Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 189

Articulus 4

IIª-IIae, q. 189 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ille qui vovet religionem ingredi, teneatur perpetuo in religione permanere. Melius est enim religionem non ingredi quam post ingressum exire, secundum illud II Pet. II, melius erat illis veritatem non cognoscere quam post agnitam retroire. Et Luc. IX dicitur, nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Sed ille qui voto se obligavit ad religionis ingressum, tenetur ingredi, ut dictum est. Ergo etiam tenetur perpetuo remanere.

IIª-IIae, q. 189 a. 4 arg. 2
Praeterea, quilibet debet vitare id ex quo scandalum sequitur et aliis datur malum exemplum. Sed ex hoc quod aliquis, post religionis ingressum, egreditur et ad saeculum redit, malum exemplum et scandalum aliis generatur, qui retrahuntur ab ingressu et provocantur ad exitum. Ergo videtur quod ille qui ingreditur religionem ut votum impleat quod prius fecit, teneatur ibi perpetuo remanere.

IIª-IIae, q. 189 a. 4 arg. 3
Praeterea, votum religionis reputatur votum perpetuum, et ideo temporalibus votis praefertur, ut dictum est. Hoc autem non esset, si aliquis, voto religionis emisso, ingrederetur cum proposito exeundi. Videtur ergo quod ille qui vovet religionis ingressum, teneatur in religione etiam perpetuo remanere.

IIª-IIae, q. 189 a. 4 s. c.
Sed contra est, quia votum professionis, propter hoc quod obligat hominem ad hoc quod perpetuo in religione remaneat, praeexigit annum probationis, qui non praeexigitur ad votum simplex quo aliquis se obligat ad religionis ingressum. Ergo videtur quod ille qui vovet religionem intrare, propter hoc non teneatur ibi perpetuo remanere.

IIª-IIae, q. 189 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod obligatio voti ex voluntate procedit, nam vovere voluntatis est, ut Augustinus dicit. In tantum ergo fertur obligatio voti in quantum se extendit voluntas et intentio voventis. Si igitur vovens intendit se obligare non solum ad ingressum religionis, sed ad perpetuo remanendum, tenetur perpetuo remanere. Si autem intendit se obligare ad ingressum religionis causa experiendi, cum libertate remanendi vel non remanendi, manifestum est quod remanere non tenetur. Si vero in vovendo simpliciter de ingressu religionis cogitavit, absque hoc quod cogitaret de libertate exitus vel de perpetuitate remanendi, videtur obligari ad ingressum secundum formam iuris communis, quae est ut ingredientibus detur probationis annus. Unde non tenetur perpetuo in religione remanere.

IIª-IIae, q. 189 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod melius est intrare religionem animo probandi, quam penitus non intrare, quia per hoc disponitur ad perpetuo remanendum. Nec tamen intelligitur aliquis retro ire vel aspicere, nisi quando praetermittit id ad quod se obligavit. Alioquin quicumque per aliquod tempus facit aliquod bonum opus, si non semper id faciat, esset ineptus regno Dei, quod patet esse falsum.

IIª-IIae, q. 189 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod ille qui religionem ingreditur, si exeat, praesertim ex aliqua rationabili causa, non generat scandalum nec dat malum exemplum. Et si alius scandalizatur, erit scandalum passivum ex parte eius, non autem scandalum activum ex parte exeuntis, quia fecit quod licitum erat ei facere, et quod expediebat propter rationabilem causam, puta infirmitatem aut debilitatem aut aliquid huiusmodi.

IIª-IIae, q. 189 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod ille qui intrat ut statim exeat, non videtur satisfacere voto suo, quia ipse in vovendo hoc non intendit. Et ideo tenetur mutare propositum, ut saltem velit experiri an ei expediat in religione remanere. Non autem tenetur ad perpetuo remanendum.

 

Vierter Artikel.
Wer gelobt hat, in einen Orden zu treten, ist damit nicht bereits gehalten, nun für immer darin zu bleiben.

a) Für das Gegenteil spricht:

I. 2. Petr. 2. heißt es: „Besser wäre es für ihn gewesen, die Wahrheit nicht zu erkennen als nach der erkannten Wahrheit wieder zurücktreten;“ und Luk. 9.: „Niemand, der die Hand an den Pflug gelegt und zurückschaut, ist geeignet für das Reich Gottes.“ Das Gleiche gilt offenbar mit Rücksicht auf den Eintritt in den Orden. Wer also gelobt hat einzutreten, der muß auch darin bleiben.

II. Wer nachdem er in ein Kloster getreten wieder austritt und in die Welt zurückkehrt, giebt böses Beispiel und Ärgernis, denn er zieht die anderen vom Eintritte ab. Das aber soll man vermeiden.

III. Das Gelübde, in einen Orden einzutreten, wird als ein Gelübde für das ganze Leben betrachtet und deshalb den für eine gewisse Zeit nur gemachten Gelübden vorgezogen. Also ist damit verbunden, daß der betreffende im Ordensstande verbleibt.

Auf der anderen Seite setzt das feierliche Gelübde, damit jemand sich für immer dem Ordensstande verpflichte, ein Probejahr voraus, was beim einfachen Gelübde, womit jemand das Eintreten in einen Orden gelobt, nicht der Fall ist.

b) Ich antworte, die Verpflichtung des Gelübdes hänge vom Willen des gelobenden ab, als er das Gelübde machte. Denn „Geloben ist Sache des Willens,“ sagt Augustin zu Ps. 75. Wenn also der gelobende beabsichtigt hat, nicht allein in einen Orden einzutreten, sondern auch beständig darin zu verbleiben, so ist dieser von seiner Seite aus verpflichtet, darin zu verbleiben. Wollte er aber nur zu einem Versuche sich verpflichten mit der Freiheit, gegebenen Falles wieder auszutreten, so ist er offenbar nicht gehalten zu bleiben. Hat er aber schlechthin das betreffende Gelübde gemacht, ohne daran zu denken, ob er bleiben wolle oder nicht, so ist er an das gemeinsame Recht gebunden, welches ein Probejahr zugesteht.

c) I. Es ist besser, einen Versuch mit dem Ordensleben zu machen wie gar nicht einzutreten; denn dadurch wird der Sinn des Menschen vorbereitet, um zu bleiben. Das ist aber kein „Zurückblicken“ oder „Zurückkehren“, wenn einer wieder austritt, nachdem er sich in nichts verpflichtet hat, zu bleiben. Sonst würde keiner für eine gewisse Zeit ein gutes Werk anfangen können; er müßte denn immer fortfahren, es zu thun.

II. Wer, zumal aus einer vernünftigen Ursache, wie Krankheit, Schwäche [S. 1141] oder dgl., wieder aus dem Orden austritt, giebt weder Ärgernis noch böses Beispiel. Entsteht ein Ärgernis von seiten eines anderen, so ist dies ein genommenes, ein scandalum passivum, und nicht ein gegebenes, ein scandalum activum.

III. Wer nur eintreten wollte, um sogleich wieder auszutreten, der scheint seinem Gelübde nicht genügt zu haben; denn dies hat er in seinem Gelübde nicht beabsichtigt. Er ist also mindestens gehalten, einen ernsten Versuch mit dem Ordensleben zu machen; nicht aber, für immer zu bleiben.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 181
. Quaestio 182
. Quaestio 183
. Quaestio 184
. Quaestio 185
. Quaestio 186
. Quaestio 187
. Quaestio 188
. Quaestio 189
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger