Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 184

Articulus 4

IIª-IIae, q. 184 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod quicumque est perfectus, sit in statu perfectionis. Sicut enim per augmentum corporale pervenitur ad perfectionem corporalem, ita per augmentum spirituale pervenitur ad perfectionem spiritualem, ut dictum est. Sed post augmentum corporale aliquis dicitur esse in statu perfectae aetatis. Ergo etiam videtur quod post augmentum spirituale, cum quis iam adeptus est perfectionem, sit in statu perfectionis.

IIª-IIae, q. 184 a. 4 arg. 2
Praeterea, eadem ratione qua aliquid movetur de contrario in contrarium, movetur etiam aliquid de minori ad maius, ut dicitur in V Physic. Sed quando aliquis transmutatur de peccato ad gratiam, dicitur mutare statum, prout distinguitur status culpae et status gratiae. Ergo videtur quod, pari ratione, cum aliquis proficit de minori gratia ad maiorem quousque perveniat ad perfectum, quod adipiscatur perfectionis statum.

IIª-IIae, q. 184 a. 4 arg. 3
Praeterea, statum adipiscitur aliquis ex hoc quod a servitute liberatur. Sed per caritatem aliquis liberatur a servitute peccati, quia universa delicta operit caritas, ut dicitur Prov. X. Sed perfectus dicitur aliquis secundum caritatem, ut dictum est. Ergo videtur quod quicumque habeat perfectionem, ex hoc ipso habeat perfectionis statum.

IIª-IIae, q. 184 a. 4 s. c.
Sed contra est quod aliqui sunt in statu perfectionis qui omnino caritate et gratia carent, sicut mali episcopi aut mali religiosi. Ergo videtur quod e contrario aliqui habent perfectionem vitae qui tamen non habent perfectionis statum.

IIª-IIae, q. 184 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, status proprie pertinet ad conditionem libertatis vel servitutis. Spiritualis autem libertas aut servitus potest in homine attendi dupliciter, uno modo, secundum id quod interius agitur; alio modo, secundum id quod agitur exterius. Et quia, ut dicitur I Reg. XVI, homines vident ea quae parent, sed Deus intuetur cor, inde est quod secundum interiorem hominis dispositionem accipitur conditio spiritualis status in homine per comparationem ad iudicium divinum, secundum autem ea quae exterius aguntur, accipitur spiritualis status in homine per comparationem ad Ecclesiam. Et sic nunc de statibus loquimur, prout scilicet ex diversitate statuum quaedam Ecclesiae pulchritudo consurgit. Est autem considerandum quod, quantum ad homines, ad hoc quod aliquis adipiscatur statum libertatis vel servitutis, requiritur, primo quidem, aliqua obligatio vel absolutio. Non enim ex hoc quod aliquis servit alicui, efficitur servus, quia etiam liberi serviunt secundum illud Galat. V, per caritatem spiritus servite invicem. Neque etiam ex hoc quod aliquis desinit servire, efficitur liber, sicut patet de servis fugitivis. Sed ille proprie est servus qui obligatur ad serviendum, et ille est liber qui a servitute absolvitur. Secundo requiritur quod obligatio praedicta cum aliqua solemnitate fiat, sicut et ceteris quae inter homines obtinent perpetuam firmitatem, quaedam solemnitas adhibetur. Sic igitur et in statu perfectionis proprie dicitur esse aliquis, non ex hoc quod habet actum dilectionis perfectae, sed ex hoc quod obligat se perpetuo, cum aliqua solemnitate, ad ea quae sunt perfectionis. Contingit etiam quod aliqui se obligant qui non servant, et aliqui implent ad quod non se obligaverunt, ut patet Matth. XXI de duobus filiis, quorum unus patri dicenti, operare in vinea, respondit nolo, postea abiit; alter autem respondens ait, eo, et non ivit. Et ideo nihil prohibet aliquos esse perfectos qui non sunt in statu perfectionis, et aliquos esse in statu perfectionis qui non sunt perfecti.

IIª-IIae, q. 184 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod per augmentum corporale aliquis proficit in his quae pertinent ad naturam, et ideo adipiscitur naturae statum, praesertim quia quod est secundum naturam, quodammodo immutabile est, inquantum natura determinatur ad unum. Et similiter per augmentum spirituale interius aliquis adipiscitur perfectionis statum quantum ad divinum iudicium. Sed quantum ad distinctiones ecclesiasticorum statuum, non adipiscitur aliquis statum perfectionis nisi per augmentum in his quae exterius aguntur.

IIª-IIae, q. 184 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod illa etiam ratio procedit quantum ad interiorem statum. Et tamen, cum aliquis transit de peccato ad gratiam, transit de servitute ad libertatem, quod non contingit per simplicem profectum gratiae, nisi cum aliquis se obligat ad ea quae sunt gratiae.

IIª-IIae, q. 184 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod illa etiam ratio procedit quantum ad interiorem statum. Et tamen, licet caritas variet conditionem spiritualis servitutis et libertatis, hoc tamen non facit caritatis augmentum.

 

Vierter Artikel.
Vollkommen sein und im Stande der Vollkommenheit sein ist nicht dasselbe.

a) Dies scheint aber. Denn:

I. Wie durch körperliche Nahrung jemand zur körperlichen Vollendung gelangt, so durch geistige zur geistigen. Nach erlangter körperlicher Entwicklung aber ist jemand im Zustande des reifen Alters. Also ist, wenn jemand durch geistige Nahrung vollkommen geworden, er im Stande der Vollkommenheit.

II. In der Weise wie etwas vom Gliede eines Gegensatzes zu dem anderen entgegengesetzten hin in Bewegung ist, bewegt es sich auch vom Minderen zum Größeren. (5 Physic.) Wenn jemand aber die Gnade verliert durch eine schwere Sünde, wird sein Stand ein anderer, soweit der Stand der Schuld unterschieden ist von dem der Gnade. Wer also von der kleineren Gnade an fortschreitet zu einer größeren, kommt am Ende in den Stand der Vollkommenheit.

III. Dadurch daß jemand von der Knechtschaft befreit wird, gewinnt er einen Stand. Durch die heilige Liebe aber wird einer befreit von der Knechtschaft der Sünde, da „alle Sünden die Liebe bedeckt.“ (Prov. 10.) Da nun gemäß der Liebe jemand vollkommen ist, so hat er damit selber daß er vollkommen ist den Stand der Vollkommenheit.

Auf der anderen Seite sind manche im Stande der Vollkommenheit befindlich, die der Liebe und der Gnade ermangeln; wie schlechte Bischöfe oder schlechte Ordensleute. Also haben auch umgekehrt andere die Vollkommenheit, ohne daß sie im Stande der Vollkommenheit sind.

b) Ich antworte, der „Stand“ beziehe sich auf Freiheit oder Knechtschaft. Nun kann die geistige Freiheit oder Knechtschaft entweder von seiten des Innerlichen erwogen werden oder von seiten des Äußerlichen, auf die Menschen Bezüglichen. In der ersten Weise wird der geistige Stand im Menschen bemessen nach dem Urteile Gottes, der „in das Herz schaut“ (1. Kön. 16, 7.); — in der zweiten mit Rücksicht auf die Kirche. Und so sprechen wir jetzt von den verschiedenen Ständen, insoweit darauf eine gewisse Schönheit der Kirche sich gründet.

Mit Rücksicht auf die Menschen nun ist nicht jemand schon dadurch frei oder Knecht, daß er hie und da einen Dienst leistet oder nicht; sondern er wird dies 1. durch eine dauernde Verpflichtung oder durch die Entbindung davon. Denn auch wer frei ist kann den anderen thatsächlich dienen, nach Gal. 5.: „In der Liebe dienet euch gegenseitig;“ und ein Knecht wird umgekehrt nicht dadurch frei daß er entflieht. Dazu gehört daß jemand verpflichtet ist zu dienen oder daß man ihn von dieser Verpflichtung löste. Zudem ist 2. erforderlich, daß solche Verpflichtung oder die entsprechende Entbindung davon mit einer gewissen Feierlichkeit geschehe, wie ja unter den Menschen auch Verträge u. dgl., damit sie Festigkeit haben, mit einer gewissen äußeren Feierlichkeit abgeschlossen werden. Also die Verpflichtung und die damit verbundene Feierlichkeit macht, daß jemand im Stande der Vollkommenheit sei; und nicht bloß die einfache Thätigkeit der heiligen Liebe.

Nun trifft es sich, daß die einen sich verpflichten und der übernommenen [S. 1067] Verpflichtung nicht treu bleiben; und andere verpflichten sich nicht, thun aber das Betreffende. So antwortete (Matth. 21.) von zwei Söhnen der eine auf die Aufforderung des Vaters, in den Weinberg arbeiten zu gehen: „Ich gehe; und er ging nicht;“ — der andere dagegen: „Ich gehe nicht, aber er ging.“ Es können also Menschen vollkommen sein und trotzdem sich nicht im Stande der Vollkommenheit befinden; andere aber können im Stande der Vollkommenheit sich befinden und trotzdem unvollkommen sein.

c) I. Durch die körperliche Nahrung schreitet die Entwicklung des Menschen voran in dem, was zu seiner Natur gehört; und somit erreicht er einen Stand mit Rücksicht auf seine Natur, zumal was gemäß der Natur sich vollzieht gewissermaßen unveränderlich ist, insoweit die Natur immer zu Ein und demselben hin bestimmt erscheint. Und ähnlich erlangt jemand vor Gott den Stand der Vollkommenheit durch das geistige Fortschreiten. Aber mit Rücksicht auf die kirchlichen Unterschiede erlangt jemand den Stand der Vollkommenheit nur im Bereiche dessen, was nach außen hin geschieht.

II. Auch jener Einwurf betrifft nur den innerlichen Zustand. Jedoch geht jemand, welcher von der Sünde her zur Gnade gelangt, von der Knechtschaft zur Freiheit über, was bei dem nicht der Fall ist, welcher in der Gnade einfach fortschreitet, außer wenn er sich zu etwas verpflichtet, was auf die Gnade sich bezieht.

III. Dieser Einwurf ebenfalls geht vom innerlichen Stande aus; und doch ändert auch der Thatsächlichkeit nach die heilige Liebe das Verhältnis der geistigen Knechtschaft und Freiheit, was die bloße Vermehrung der Freiheit nicht macht.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 176
. Quaestio 177
. Quaestio 178
. Quaestio 179
. Quaestio 180
. Quaestio 181
. Quaestio 182
. Quaestio 183
. Quaestio 184
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 185
. Quaestio 186
. Quaestio 187
. Quaestio 188
. Quaestio 189
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger