Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 189

Articulus 7

IIª-IIae, q. 189 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod presbyteri curati non possunt licite religionem ingredi. Dicit enim Gregorius, in Pastoral., quod ille qui curam animarum suscipit, terribiliter admonetur cum dicitur, fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam. Et subdit, spondere namque pro amico est animam alienam in periculo suae conversationis accipere. Sed ille qui obligatur homini pro aliquo debito, non potest intrare religionem nisi solvat id quod debet, si possit. Cum ergo sacerdos possit curam animarum agere, ad quam se obligavit in periculo animae suae, videtur quod non liceat ei, praetermissa cura animarum, religionem intrare.

IIª-IIae, q. 189 a. 7 arg. 2
Praeterea, quod uni licet, pari ratione omnibus similibus licet. Sed si omnes presbyteri habentes curam animarum religionem intrarent, remanerent plebes absque cura pastorum, quod esset inconveniens. Ergo videtur quod presbyteri curati non possint licite religionem intrare.

IIª-IIae, q. 189 a. 7 arg. 3
Praeterea, inter actus ad quos religiones ordinantur, praecipui sunt illi quibus aliquis contemplata aliis tradit. Huiusmodi autem actus competunt presbyteris curatis et archidiaconis, quibus ex officio competit praedicare et confessiones audire. Ergo videtur quod non liceat presbytero curato vel archidiacono transire ad religionem.

IIª-IIae, q. 189 a. 7 s. c.
Sed contra est quod in decretis, XIX Caus., qu. II, cap. duae sunt leges, dicitur, si quis clericorum in Ecclesia sua sub episcopo populum retinet et saeculariter vivit, si, afflatus spiritu sancto, in aliquo monasterio vel regulari canonica salvari se voluerit, etiam episcopo suo contradicente, eat liber, nostra auctoritate.

IIª-IIae, q. 189 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, obligatio voti perpetui praefertur omni alii obligationi. Obligari autem voto perpetuo et solemni ad vacandum divinis obsequiis, competit proprie episcopis et religiosis. Presbyteri autem curati et archidiaconi non obligantur voto perpetuo et solemni ad curam animarum retinendam, sicut ad hoc obligantur episcopi. Unde episcopi praesulatum non possunt deserere quacumque occasione, absque auctoritate Romani pontificis, ut habetur extra, de regularibus et Transeuntib. ad Relig., cap. licet, archidiaconi autem et presbyteri curati possunt libere abrenuntiare episcopo curam eis commissam, absque speciali licentia Papae, qui solus potest in votis perpetuis dispensare. Unde manifestum est quod archidiaconis et presbyteris curatis licet ad religionem transire.

IIª-IIae, q. 189 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod presbyteri curati et archidiaconi obligaverunt se ad curam agendam subditorum quandiu retinent archidiaconatum vel parochiam. Non autem obligaverunt se ad hoc quod perpetuo archidiaconatum vel parochiam teneant.

IIª-IIae, q. 189 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, contra Vigilantium, quamvis a te linguae vipereae morsus saevissimos patiantur, scilicet religiosi, quibus argumentaris, et dicis, si omnes se clauserint et fuerint in solitudine, quis celebrabit Ecclesias? Quis saeculares homines lucrifaciet? Quis peccantes ad virtutes poterit exhortari? Hoc enim modo, si omnes tecum fatui sint, sapiens esse quis poterit? Et virginitas non erit approbanda, si enim virgines omnes fuerint et nuptiae non erunt, interibit genus humanum. Rara est virtus, nec a pluribus appetitur. Patet ergo quod hic timor stultus est, puta, sicut si aliquis timeret haurire aquam, ne flumen deficeret.

 

Siebenter Artikel.
Die Seelsorgepriester dürfen in den Ordensstand eintreten.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. Gregor (Past. part. 3. cap. 1 et 5.) sagt: „Der Seelsorge übernimmt wird in schrecklicher Weise ermahnt, wenn gesagt wird: Mein Sohn, hast du für deinen Freund gutgesprochen, so hast du deine Hand bei einem Fremden festgelegt. Denn gutsprechen oder Bürgschaft leisten für einen Freund ist: die Seele eines anderen mit der Gefahr der eigenen übernehmen, sie leiten.“ Nun darf aber jemand, der eine Schuld hat, nicht in den Orden eintreten, ehe er die Schuld abträgt, wenn er kann. Da also ein Seelsorgepriester in der Seelsorge verharren muß, wozu er sich unter Gefahr der eigenen Seele verpflichtet hat, so darf er nicht der Seelsorge entsagen und in den Orden treten.

II. Was einem freisteht, ist allen erlaubt. Wenn aber alle Seelsorgepriester in den Ordensstand träten, so wären die Gemeinden ohne Seelsorge und würden verkommen.

III. Zumal das Predigen und Beichthören sind vorzügliche Thätigkeiten des Ordenslebens. Dies aber kommt den Seelsorgepriestern bereits kraft ihres Amtes zu. Also brauchen sie nicht in einen Orden zu treten.

Auf der anderen Seite heißt es Decret. 10 Qq. 2. cap. Duae sunt leges: „Wenn ein Geistlicher in seiner Gemeinde unter dem Bischöfe das Volk leitet und in der Welt (saeculariter) lebt, so ist er kraft unserer Autorität frei, in einen Orden zu treten, auch gegen den Willen des Bischofes, wenn der heilige Geist ihn zum Ordensstande heilsamerweise beruft.“

b) Ich antworte, die Seelsorger seien nicht durch ein feierliches lebenslängliches Gelübde zur Seelsorge verpflichtet, wie dies bei den Bischöfen der Fall ist. Die Bischöfe also dürfen die Last des Hirtenamtes nicht ablegen ohne die Autorität des Papstes. (S. oben.) Die einfachen Seelsorger aber können ohne weiteres auf die ihnen übertragene Seelsorge verzichten. Also können sie offenbar in den Ordensstand treten.

c) I. Die Seelsorgepriester haben sich zur Sorge für die ihnen anvertrauten Seelen verpflichtet, solange sie ihre bestimmte Stelle inne haben; nicht aber haben sie sich verpflichtet, solche Stelle immer zu verwalten.

II. Hieronymus schreibt (cont. Vigil. 6.): „Obgleich sie (die Ordensleute) von deiner Schlangenzunge die wildesten Bisse aushalten, so frägst du und sagst: Wenn nun alle sich in der Einsamkeit abschlössen, wer soll die kirchlichen Feiern abhalten? Wer soll die Weltleute gewinnen? Wer die Sünder zur Reue führen? Wenn nun alle mit dir Thoren geworden sind, wer soll dann weise sein können? Aber dann ist auch die Jungfräulichkeit nicht zu billigen. Denn wenn alle jungfräulich leben, wird das Menschengeschlecht zu Grunde gehen. Sei unbesorgt! Selten ist die Tugend [S. 1145] und nicht die Menge trachtet nach ihr.“ Diese Furcht also ist thöricht. Oder fürchtet man, der Fluß wird kein Wasser mehr bieten, wenn einer daraus Wasser schöpft?

III. Damit beantwortet.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 181
. Quaestio 182
. Quaestio 183
. Quaestio 184
. Quaestio 185
. Quaestio 186
. Quaestio 187
. Quaestio 188
. Quaestio 189
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger