Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 189

Articulus 2

IIª-IIae, q. 189 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non debeant aliqui voto obligari ad religionis ingressum. Per professionem enim aliquis voto religioni adstringitur. Sed ante professionem conceditur annus probationis, secundum regulam beati Benedicti, et secundum statutum Innocentii IV, qui etiam prohibuit, ante annum probationis completum, eos per professionem religioni adstringi. Ergo videtur quod multo minus adhuc in saeculo existentes debeant voto ad religionem obligari.

IIª-IIae, q. 189 a. 2 arg. 2
Praeterea, Gregorius dicit, in registro, et habetur in decretis, dist. XLV, quod Iudaei, non vi, sed libera voluntate ut convertantur suadendi sunt. Sed implere id quod vovetur, necessitatis est. Ergo non sunt aliqui obligandi ad religionis ingressum.

IIª-IIae, q. 189 a. 2 arg. 3
Praeterea, nullus debet alteri praebere occasionem ruinae, unde Exod. XXI dicitur, si quis aperuerit cisternam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium iumentorum. Sed ex hoc quod aliqui obligantur ad religionem per votum, frequenter aliqui ruunt in desperationem et in diversa peccata. Ergo videtur quod non sint aliqui ad religionis ingressum voto obligandi.

IIª-IIae, q. 189 a. 2 s. c.
Sed contra est quod in Psalmo dicitur, vovete, et reddite domino Deo vestro, ubi dicit Glossa quod quaedam sunt vota propria singulorum, ut castitas, virginitas et huiusmodi, ad haec ergo vovenda nos invitat. Sed Scriptura sacra non invitat nisi ad id quod est melius. Ergo melius est quod aliquis voto se obliget ad religionis ingressum.

IIª-IIae, q. 189 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de voto ageretur, unum et idem opus ex voto factum est laudabilius quam si sine voto fiat. Tum quia vovere est actus religionis, quae habet quandam excellentiam inter virtutes. Tum quia per votum firmatur voluntas hominis ad bonum faciendum, et sicut peccatum est gravius ex hoc quod procedit ex voluntate obstinata in malum, ita bonum opus est laudabilius ex hoc quod procedit ex voluntate confirmata in bonum per votum. Et ideo obligari voto ad religionis ingressum est secundum se laudabile.

IIª-IIae, q. 189 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod duplex est religionis votum. Unum solemne, quod hominem facit monachum vel alterius religionis fratrem, quod vocatur professio. Et tale votum debet praecedere annus probationis, ut probat obiectio. Aliud autem est votum simplex, ex quo aliquis non fit monachus vel religiosus, sed solum obligatus ad religionis ingressum. Et ante tale votum non oportet praecedere probationis annum.

IIª-IIae, q. 189 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod auctoritas illa Gregorii intelligitur de violentia absoluta. Necessitas autem quae ex obligatione voti requiritur, non est necessitas absoluta, sed necessitas ex fine, quia scilicet, post votum, non potest aliquis finem salutis consequi nisi impleat votum. Talis autem necessitas non est vitanda, quinimmo, ut Augustinus dicit, ad Armentarium et Paulinam, felix est necessitas quae ad meliora transmittit.

IIª-IIae, q. 189 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod vovere religionis ingressum est quaedam confirmatio voluntatis ad meliora. Et ideo, quantum est de se, non dat homini occasionem ruinae, sed magis subtrahit. Sed si aliquis voti transgressor gravius ruat, hoc non derogat bonitati voti, sicut nec derogat bonitati Baptismi quod aliqui post Baptismum gravius peccant.

 

Zweiter Artikel.
Man darf das Gelübde machen, in einen Orden einzutreten.

a) Das scheint nicht erlaubt zu sein. Denn:

I. Vor der Profeß ist ein Probejahr bewilligt, ehe die Gelübde abgelegt werden (nach der Regel des heiligen Benedikt und nach cap. Nullus Innoc. III.) Also noch weit weniger darf man, noch in der Welt lebend, ein Gelübde machen, in den Orden einzutreten.

II. „Die Juden sollen nicht mit Gewalt gezwungen werden, sondern frei sein, sich zu bekehren oder nicht;“ sagt Gregor. (Reg. lib. 11. ep. 15.) [S. 1138] Um so weniger ist es erlaubt, sich durch ein Gelübde den Zwang aufzuerlegen, daß man in einen Orden treten müsse.

III. Man muß niemandem Gelegenheit geben zu seinem Verderben. Denn Exod. 21. heißt es: „Wer einen Brunnen geöffnet hat und ein Ochs ist hineingefallen oder ein Esel, der soll den Preis dieser Tiere bezahlen.“ Daß aber manche durch Gelübde verpflichtet werden, in einen Orden zu treten, ist oft Gelegenheit zu Verzweiflung und anderen Sünden.

Auf der anderen Seite sagt zu Ps. 75.: „Gelobet und erfüllet euere dem Herrn geleisteten Gelübde,“ die Glosse: „Manche Gelübde sind auf einzelne Personen als solche berechnet, wie die Keuschheit, Jungfräulichkeit u. dgl.“ Zu diesen Gelübden also ladet die heilige Schrift ein. Nur aber zu dem, was besser ist, ladet die heilige Schrift ein. Also etwas Besseres ist es, daß jemand sich durch ein Gelübde verpflichtet, in den Ordensstand zu treten.

b) Ich antworte, das nämliche Werk, welches infolge eines Gelübdes geschieht, sei lobenswerter und verdienstvoller wie dieses selbe Werk, wenn es nicht auf Grund eines Gelübdes geschieht. (Vgl. Kap. 88, Art. 6.) Denn das Geloben selber ist ein Akt der Tugend der Religion und durch das Gelübde wird der Wille gefestigt im Guten; und wie eine Sünde schwerer ist, wenn sie aus hartnäckig verhärtetem Willen herrührt, so ist ein Tugendakt verdienstvoller, wenn er von einem im Guten gefestigten Willen ausgeht. Also ist das Gelübde, in einen Orden zu treten, an sich lobenswert.

c) I. Dem feierlichen Gelübde bei der Profeß muß ein Probejahr vorausgehen. Davon unterschieden ist das einfache Gelübde, wodurch einer nicht Ordensmann wird, sondern nur sich verpflichtet zum Eintritte in den Orden; und da geht kein Probejahr vorher.

II. Gregor versteht hier äußeren Zwang. Der Zwang oder die Notwendigkeit dagegen, die aus einem Gelübde folgt, ist eine solche, die vom gewollten Zwecke bedingt wird; weil jemand, nachdem er ein Gelübde abgelegt, nun nicht mehr selig werden kann, ohne es zu erfüllen. Eine solche Notwendigkeit aber ist „eine glückselige, die zu Besserem antreibt.“(Aug. ep. 127.)

III. Den Eintritt in den Orden geloben ist eine Festigung des Willens in der Richtung zu Besserem hin. Also ist dies an sich keine Gelegenheit zum Verderben, sondern entzieht diese Gelegenheit. Wenn aber der Übertreter eines Gelübdes schwerer fällt, das nimmt der Güte des Gelübdes nichts; wie das nichts der Güte schadet, welche der Taufe innewohnt, wenn jemand nach der Taufe schwerer sündigt.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 181
. Quaestio 182
. Quaestio 183
. Quaestio 184
. Quaestio 185
. Quaestio 186
. Quaestio 187
. Quaestio 188
. Quaestio 189
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger