Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 186

Articulus 9

IIª-IIae, q. 186 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod religiosus semper peccet mortaliter transgrediendo ea quae sunt in regula. Facere enim contra votum est peccatum damnabile, ut patet per id quod apostolus dicit, I ad Tim. V, quod viduae quae volunt nubere. Damnationem habent, quia primam fidem irritam fecerunt. Sed religiosi voto professionis ad regulam adstringuntur. Ergo peccant mortaliter transgrediendo ea quae in regula continentur.

IIª-IIae, q. 186 a. 9 arg. 2
Praeterea, regula imponitur religioso sicut lex quaedam. Sed ille qui transgreditur praeceptum legis, peccat mortaliter. Ergo videtur quod monachus transgrediens ea quae sunt in regula, peccet mortaliter.

IIª-IIae, q. 186 a. 9 arg. 3
Praeterea, contemptus inducit peccatum mortale. Sed quicumque frequenter aliquid iterat quod non debet facere, videtur ex contemptu peccare. Ergo videtur quod, si religiosus frequenter transgrediatur id quod est in regula, peccet mortaliter.

IIª-IIae, q. 186 a. 9 s. c.
Sed contra est quod status religionis est securior quam status saecularis vitae, unde Gregorius, in principio Moral., comparat vitam saecularem mari fluctuanti, vitam autem religionis portui tranquillo. Sed si quaelibet transgressio eorum quae in regula continentur, religiosum obligaret ad peccatum mortale, status religionis esset periculosissimus, propter multitudinem observantiarum. Non ergo quaelibet transgressio eorum quae in regula continentur, est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 186 a. 9 co.
Respondeo dicendum quod in regula continetur aliquid dupliciter, sicut ex dictis patet. Uno modo, sicut finis regulae, puta ea quae pertinent ad actus virtutum. Et horum transgressio, quantum ad ea quae cadunt communiter sub praecepto, obligat ad mortale. Quantum vero ad ea quae excedunt communiter necessitatem praecepti, non obligat ad mortale, nisi propter contemptum, quia, sicut supra dictum est, religiosus non tenetur esse perfectus. Sed ad perfectionem tendere, cui contrariatur perfectionis contemptus. Alio modo continetur aliquid in regula pertinens ad exterius exercitium, sicut sunt omnes exteriores observantiae. Inter quas sunt quaedam ad quas obligatur religiosus ex voto professionis. Votum autem professionis respicit principaliter tria praedicta, scilicet paupertatem, continentiam et obedientiam, alia vero omnia ad haec ordinantur. Et ideo transgressio horum trium obligat ad mortale. Aliorum autem transgressio non obligat ad mortale, nisi vel propter contemptum regulae, quia hoc directe contrariaretur professioni, per quam aliquis vovit regularem vitam, vel propter praeceptum, sive oretenus a praelato factum sive in regula expressum, quia hoc esset facere contra obedientiae votum.

IIª-IIae, q. 186 a. 9 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ille qui profitetur regulam, non vovet servare omnia quae sunt in regula, sed vovet regularem vitam quae essentialiter consistit in tribus praedictis. Unde et in quibusdam religionibus cautius aliqui profitentur, non quidem regulam, sed, vivere secundum regulam, idest, tendere ad hoc quod aliquis mores suos informet secundum regulam sicut secundum quoddam exemplar. Et hoc tollitur per contemptum. In quibusdam autem religionibus, adhuc cautius profitentur obedientiam secundum regulam, ita quod professioni non contrariatur nisi id quod est contra praeceptum regulae. Transgressio vero vel omissio aliorum obligat solum ad peccatum veniale. Quia, sicut dictum est, huiusmodi sunt dispositiones ad principalia vota, peccatum autem veniale est dispositio ad mortale, ut supra dictum est, inquantum impedit ea quibus aliquis disponitur ad observanda principalia praecepta legis Christi, quae sunt praecepta caritatis. In aliqua tamen religione, scilicet ordinis fratrum praedicatorum, transgressio talis vel omissio ex suo genere non obligat ad culpam neque mortalem neque venialem, sed solum ad poenam taxatam sustinendam, quia per hunc modum ad talia observanda obligantur. Qui tamen possent venialiter vel mortaliter peccare ex negligentia vel libidine, seu contemptu.

IIª-IIae, q. 186 a. 9 ad 2
Ad secundum dicendum quod non omnia quae continentur in lege traduntur per modum praecepti, sed quaedam proponuntur per modum ordinationis cuiusdam, vel statuti obligantis ad certam poenam, sicut in lege civili non facit semper dignum poena mortis corporalis transgressio legalis statuti. Ita nec in lege Ecclesiae omnes ordinationes vel statuta obligant ad mortale. Et similiter nec omnia statuta regulae.

IIª-IIae, q. 186 a. 9 ad 3
Ad tertium dicendum quod tunc committit aliquis vel transgreditur ex contemptu, quando voluntas eius renuit subiici ordinationi legis vel regulae, et ex hoc procedit ad faciendum contra legem vel regulam. Quando autem e converso, propter aliquam particularem causam, puta concupiscentiam vel iram, inducitur ad aliquid faciendum contra statuta legis vel regulae, non peccat ex contemptu, sed ex aliqua alia causa, etiam si frequenter ex eadem causa, vel alia simili, peccatum iteret. Sicut etiam Augustinus dicit, in libro de natura et gratia, quod non omnia peccata committuntur ex contemptu superbiae. Frequentia tamen peccati dispositive inducit ad contemptum, secundum illud Prov. XVIII, impius, cum in profundum venerit, contemnit.

 

Neunter Artikel.
Nicht jede Überschreitung einer Ordensregel ist für die Ordensperson eine Todsünde.

a) Das scheint aber. Denn:

I. Handeln gegen das Gelübde ist verdammenswert, nach 1. Tim. 5, 8. Die Ordensleute aber sind durch Gelübde an die Ordensregel gebunden.

II. Die Regel ist wie ein Gesetz für die Ordensperson. Ein Gebot aber überschreiten ist Todsünde.

III. Die Verachtung führt zur Todsünde. Wer aber häufig eine Ordensvorschrift übertritt, scheint selbige zu verachten. Also ist da Todsünde.

Auf der anderen Seite bietet der Ordensstand mehr Sicherheit wie das Leben in der Welt, so daß Gregor (ad Leandrum. ep. in princ. moral. c. 1.) das Weltleben mit den Fluten des Meeres vergleicht, das Ordensleben mit dem stillen Hafen. Wäre aber die Übertretung jeder Vorschrift schwere Sünde, so würde bei der Menge solcher Vorschriften im Orden das Leben sehr gefahrvoll sein.

b) Ich antworte, der Zweck der Ordensregel und was dazu gehört, also Alles was sich auf die Tugendakte bezieht, verpflichte unter Todsünde, sobald es sich um das handelt, was gemeinhin unter das Gebot fällt; handelt es sich aber um das, was die allgemeine Verpflichtung übersteigt, so verpflichte auch dieses nicht zur Todsünde, da ja der Ordensmann nur gehalten ist, nach der Vollkommenheit zu streben und nicht, vollkommen zu sein; nur wenn mit der Übertretung sonach Verachtung verbunden ist, tritt auch da Todsünde ein.

Die äußere Übung aber und was dazu gehört verpflichtet unter Todsünde, sobald es sich um die drei Gelübde selbst handelt. Handelt es sich aber nur um das, was darauf Bezug hat, so ist da keine Todsünde; außer wenn Verachtung der Regel damit verbunden ist, deren Beobachtung man gelobt hat oder wenn der Obere ausdrücklich das Betreffende unter Gehorsam vorgeschrieben.

c) I. Wer in den Ordensstand eintritt, macht nicht das Gelübde, alles Einzelne zu beobachten, was in der Regel enthalten ist; sondern er gelobt, ein Ordensleben zu führen, wie ein solches die drei wesentlichen Gelübde einschließen. Demnach macht man vorsichtigerweise in einigen Orden das Gelübde, nicht so sehr eine Regel zu beobachten, sondern gemäß der Regel zu leben, d. h. danach zu streben, seine Sitten nach der Richtschnur der Regel einzurichten; und dies wird ausgeschlossen allein durch die Verachtung. In anderen Orden aber gelobt man, noch vorsichtiger, Gehorsam gemäß der Regel, so daß nur dann eine Todsünde da ist, wenn eine ausdrücklich unter Gehorsam verpflichtende Vorschrift verletzt wird; nicht aber, wenn Anderes übersehen oder übertreten wird. Denn solches Andere dient nur dazu, zur Beobachtung des Hauptsächlichen den Geist vorzubereiten, wie ja auch die läßliche Sünde vorbereitet zur Todsünde. Im Predigerorden aber ist eine solche Übertretung wie die letztgenannte auch keine [S. 1104] läß liche Sünde, sondern verdient bloß die in den Regeln vorgesehene Strafe; es kann da freilich Sünde sein, aber nur auf Grund der Nachlässigkeit, der Verachtung, oder der ungeregelten Begierde.

II. Nicht alle Vorschriften eines Gesetzes werden gerade als Vorschrift hingestellt; sondern oft nur als gewisse Weisungen, die zur bestimmten Strafe verpflichten. So verpflichten im bürgerlichen Gesetze nicht alle Vorschriften unter Todesstrafe; im kirchlichen nicht alle unter Todsünde.

III. Wer sich weigert, der Regel zu folgen, und deshalb die einzelne Uebertretung sich zu Schulden kommen läßt, der übertritt die Regel aus Verachtung. Wer aber aus Zorn oder Begierlichkeit oder aus einer ähnlichen besonderen Ursache gegen eine Regel sich verfehlt, der sündigt nicht aus Verachtung, wenn er auch häufiger die nämliche Regel übertritt; wie Augustin sagt (de nat. et grat. 29.), daß „nicht alle Sünden von der Verachtung des Hochmuts aus begangen werden.“ Jedoch bereitet die häufige Übertretung zur Verachtung vor, nach Prov. 18.: „Der Gottlose, wenn er immer tiefer in die Sünde sich stürzt, wird verachten.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 178
. Quaestio 179
. Quaestio 180
. Quaestio 181
. Quaestio 182
. Quaestio 183
. Quaestio 184
. Quaestio 185
. Quaestio 186
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 187
. Quaestio 188
. Quaestio 189
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger