Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 189

Articulus 8

IIª-IIae, q. 189 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non liceat de una religione transire ad aliam, etiam arctiorem. Dicit enim apostolus, Heb. X, neque deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, Glossa, qui scilicet vel timore persecutionis cedunt, vel propria praesumptione a peccatoribus vel imperfectis, ut iusti videantur, recedunt. Sed hoc videntur facere qui de una religione transeunt ad aliam perfectiorem. Ergo videtur hoc esse illicitum.

IIª-IIae, q. 189 a. 8 arg. 2
Praeterea, professio monachorum est arctior quam professio regularium canonicorum, ut habetur extra, de statu Monach. et Canonic. Regul. cap. quod Dei timorem. Sed non licet alicui transire de statu canonicorum regularium ad statum monachorum, dicitur enim in decretis, XIX Caus., qu. III, mandamus, et universaliter interdicimus, ne quis canonicus regulariter professus, nisi, quod absit, publice lapsus fuerit, monachus efficiatur. Ergo videtur quod non liceat alicui transire de una religione ad aliam maiorem.

IIª-IIae, q. 189 a. 8 arg. 3
Praeterea, tandiu aliquis obligatur ad implendum quod vovit, quandiu potest licite illud implere, sicut, si aliquis vovit continentiam servare, etiam post contractum matrimonium per verba de praesenti, ante carnalem copulam, tenetur implere votum, quia hoc potest facere religionem intrando. Si ergo aliquis licite potest de una religione transire ad aliam, tenebitur hoc facere, si ante hoc voverit existens in saeculo. Quod videtur esse inconveniens, quia ex hoc plerumque scandalum generari posset. Ergo non potest aliquis religiosus de una religione transire ad aliam arctiorem.

IIª-IIae, q. 189 a. 8 s. c.
Sed contra est quod dicitur in decretis, XX Caus., qu. IV, virgines sacrae si, pro lucro animae suae, propter districtiorem vitam, ad aliud monasterium pergere disposuerunt, ibique commanere decreverunt, synodus concedit. Et eadem ratio videtur esse de quibuscumque religiosis. Ergo potest aliquis licite transire de una religione ad aliam.

IIª-IIae, q. 189 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod transire de religione ad religionem, nisi propter magnam utilitatem vel necessitatem, non est laudabile. Tum quia ex hoc plerumque scandalizantur illi qui relinquuntur. Tum etiam quia facilius proficit aliquis in religione quam consuevit, quam in illa quam non consuevit, ceteris paribus. Unde in collationibus patrum abbas Nesteros dicit, unicuique utile est ut secundum propositum quod elegit, summo studio ac diligentia ad operis arrepti perfectionem pervenire festinet, et nequaquam a sua, quam semel elegit, professione discedat. Et postea, rationem assignans, subdit, impossibile namque est unum eumdemque hominem simul universis fulciri virtutibus. Quas si quis voluerit pariter attentare, in id incidere eum necesse est ut, dum omnem sequitur, nullam integre consequatur. Diversae enim religiones praeeminent secundum diversa virtutum opera. Potest tamen aliquis laudabiliter de una religione transire ad aliam, triplici ex causa. Primo quidem, zelo perfectioris religionis. Quae quidem excellentia, ut supra dictum est, non attenditur secundum solam arctitudinem, sed principaliter secundum id ad quod religio ordinatur; secundario vero secundum discretionem observantiarum debito fini proportionatarum. Secundo, propter declinationem religionis debita perfectione. Puta, si in aliqua religione altiori incipiant religiosi remissius vivere, laudabiliter transit aliquis ad religionem etiam minorem, si melius observetur, sicut in collationibus patrum dicit abbas Ioannes de seipso quod a vita solitaria, in qua professus fuerat, transiit ad minorem, scilicet eorum qui vivunt in societate, propter hoc quod vita eremitica coeperat declinare et laxius observari. Tertio, propter infirmitatem vel debilitatem, ex qua interdum provenit quod non potest aliquis arctioris religionis statuta servare, posset autem observare statuta religionis laxioris. Sed in his tribus casibus est differentia. Nam in primo casu, debet quidem, propter humilitatem, licentiam petere, quae tamen ei negari non potest, dummodo constet illam religionem esse altiorem; si vero de hoc probabiliter dubitetur, est in hoc superioris iudicium requirendum; ut habetur extra, de Regular. et Transeunt. ad Relig., cap. licet. Similiter requiritur superioris iudicium in secundo casu. In tertio vero casu est etiam dispensatio necessaria.

IIª-IIae, q. 189 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illi qui ad altiorem religionem transeunt, non faciunt hoc praesumptuose, ut iusti videantur, sed devote, ut iustiores fiant.

IIª-IIae, q. 189 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod utraque religio, scilicet monachorum et canonicorum regularium, ordinatur ad opera vitae contemplativae. Inter quae praecipua sunt ea quae aguntur in divinis mysteriis, ad quae ordinatur directe ordo canonicorum regularium, quibus per se competit ut sint clerici religiosi. Sed ad religionem monachorum non per se competit quod sint clerici, ut habetur in decretis, XVI, qu. I. Et ideo, quamvis ordo monachorum sit arctioris observantiae, si monachi essent laici, liceret transire ab ordine monachorum ad ordinem canonicorum regularium, secundum illud Hieronymi, ad rusticum monachum, sic vive in monasterio ut clericus esse merearis, non autem e converso, ut habetur in decretis, XIX Caus., qu. III, in decreto inducto. Sed si monachi sint clerici sacris mysteriis obsequentes, habent id quod est canonicorum regularium cum maiori arctitudine. Et ideo transire licitum erit de ordine canonicorum regularium ad ordinem monachorum, petita tamen superioris licentia, ut dicitur XIX, qu. III, cap. statuimus.

IIª-IIae, q. 189 a. 8 ad 3
Ad tertium dicendum quod votum solemne quo quis obligatur minori religioni, est fortius quam votum simplex quo quis adstringitur maiori religioni, post votum enim simplex, si contraheret aliquis matrimonium, non dirimeretur, sicut post votum solemne. Et ideo ille qui iam professus est in minori religione, non tenetur implere votum simplex quod emisit de intrando maiorem religionem.

 

Achter Artikel.
Es ist erlaubt, von einem Orden in den anderen überzutreten.

a) Dies ist unerlaubt. Denn:

I. Zu Hebr. 10, 25.: „Nicht verlassend unsere Gemeinschaft, wie manche zu thun pflegen,“ bemerkt die Glosse: „Die aus Furcht vor der Verfolgung fortgehen; oder aus Vermessenheit, weil sie sich für gerecht ansetzen, von denen, die sie für Sünder halten, sich entfernen.“ Das aber scheint der Fall zu sein, wenn jemand zu einem vollkommeneren Orden übergeht.

II. Der Mönchsstand ist strenger wie der Stand der Regularkanoniker; nach Extra de statu monachor. et can. Regular. cap. Quod timorem Dei. Vom Stande der Regularkanoniker aber darf niemand austreten, um in den Mönchsstand einzutreten, nach Decret. 19 Qq. 3. cap. 2.: „Wir schreiben vor und untersagen, daß jemand, der da Regularkanoniker ist, in den Mönchsstand übertrete, außer wenn er (was fern sei) öffentlich gesündigt hat.“ Also darf man nicht in einen strengeren Orden treten.

III. Solange ist jemand verpflichtet, das zu halten, was er gelobt hat, als er es erlaubtcrweise erfüllen kann; wie, wenn jemand das Gelübde der Keuschheit gethan hat, er auch nach eingegangener Ehe vor der fleischlichen Verbindung noch gehalten ist, sein Gelübde zu erfüllen, denn er kann es erfüllen, wenn er in einen Orden tritt. Wer also erlaubterweise von einem Orden in einen anderen übergehen kann, der wird verpflichtet sein, es zu thun, wenn er dies früher, noch in der Welt lebend, gelobt hat.Das aber wäre unzukömmlich und würde Ärgernis erzeugen. Also darf man nicht von einem Orden in einen anderen strengeren übergehen.

Auf der anderen Seite heißt es Decret. 20 Qq. 4. cap. 1.: „Gottgeweihten Jungfrauen gestehen wir zu, daß, wenn sie zum Heile ihrer Seele in ein strengeres Kloster übertreten und daselbst bleiben wollen, sie dies thun können.“ Dasselbe aber gilt von den übrigen Orden.

b) Ich antworte; in einen anderen Orden übertreten, ist für gewöhnlich nicht zu raten, denn zuvörderst verursacht dies häufig Ärgernis und dann macht man mehr Fortschritte in einem Orden, an dessen Regeln man gewöhnt ist. Deshalb sagt Abt Nestorius (collat. Patr. 14. cap. 5.): „Für jeden ist es nützlich, daß er gemäß dem einmal gefaßten Vorsatze, mit großem Eifer und Fleiß zur Vollendung des begonnenen Werkes eilt und keineswegs die Regel, die er einmal erwählt, verläßt.“ Und nachher: „Denn unmöglich kann ein und derselbe Mensch in allen Tugenden glänzen; und leicht geschieht es, daß in dem Bestreben, alle gleichmäßig in höchstem Grade zu besitzen, er am Ende keine gewinnt.“ Die verschiedenen Orden nämlich ragen hervor gemäß den verschiedenen Tugendwerken.

Es kann jedoch jemand lobenswerterweise von einem Orden in einen anderen übertreten: 1. wegen des Eifers für die Ehre Gottes und somit in einen vollkommeneren Orden, gemäß dem Zwecke des Ordens und [S. 1146] auch gemäß den mehr oder minder strengen Übungen; — 2. weil der betreffende Orden im Ordensleben schlaff geworden ist, und da kann jemand auch in einen tiefer stehenden Orden übertreten, wo die Regeln gut beobachtet werden; wie der Abt Johannes sagt (collat. Patr. 19. cap. 4.), er sei vom Einsiedlerleben, also einem an sich vollkommeneren Stande, in das gemeinsame Klosterleben übergegangen, weil das Einsiedlerleben zu sinken und schlaff zu werden anfing; — 3. wegen Schwäche oder Kränklichkeit, wegen deren einer wohl leichtere Regeln ertragen kann, aber nicht die eines strengen Ordens.

Im ersten Falle muß die Ordensperson aus Demut um Erlaubnis bitten, die aber nicht verweigert werden kann, wenn nur anerkanntermaßen der andere Orden strenger ist; sonst wird das Urteil dem Oberen überlassen. (Extra de Regular. et transeunt. cap. Licet.) Das Urteil des Oberen ist im zweiten, Dispens im dritten Falle nötig.

c) I. Wer, wie eben auseinandergesetzt worden, in einen anderen Orden übertritt, thut dies nicht aus Vermessenheit, um gerechter zu scheinen; sondern aus Demut und aus dem Verlangen, vollkommener zu werden.

II. Die Regularkanoniker und die Mönche haben beide zum Zwecke das beschauliche Leben. Unter dessen Werken nun sind die hervorragendsten jene, die sich bei der Feier der göttlichen Geheimnisse vollziehen; und dazu hat direkte Beziehung der Orden der Regularkanoniker, die ja Kleriker sein müssen. Die Mönche aber sind nicht infolge ihres Standes Kleriker, (Decret. causa, 18 Qq. 1. cap. Nemo potest.) Obgleich also der Mönchsorden strengere Regeln hat, so ist es doch, weil die Mönche an sich Laien sind, erlaubt, vom Mönchsorden zum Orden der Regularkanoniker überzugehen, nach dem Worte des Hieronymus (ep. 4.): „So lebe im Kloster, daß du es verdienst, Kleriker zu sein;“ nicht aber umgekehrt, nach Decret. 16 Qq. 1. (s. oben). Sind aber die Mönche in ihrem Kloster Kleriker und versehen den heiligen Dienst, so haben sie den Vorrang, der die Regularkanoniker auszeichnet und noch dazu die strengeren Regeln; und dann kann ein Regularkanoniker Mönch werden, nach 19 Qq. 3. cap. Statuimus.

III. Das feierliche Gelübde, abgelegt in einem geringeren Orden, ist stärker und verbindlicher wie das einfache Gelübde, womit jemand für einen strengeren Orden sich verpflichtet hat. Denn ein einfaches Gelübde macht nicht, daß die nachher eingegangene Ehe ungültig ist; dies macht aber das feierliche Gelübde. Wer also bereits die feierlichen Gelübde in einem geringeren Orden abgelegt hat; der ist nicht mehr an das einfache Gelübde gebunden, das ihn zu einem strengeren Orden hinzog.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 181
. Quaestio 182
. Quaestio 183
. Quaestio 184
. Quaestio 185
. Quaestio 186
. Quaestio 187
. Quaestio 188
. Quaestio 189
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger