Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 178

Articulus 2

IIª-IIae, q. 178 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod mali non possint facere miracula. Miracula enim perpetrantur per orationem, sicut dictum est. Sed oratio peccatoris non est exaudibilis, secundum illud Ioan. IX, scimus quia peccatores Deus non audit. Et Prov. XXVIII dicitur, qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio sua erit execrabilis. Ergo videtur quod mali miracula facere non possint.

IIª-IIae, q. 178 a. 2 arg. 2
Praeterea, miracula attribuuntur fidei, secundum illud Matth. XVII, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, transi hinc, et transibit. Fides autem sine operibus mortua est, ut dicitur Iac. II, et sic non videtur quod habeat propriam operationem. Ergo videtur quod mali, qui non sunt bonorum operum, miracula facere non possunt.

IIª-IIae, q. 178 a. 2 arg. 3
Praeterea, miracula sunt quaedam divina testimonia, secundum illud Heb. II, contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus. Unde et in Ecclesia aliqui canonizantur per testimonia miraculorum. Sed Deus non potest esse testis falsitatis. Ergo videtur quod mali homines non possint miracula facere.

IIª-IIae, q. 178 a. 2 arg. 4
Praeterea, boni sunt Deo coniunctiores quam mali. Sed non omnes boni faciunt miracula. Ergo multo minus mali faciunt.

IIª-IIae, q. 178 a. 2 s. c.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XIII, si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Sed quicumque non habet caritatem, est malus, quia hoc solum donum spiritus sancti est quod dividit inter filios regni et filios perditionis, ut Augustinus dicit, XV de Trin. Ergo videtur quod etiam mali possunt miracula facere.

IIª-IIae, q. 178 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod miraculorum aliqua quidem non sunt vera, sed phantastica facta, quibus scilicet ludificatur homo, ut videatur ei aliquid quod non est. Quaedam vero sunt vera facta, sed non vere habent rationem miraculi, quae fiunt virtute aliquarum naturalium causarum. Et haec duo possunt fieri per Daemones, ut supra dictum est. Sed vera miracula non possunt fieri nisi virtute divina, operatur enim ea Deus ad hominum utilitatem. Et hoc dupliciter, uno quidem modo, ad veritatis praedicatae confirmationem; alio modo, ad demonstrationem sanctitatis alicuius quem Deus vult hominibus proponere in exemplum virtutis. Primo autem modo, miracula possunt fieri per quemcumque qui veram fidem praedicat et nomen Christi invocat, quod etiam interdum per malos fit. Et secundum hunc modum, etiam mali possunt miracula facere. Unde super illud Matth. VII, nonne in nomine tuo prophetavimus etc. dicit Hieronymus, prophetare, vel virtutes facere et Daemonia eiicere, interdum non est eius meriti qui operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit, ut homines Deum honorent, ad cuius invocationem fiunt tanta miracula. Secundo autem modo, non fiunt miracula nisi a sanctis, ad quorum sanctitatem demonstrandam miracula fiunt vel in vita eorum vel etiam post mortem, sive per eos sive per alios. Legitur enim Act. XIX, quod Deus faciebat virtutes per manus Pauli, et etiam desuper languidos deferebantur a corpore eius sudaria, et recedebant ab eis languores. Et sic etiam nihil prohibet per aliquem peccatorem miracula fieri ad invocationem alicuius sancti. Quae tamen miracula non dicitur ille facere, sed ille ad cuius sanctitatem demonstrandam haec fierent.

IIª-IIae, q. 178 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de oratione ageretur, oratio in impetrando non innititur merito, sed divinae misericordiae, quae etiam ad malos se extendit. Et ideo etiam quandoque peccatorum oratio a Deo exauditur. Unde Augustinus dicit, super Ioan., quod illud verbum caecus locutus est quasi adhuc inunctus, idest nondum perfecte illuminatus, nam peccatores exaudit Deus. Quod autem dicitur quod oratio non audientis legem est execrabilis, intelligendum est quantum est ex merito peccatoris. Sed interdum impetrat ex misericordia Dei, vel propter salutem eius qui orat, sicut auditus est publicanus, ut dicitur Luc. XVIII; vel etiam propter salutem aliorum et gloriam Dei.

IIª-IIae, q. 178 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod fides sine operibus dicitur esse mortua quantum ad ipsum credentem, qui per eam non vivit vita gratiae. Nihil autem prohibet quod res viva operetur per instrumentum mortuum, sicut homo operatur per baculum. Et hoc modo Deus operatur per fidem hominis peccatoris instrumentaliter.

IIª-IIae, q. 178 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod miracula semper sunt vera testimonia eius ad quod inducuntur. Unde a malis qui falsam doctrinam enuntiant, nunquam fiunt vera miracula ad confirmationem suae doctrinae, quamvis quandoque fieri possint ad commendationem nominis Christi, quod invocant, et virtute sacramentorum quae exhibent. Ab his autem qui veram doctrinam enuntiant, fiunt quandoque vera miracula ad confirmationem doctrinae, non autem ad testificationem sanctitatis. Unde Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest., aliter magi faciunt miracula, aliter boni Christiani, aliter mali, magi per privatos contractus cum Daemonibus, boni Christiani per publicam iustitiam, mali Christiani per signa publicae iustitiae.

IIª-IIae, q. 178 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus ibidem dicit, ideo non omnibus sanctis ista attribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, aestimantes in talibus factis esse maiora dona quam in operibus iustitiae, quibus vita aeterna comparatur.

 

Zweiter Artikel.
Auch die bösen können Wunder wirken.

a) Dagegen spricht Folgendes:

I. Wunder wirkt man kraft des Gebetes. „Die Sünder aber erhört Gott nicht,“ nach Joh. 9, 31.; und Prov. 28.: „Wer sein Ohr abwendet, daß er nicht auf das Gesetz höre, dessen Gebet wird verabscheuenswert sein.“

II. Die Wunder werden dem Glauben zugeschrieben als ihrem Princip, nach Matth. 17.: „Wenn ihr Glauben habt wie ein Senfkörnlein, so werdet ihr zu diesem Berge sagen: Gehe von hier hinweg und er wird hinweg gehen.“ „Der Glaube aber ohne die Werke ist tot,“ wie Jakobus sagt (2, 20.); wirkt also nicht. Da somit die bösen keine guten Werke thun, können sie keine Wunder wirken.

III. Die Wunder sind gewisse göttliche Zeugnisse, nach Hebr. 2.: „Gott bezeugt es durch Zeichen und Wunderwerke;“ wonach ja auch in der Kirche manche heilig gesprochen werden auf Grund der Zeugnisse in Wundern. Gott aber kann nicht das Falsche und Schlechte bezeugen.

IV. Die guten sind mehr geeint mit Gott wie die bösen. Nicht alle guten aber thun Wunder.

Auf der anderen Seite sagt Paulus (1. Kor. 13.): „Und wenn ich Glauben habe so groß, daß ich Berge versetzen kann, habe aber die Liebe nicht, so bin ich nichts.“ Wer aber keine Liebe hat, ist schlecht. Denn „diese Gabe des heiligen Geistes allein trennt die guten von den bösen,“ sagt Augustin (15. de Trin. 18.) Also können die bösen ebenfalls Wunder wirken.

b) Ich antworte, manche Wunder seien nur falscher Schein, um den Menschen zu täuschen; — andere Wunder seien wohl der Thatsächlichkeit nach wahr; aber nicht kraft göttlicher Macht gewirkt, sondern auf Grund natürlicher Ursachen. Diese beiden Arten Wunder können durch die Teufel geschehen; vgl. oben im vorigen Artikel.

Wahrhafte Wunder können nur durch göttliche Kraft geschehen; denn sie dienen 1. zur Bekräftigung der Wahrheit, die gepredigt worden; 2. zur Bezeugung der Heiligkeit eines Menschen, den Gott als Beispiel der Tugend aufstellen will. In der ersten Weise kann durch jeden ein Wunder geschehen, der den wahren Glauben predigt und den Namen Christi anruft; und das geschieht manchmal auch durch böse, wie Matth. 7. gefragt wird: „Haben wir nicht in Deinem Namen geweissagt?“… Und Hieronymus sagt: „Teufel austreiben oder Prophezeien oder Wunderwirken ist bisweilen nicht das Verdienst dessen, der es thut; sondern kraft der Anrufung des Namens Jesu thut er dies, damit die Menschen Gott ehren, auf dessen Anrufung so viele Wunder geschehen.“ In der zweitgenannten Weise aber thun nur Heilige Wunder, die ja eben geschehen, um ihre Heiligkeit darzuthun, sei es in ihrem Leben sei es nach ihrem Tode, durch sie selbst oder durch andere. Denn Act. 19. wird gelesen: „Gott that Wunder durch die Hand Pauli; und auch über die kranken wurden seine Schweißtücher gelegt und die Krankheiten verschwanden.“ Auch hier kann ein böser Wunder wirken kraft der Anrufung eines Heiligen, welch letzterem aber sie dann zugeschrieben werden, da sie seine Heiligkeit bezeugen sollen. [S. 1032]

c) I. Das Gebet stützt sich nicht auf das Verdienst, sondern auf die göttliche Barmherzigkeit; und deshalb werden auch die Gebete der bösen manchmal erhört. Darum sagt Augustin (44. tract. in Joan.): „Jenes Wort hat der blinde gesprochen, weil er noch nicht erleuchtet war; denn Gott erhört bisweilen auch Sünder.“ Verabscheuenswert ist das Gebet des Sünders mit Rücksicht auf sein Verdienst. Bisweilen aber erreicht es das Verlangte aus Grund der Barmherzigkeit Gottes oder um des Heiles des betenden willen, wie (Luk. 18.) der Zöllner erhört worden; oder wegen des Heiles anderer und der Ehre Gottes.

II. Der Glaube ohne Werke ist tot mit Rücksicht auf den glaubenden, der keine lebensfähigen Werke der Gnade thut. Etwas Lebendiges aber kann als Werkzeug benutzen etwas Totes, wie der Mensch einen Stock. Und so kann Gott Wunder thun auch durch Sünder.

III. Die Wunder sind immer wahre Zeugnisse. Sonach thun böse, welche eine falsche Lehre verkünden, niemals wahrhaftige Wunder zur Bekräftigung ihrer Lehre; obgleich sie deren thun können zur Empfehlung der Kraft des Namens Christi, den sie anrusen, und kraft der Sakramente, die sie spenden. Von den bösen aber, die Wahres verkünden, werden bisweilen Wunder gewirkt zur Bezeugung der Wahrheit; nicht aber zur Bezeugung der Heiligkeit ihres Lebens. Deshalb sagt Augustin (83 Qq. 79.): „Anders thun die Magier Wunder, anders die guten Christen und anders die bösen; — die Magier durch Privatübereinkommen mit dem Teufel, die guten Christen des allgemeinen Besten halber, die schlechten unter dem Vorwande des allgemeinen Besten.“

IV. Augustin schreibt noch (l. c.): „Der Herr ermahnt uns, damit wir erkennen, die bösen machen bisweilen Wunder, wie solche die guten nicht machen können; denn man soll nicht meinen, solche Dinge hätten mehr Wert wie die guten Werke, mit denen das ewige Leben verdient wird.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 170
. Quaestio 171
. Quaestio 172
. Quaestio 173
. Quaestio 174
. Quaestio 175
. Quaestio 176
. Quaestio 177
. Quaestio 178
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. Quaestio 179
. Quaestio 180
. Quaestio 181
. Quaestio 182
. Quaestio 183
. Quaestio 184
. Quaestio 185
. Quaestio 186
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger