Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 189

Articulus 5

IIª-IIae, q. 189 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod pueri non sint recipiendi in religione. Quia extra, de regularibus et Transeunt. ad Relig., dicitur, nullus tondeatur, nisi legitima aetate et spontanea voluntate. Sed pueri non videntur habere legitimam aetatem nec spontaneam voluntatem, quia non habent perfecte usum rationis. Ergo videtur quod non sint in religione recipiendi.

IIª-IIae, q. 189 a. 5 arg. 2
Praeterea, status religionis videtur esse status poenitentiae, unde et religio dicitur a religando vel reeligendo, ut Augustinus dicit, X de Civ. Dei. Sed pueris non convenit poenitentia. Ergo videtur quod non debeant religionem intrare.

IIª-IIae, q. 189 a. 5 arg. 3
Praeterea, sicut aliquis obligatur iuramento, ita et voto. Sed pueri, ante annos quatuordecim, non debent obligari iuramento, ut habetur in decretis, XXII Caus., qu. V, cap. pueri, et cap. honestum. Ergo videtur quod nec etiam sint voto obligandi.

IIª-IIae, q. 189 a. 5 arg. 4
Praeterea, illicitum videtur esse obligare aliquem tali obligatione quae posset iuste irritari. Sed si aliqui impuberes obligant se religioni, possunt retrahi a parentibus vel tutoribus, dicitur enim in decretis, XX Caus., qu. II, quod puella si ante duodecim aetatis annos sponte sua sacrum velamen assumpserit, possunt statim parentes eius vel tutores id factum irritum facere, si voluerint. Illicitum est ergo pueros, praesertim ante pubertatis annos, ad religionem recipere vel obligare.

IIª-IIae, q. 189 a. 5 s. c.
Sed contra est quod dominus, Matth. XIX, dicit, sinite parvulos, et nolite eos prohibere venire ad me. Quod exponens Origenes, super Matth., dicit quod discipuli Iesu, priusquam discant rationem iustitiae, reprehendunt eos qui pueros et infantes offerunt Christo, dominus autem exhortatur discipulos suos condescendere utilitatibus puerorum. Hoc ergo attendere debemus, ne, aestimatione sapientiae excellentioris, contemnamus, quasi magni, pusillos Ecclesiae, prohibentes pueros venire ad Iesum.

IIª-IIae, q. 189 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est religionis votum. Unum simplex, quod consistit in sola promissione Deo facta, quae ex interiori mentis deliberatione procedit. Et hoc votum habet efficaciam ex iure divino. Quae tamen dupliciter tolli potest. Uno modo, per defectum deliberationis, ut patet in furiosis, quorum vota non sunt obligatoria, ut habetur extra, de regularibus et Transeunt. ad Relig., cap. sicut tenor. Et eadem est ratio de pueris qui nondum habent debitum usum rationis, per quem sunt doli capaces, quem quidem pueri habent, ut frequentius, circa quartumdecimum annum, puellae vero circa duodecimum, qui dicuntur anni pubertatis. In quibusdam tamen anticipatur, et in quibusdam tardatur, secundum diversam dispositionem naturae. Alio modo impeditur efficacia simplicis voti, si aliquis Deo voveat quod non est propriae potestatis, puta si servus, etiam usum rationis habens, voveat se religionem intrare, aut etiam ordinetur, ignorante domino; potest enim hoc dominus revocare, ut habetur in decretis, dist. LIV, cap. si servus. Et quia puer vel puella, infra pubertatis annos, naturaliter sunt in potestate patris quantum ad dispositionem suae vitae, poterit pater votum eorum revocare vel acceptare, si sibi placuerit, ut expresse dicitur de muliere, Num. XXX. Sic igitur si puer, ante annos pubertatis, simplex votum emittat, antequam habeat plenum usum rationis, non obligatur ex voto. Si autem habeat usum rationis ante annos pubertatis, obligatur quidem quantum in se est, ex suo voto, tamen potest obligatio removeri per auctoritatem patris, in cuius potestate adhuc existit; quia ordinatio legis, qua unus homo subditur alteri, respicit id quod in pluribus accidit. Si vero annos pubertatis excedat, non potest revocari auctoritate parentum; si tamen nondum haberet plenum usum rationis, non obligaretur quoad Deum. Aliud autem est votum solemne, quod facit monachum vel religiosum. Quod quidem subditur ordinationi Ecclesiae, propter solemnitatem quam habet annexam. Et quia Ecclesia respicit id quod in pluribus est, professio ante tempus pubertatis facta, quantumcumque aliquis habeat usum rationis plenum, ut sit doli capax, non habet suum effectum, ut faciat profitentem esse iam religiosum. Et tamen, licet ante annos pubertatis profiteri non possint, possunt tamen, cum voluntate parentum, in religione recipi ut nutriantur ibidem, sicut de Ioanne Baptista legitur, Luc. I, quod puer crescebat, et confortabatur spiritu, et erat in desertis. Unde, sicut Gregorius dicit, in II Dialog., beato Benedicto Romani nobiles suos filios omnipotenti Deo nutriendos dare coeperunt. Quod est valde expediens, secundum illud Thren. III, bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Unde ex communi consuetudine pueri applicantur illis officiis vel artibus in quibus sunt vitam acturi.

IIª-IIae, q. 189 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod legitima aetas ad hoc quod aliquis tondeatur cum voto solemni religionis, est tempus pubertatis, in quo homo potest uti spontanea voluntate. Sed ante annos pubertatis potest esse legitima aetas ad hoc quod aliquis tondeatur in religione nutriendus.

IIª-IIae, q. 189 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod religionis status principaliter ordinatur ad perfectionem consequendam, ut supra habitum est. Et secundum hoc, convenit pueris, qui de facili imbuuntur. Ex consequenti autem dicitur esse status poenitentiae, inquantum per observantiam religionis peccatorum occasiones tolluntur, ut supra dictum est.

IIª-IIae, q. 189 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod pueri, sicut non coguntur ad iurandum, ut canon dicit, ita non coguntur ad vovendum. Si tamen voto vel iuramento se adstrinxerint ad aliquid faciendum, obligantur quoad Deum, si habeant usum rationis, licet non obligentur quoad Ecclesiam ante quatuordecim annos.

IIª-IIae, q. 189 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod Num. XXX non reprehenditur mulier in puellari aetate constituta, si voveat absque consensu parentum, potest tamen revocari a parentibus. Ex quo patet quod non peccat vovendo, sed intelligitur se voto obligare quantum in se est, absque praeiudicio auctoritatis paternae.

 

Fünfter Artikel.
Über die Aufnahme von Kindern in einen Orden.

a) Kinder dürfen nicht in einen Orden aufgenommen werden. Denn:

I. Extra de Regular. cap. 1. heißt es: „Es sollen keinem die Haare geschoren werden, der nicht das gesetzmäßige Alter und den freien Willen dafür hat;“ was Beides bei Kindern nicht der Fall ist.

II. Der Ordensstand ist ein Bußstand. Kinder aber sind zu keiner Buße verpflichtet.

III. Wie durch das Gelübde, so wird einer durch den Eid gebunden. Kinder aber unter vierzehn Jahren dürfen keinen Eid leisten, (Decret. 22 Qq. 5. cap. Pueri.) Also dürfen sie auch kein Gelübde machen.

IV. Zudem können unmündige erlaubterweise von den Eltern oder Vormündern aus dem Orden weggenommen werden, nach Deecret. 20 Qq. 2. cap. 2.: „Wenn ein Mädchen unter zwölf Jahren freiwillig den heiligen Schleier genommen hat, können die Eltern oder Vormünder, wenn sie wollen, dies für ungültig erklären.“ Also dürfen sich Kinder unter vierzehn resp. zwölf Jahren durch kein Gelübde verpflichten.

Auf der anderen Seite sagt Origenes zu Matth. 19, 14.: Lasset die Kindlein… (tract. 7.): „Ehe die Jünger Christi das Wesen der Gerechtigkeit kennen gelernt haben, tadeln sie jene, welche Knaben und Kinder Christo aufopfern. Der Herr aber ermahnt die Jünger, sie sollen dem Nutzen der Kinder sich anbequemen. Darauf also müssen wir achten, daß wir nicht in der Meinung, die Weisheit stehe zu hoch, um mit Kindern sich zu befassen, uns groß dünkend die kleinen der Kirche verachten und den Kindern verbieten, zu Jesu zu gehen.“

b) Ich antworte, das einfache Gelübde, das da im bloßen, Gott gegebenen Versprechen besteht, habe seine Verpflichtung kraft des göttlichen Rechts. Diese Verpflichtung nun verliert 1. ihre wirksame Kraft infolge Mangels an Überlegung, wie z. B. bei den rasenden. Und dasselbe findet statt bei den Kindern, die noch nicht den freien, gebührenden Gebrauch ihrer Vernunft haben, der für gewöhnlich für Knaben um das vierzehnte, für Mädchen um das zwölfte Jahr eintritt. Sodann wird 2. die Verpflichtung eines gemachten Gelübdes gehindert, wenn der gelobende nicht die Verfügung über seine Person hat, wie wenn ein Sklave ohne den Willen seines Herrn das Gelübde macht, in einen Orden zu treten; der Herr kann dies rückgängig machen, nach Decret. dist. 54, cap. Si servus. Weil nun solche unmündige Kinder unter der Gewalt des Vaters stehen, so kann der Vater oder Vormund deren Gelübde rückgängig machen, wenn es ihm gefällt; wie Num. 30 dies von der Ehefrau gesagt wird. [S. 1142]

Macht also ein Kind vor dem freien vollen Gebrauche seiner Vernunft ein einfaches Gelübde, so ist damit keinerlei Verpflichtung verbunden. Hat es jedoch vor seiner Mündigkeit den vollen freien Gebrauch der Vernunft, so ist das Gelübde verpflichtend; aber der Vater kann es rückgängig machen, so daß das Gelübde nicht mehr verpflichtet, weil das Kind in seiner Gewalt steht; die Bestimmung des Gesetzes richtet sich nämlich auf das, was für gewöhnlich, in den meisten Fällen zutrifft. Ist dagegen das Kind mündig und hat noch nicht den vollen Gebrauch der Vernunft, so kann der Vater ein solches Gelübde nicht mehr rückgängig machen; aber es hat keine Verpflichtung vor Gott.

Das feierliche Gelübde nun, wodurch jemand dem Ordensstande zugehörig wird, untersteht der Bestimmung der Kirche. Und weil die Kirche das, was für gewöhnlich zutrifft, in Betracht zieht, so darf niemand vor den Jahren der Mündigkeit, so sehr er auch den vollen Gebrauch seiner Vernunft hätte, zur feierlichen Gelübdeablegung zugelassen werden. Jedoch können mit dem Willen der Eltern Kinder ins Kloster aufgenommen werden, damit man sie dort erziehe; wie von Johannes (Luk. 1, 80.) gelesen ward, daß „der Knabe heranwuchs und im Geiste stark wurde und in der Wüste war.“ So haben dem heiligen Benedikt hochstehende Eltern zu Rom ihre Kinder übergeben, damit sie bei ihm für den allmächtigen Gott erzogen würden; erzählt Gregor. (2. dial. 3.) Und Thren. 3. heißt es: „Gut ist es für den Menschen, daß er das Joch trägt von seiner Jugend an.“ Danach werden schon die Kinder in den Künsten und Aufgaben geübt, die später ihren Lebensberuf bilden sollen.

c) I. Hier wird vom feierlichen Gelübde gesprochen; nicht von der Aufnahme in ein Kloster, um da erzogen zu werden.

II. Der Ordensstand hat die Vollkommenheit zum Zwecke; und danach kommt er den Kindern zu, die leicht zu etwas anzuleiten sind. Er ist dann insoweit Bußstand, insoweit durch die Beobachtung der Regeln die Gelegenheiten zur Sünde abgeschnitten werden.

III. Die Kinder werden weder zum Eide noch zu einem Gelübde angehalten. Machen sie aber ein Gelübde und haben sie den vollen Gebrauch ihrer Vernunft, so sind sie vor Gott verpflichtet; nicht aber vor der Kirche, ehe sie mündig, d. h. vierzehn Jahre alt sind.

IV. Num. 30. wird die Frau nicht getadelt, die im Kindesalter ohne die Beistimmung ihrer Eltern etwas gelobt hat; jedoch können die Eltern das Gelübde rückgängig machen. Ein solches Kind sündigt also nicht, wenn es etwas gelobt; aber es ist an sich betrachtet keine Verpflichtung mit dem Gelübde verbunden, wenn die Eltern nicht zustimmen.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 181
. Quaestio 182
. Quaestio 183
. Quaestio 184
. Quaestio 185
. Quaestio 186
. Quaestio 187
. Quaestio 188
. Quaestio 189
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger