese dreifache Unterthänigkeit dem Vater gegenüber bekennt Christus selber: 1. nach Matth. 19.: „Was fragst du mich über das Gute? Einer ist gut, Gott,“ wozu Hieronymus sagt: „Der den Meister gut genannt und nicht als Gott oder Gottes Sohn bekannt hatte, lernt hiermit, kein auch noch so heiliger Mensch sei gut im Vergleiche zu Gott.“ Und weil in dem, was nicht dem Umfange nach Größe hat, dasselbe ist: „größer sein und besser sein“ (Aug. 6. de Trin. 8.), ist deshalb der Vater größer wie Christus gemäß der menschlichen Natur. 2. Die zweite Unterthänigkeit ist in Christo, weil Alles, was mit der Menschheit Christi geschehen ist, kraft Gottes Willen und Leitung geschehen ist, so daß Dionysius sagt (4. de coel. hier.), Christus unterliege den Anordnungen des Vaters. Danach ist jede Kreatur Gott unterworfen, gemäß Sap. 16.: „Die Kreatur dient Dir, ihrem Hersteller;“ und nach Phil. 2. hat Christus deshalb „Knechtsgestalt“ angenommen. 3. Die dritte Unterwürfigkeit bekennt Christus mit den Worten: „Was Dir gefällt, das thue ich immer“ (Joh. 8.). Und danach heißt es Phil. 2.: „Er ward gehorsam (dem Vater) bis zum Tode.“

c) I. Wie man nicht schlechthin sagen kann, Christus sei Geschöpf; so darf man nicht schlechthin sagen, Christus sei dem Vater unterworfen. In beiden Fällen gilt der wenigstens stillschweigend gemachte Zusatz: gemäß der menschlichen Natur.

II. Allerdings ist Knechtschaft und Herrschen eine Beziehung oder
Relation. Jedoch ist sie begründet auf Wirken und Leiden, insoweit dem
Knechte es zugehört, in Bewegung gesetzt zu werden gemäß dem Befehle
des Herrn. Und wenn auch Handeln oder Wirken an und für sich Sache
der „Person“ ist, so wird es doch der Natur zugeschrieben als dem, wodurch
oder kraft dessen die „Person“ handelt. Wenn also auch im eigentlichen
Sinne nicht gesagt werden kann, die Natur handle oder wirke; so wird doch
mit vollem Rechte gesagt, die „Person“ sei Herr oder Knecht gemäß dieser
oder jener Natur.

III. „Dann wird Christus,“ nach Augustin (1. de Trin. 8.), „die
Herrschaft Gott und dem Vater übergeben, wann Er die gerechten, in denen [S. 187] Er nun durch den Glauben herrscht, hingeleiten wird zum Schauen;“ damit sie nämlich anschauen die dem Vater und Sohne gemeinsame Wesenheit. Und dann wird der Sohn ganz und gar dem Vater unterworfen sein; nicht nur für Sich selbst, sondern auch in seinen Gliedern. Dann wird ebenso Alles Ihm unterworfen sein auf Grund der schließlichen Erfüllung seines Willens rücksichtlich ihrer, mag auch bereits Alles Ihm unterworfen sein auf Grund seiner Macht, nach Matth. ult.: „Es ist mir gegeben alle Gewalt im Himmel und auf Erden.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars
. Mehr
. Quaestio 12
. Quaestio 13
. Quaestio 14
. Quaestio 15
. Quaestio 16
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Quaestio 19
. Quaestio 20
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. Quaestio 21
. Quaestio 22
. Quaestio 23
. Quaestio 24
. Quaestio 25
. Quaestio 26
. Quaestio 27
. Quaestio 28
. Mehr

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger