Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 189

Articulus 9

IIª-IIae, q. 189 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod nullus debeat alios inducere ad religionem intrandum. Mandat enim beatus Benedictus, in regula sua, quod venientibus ad religionem non sit facilis praebendus ingressus, sed probandum est an spiritus a Deo sint. Et hoc etiam docet Cassianus, in IV Lib. de institutis Coenob. Multo ergo minus licet aliquem ad religionem inducere.

IIª-IIae, q. 189 a. 9 arg. 2
Praeterea, Matth. XXIII, dominus dicit, vae vobis. Qui circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum, et, cum factus fuerit, facitis eum filium Gehennae duplo quam vos. Sed hoc videntur facere qui homines ad religionem inducunt. Ergo videtur hoc esse vituperabile.

IIª-IIae, q. 189 a. 9 arg. 3
Praeterea, nullus debet inducere aliquem ad id quod pertinet ad eius detrimentum. Sed ille qui inducit aliquem ad religionem, quandoque ex hoc incurrit detrimentum, quia quandoque sunt obligati ad maiorem religionem. Ergo videtur quod non sit laudabile inducere aliquos ad religionem.

IIª-IIae, q. 189 a. 9 s. c.
Sed contra est quod dicitur Exod. XXVI, cortina cortinam trahat. Debet ergo unus homo alium trahere ad Dei obsequium.

IIª-IIae, q. 189 a. 9 co.
Respondeo dicendum quod inducentes alios ad religionem non solum non peccant, sed magnum praemium merentur, dicitur enim Iac. ult., qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, liberat animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum; et Dan. XII dicitur, qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Posset tamen contingere circa huiusmodi inductionem triplex inordinatio. Primo quidem, si violenter aliquis alium ad religionem cogeret, quod prohibetur, in decretis, XX, qu. III. Secundo, si aliquis simoniace alium ad religionem trahat, muneribus datis, ut prohibetur in decretis, qu. II, cap. quam pio. Nec tamen ad hoc pertinet si aliquis alicui pauperi necessaria ministret in saeculo, nutriens eum ad religionem, vel si, sine pacto, aliqua munuscula tribuat ad familiaritatem captandam. Tertio, si mendaciis eum alliciat. Imminet enim sic inducto periculum ne, cum se deceptum invenerit, retrocedat; et sic fiant novissima hominis illius peiora prioribus, ut dicitur Matth. XII.

IIª-IIae, q. 189 a. 9 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illis qui ad religionem inducuntur, nihilominus reservatur probationis tempus, in quo difficultates religionis experiuntur. Et sic non facilis aditus eis datur ad religionis ingressum.

IIª-IIae, q. 189 a. 9 ad 2
Ad secundum dicendum quod, secundum Hilarium, verbum illud domini praenuntiativum fuit perversi studii Iudaeorum quo, post Christi praedicationem, gentiles vel etiam Christianos ad Iudaicum ritum trahendo, faciunt dupliciter Gehennae filios, quia scilicet et peccata pristina quae commiserunt, eis in Iudaismo non dimittuntur et nihilominus incurrunt Iudaicae perfidiae reatum. Et secundum hoc, non facit ad propositum. Secundum Hieronymum autem, hoc refertur ad Iudaeos etiam pro statu illo in quo legalia observari licebat, quantum ad hoc quod ille qui ab eis ad Iudaismum convertebatur, dum esset gentilis, simpliciter errabat; videns autem magistrorum vitia, revertitur ad vomitum suum, et, gentilis factus, quasi praevaricator, maiori poena fit dignus. Ex quo patet quod trahere alios ad cultum Dei, vel ad religionem, non vituperatur, sed hoc solum quod aliquis ei quem convertit det malum exemplum, unde peior efficiatur.

IIª-IIae, q. 189 a. 9 ad 3
Ad tertium dicendum quod in maiori includitur minus. Et ideo ille qui est obligatus voto vel iuramento ad ingressum minoris religionis, potest licite induci ad hoc quod ad maiorem religionem transeat, nisi sit aliquid speciale quod impediat, puta infirmitas, vel spes maioris profectus in minori religione. Ille vero qui est obligatus voto vel iuramento ad ingressum maioris religionis, non potest licite induci ad minorem religionem, nisi ex aliqua speciali causa evidenti, et hoc cum dispensatione superioris.

 

Neunter Artikel.
Man darf andere dazu anleiten, in den Ordensstand zu treten.

a) Das scheint nicht. Denn:

I. Der heilige Benedikt sagt in seiner Regel (c. 58.): „Denen, die sich melden, soll man nicht leicht Zutritt gewähren; sondern prüfen, ob ihr Vornehmen vom heiligen Geiste eingegeben ist;“ vgl. Cassian. de instit. 3. Also noch weniger muß man sie dazu anleiten, in den Orden zu treten.

II. Matth. 23. heißt es: „Wehe euch, die ihr Länder und Meere durchstreifet, damit ihr einen Proselyten gewinnet; und habt ihr einen, so [S. 1147] macht ihr ihn zum Kinde der Hölle.“ Das aber scheinen jene zu thun, die nach Novizen angeln.

III. Man muß niemanden dazu anleiten, daß er Schaden leide. Manchmal aber führt man zu einem Orden jemanden, welcher verpflichtet ist, in einen strengeren einzutreten, und thut ihm dadurch Schaden.

Auf der anderen Seite heißt es Exod. 26, 5.: „Ein Vorhang sei mit dem anderen verschlungen.“ Der eine Mensch soll also den anderen zum Dienste Gottes hinziehen.

b) Ich antworte, die da andere zum Eintreten in einen Orden anleiten, sündigen nicht nur keineswegs, sondern verdienen hohes Lob. Denn „wer einen Sünder bekehrt vom Irrtume seines Weges, wird seine eigene Seele vom Tode erretten und die Menge seiner Sünden bedecken,“ sagt Jakobus (ult. 20.); und Daniel (12, 3.): „Die zur Gerechtigkeit viele erziehen, werden leuchten wie die Sterne in die Ewigkeit der Ewigkeiten.“

Eine dreifache Unordnung jedoch kann hier vorkommen: 1. wenn jemand dem anderen Gewalt anthut, daß er in den Orden trete; was verboten wird Decret. 20 Qq. 3. cap. Praesens; — 2. wenn jemand simonistisch vorgeht, indem er Geld giebt; was verboten wird l. c. cap. Quam pios;— 3. wenn man mit Lügen dazu anregt, in einen Orden einzutreten; denn so entsteht die Gefahr, daß der so betrogene, wenn er sich später getäuscht sieht, den Orden verläßt; und so „seine letzten Dinge ärger werden wie die ersten.“ (Luk. 11.)

c) I. In allen Fällen bleibt für solche, die man angeleitet hat, das Probejahr, wo sie die Schwierigkeiten des Ordenslebens durchmachen.

II. Nach Hilarius (can. 24. in Matth.) sagte Christus mit diesen Worten das verkehrte Bemühen der Pharisäer vorher, nach der Verkündigung des Evangeliums unter den Heiden, diese sowie auch die Christen zum jüdischen Ritus zu ziehen; und so würden in solchen Personen die früheren im Iudentume oder sonst begangenen Sünden bleiben und noch dazu würden sie von neuem gegen den Glauben sündigen, also in doppelter Weise Kinder der Hölle sein. Nach Hieronymus gehen diese Worte auf jenen Zustand im Christentume, wo es den bekehrten Juden noch erlaubt war, die Vorschriften des Alten Gesetzes zu beobachten. Danach „würde jemand, der diese Vorschriften als verbindlich erachtet hätte, einfach geirrt haben; wenn er aber die Laster seiner Lehrer gesehen, würde er wieder zum Heidentume zurückgekehrt und so doppelter Strafe wert geworden sein.“ Danach würde es nicht Sünde sein, jemanden zum Dienste Gottes anzuleiten; aber das schlechte Beispiel, das er dann dem so angelockten giebt, würde Sünde sein, denn es würde den anderen schlechter machen.

III. Wer durch Gelübde an den Eintritt in einen strengeren Orden gebunden ist, darf nicht angeleitet werden, in einen minder strengeren einzutreten; wohl aber umgekehrt. Im ersten Falle müßte, damit dies erlaubt sei, die Dispens des Oberen oder ein Notfall hinzutreten. [S. 1148]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 181
. Quaestio 182
. Quaestio 183
. Quaestio 184
. Quaestio 185
. Quaestio 186
. Quaestio 187
. Quaestio 188
. Quaestio 189
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger