Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 172

Articulus 6

IIª-IIae, q. 172 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod prophetae Daemonum nunquam vera praedicant. Dicit enim Ambrosius quod omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto est. Sed prophetae Daemonum non loquuntur a spiritu sancto, quia non est conventio Christi ad Belial, ut dicitur II ad Cor. VI. Ergo videtur quod tales nunquam vera praenuntiant.

IIª-IIae, q. 172 a. 6 arg. 2
Praeterea, sicut veri prophetae inspirantur a spiritu veritatis, ita prophetae Daemonum inspirantur a spiritu mendacii, secundum illud III Reg. ult., egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Sed prophetae inspirati a spiritu sancto nunquam loquuntur falsum, ut supra habitum est. Ergo prophetae Daemonum nunquam loquuntur verum.

IIª-IIae, q. 172 a. 6 arg. 3
Praeterea, Ioan. VIII dicitur de Diabolo quod, cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia Diabolus est mendax, et pater eius, idest mendacii. Sed inspirando prophetas suos Diabolus non loquitur nisi ex propriis, non enim instituitur minister Dei ad veritatem enuntiandam, quia non est conventio lucis ad tenebras, ut dicitur II ad Cor. VI. Ergo prophetae Daemonum nunquam vera praedicunt.

IIª-IIae, q. 172 a. 6 s. c.
Sed contra est quod, Num. XXII, dicit quaedam Glossa quod Balaam divinus erat, Daemonum scilicet ministerio, et arte magica, nonnunquam futura praenoscebat. Sed ipse multa praenuntiavit vera, sicut est id quod habetur Num. XXIV, orietur stella ex Iacob, et consurget virga de Israel. Ergo etiam prophetae Daemonum praenuntiant vera.

IIª-IIae, q. 172 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod sicut se habet bonum in rebus, ita verum in cognitione. Impossibile est autem inveniri aliquid in rebus quod totaliter bono privetur. Unde etiam impossibile est esse aliquam cognitionem quae totaliter sit falsa, absque admixtione alicuius veritatis. Unde et Beda dicit quod nulla falsa est doctrina quae non aliquando aliqua vera falsis intermisceat. Unde et ipsa doctrina Daemonum, qua suos prophetas instruunt, aliqua vera continet, per quae receptibilis redditur, sic enim intellectus ad falsum deducitur per apparentiam veritatis, sicut voluntas ad malum per apparentiam bonitatis. Unde et Chrysostomus dicit, super Matth., concessum est Diabolo interdum vera dicere, ut mendacium suum rara veritate commendet.

IIª-IIae, q. 172 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod prophetae Daemonum non semper loquuntur ex Daemonum revelatione, sed interdum ex inspiratione divina, sicut manifeste legitur de Balaam, cui dicitur dominus esse locutus, Num. XXII, licet esset propheta Daemonum. Quia Deus utitur etiam malis ad utilitatem bonorum. Unde et per prophetas Daemonum aliqua vera praenuntiat, tum ut credibilior fiat veritas, quae etiam ex adversariis testimonium habet; tum etiam quia, dum homines talibus credunt, per eorum dicta magis ad veritatem inducuntur. Unde etiam Sibyllae multa vera praedixerunt de Christo. Sed et quando prophetae Daemonum a Daemonibus instruuntur, aliqua vera praedicunt, quandoque quidem virtute propriae naturae, cuius auctor est spiritus sanctus; quandoque etiam revelatione bonorum spirituum, ut patet per Augustinum, XII super Gen. ad Litt. Et sic etiam illud verum quod Daemones enuntiant, a spiritu sancto est.

IIª-IIae, q. 172 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod verus propheta semper inspiratur a spiritu veritatis, in quo nihil est falsitatis, et ideo nunquam dicit falsum. Propheta autem falsitatis non semper instruitur a spiritu falsitatis, sed quandoque etiam inspiratur a spiritu veritatis. Ipse etiam spiritus falsitatis quandoque enuntiat vera, quandoque falsa, ut dictum est.

IIª-IIae, q. 172 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod propria Daemonum esse dicuntur illa quae habent a seipsis, scilicet mendacia et peccata. Quae autem pertinent ad propriam naturam, non habent a seipsis, sed a Deo. Per virtutem autem propriae naturae quandoque vera praenuntiant, ut dictum est. Utitur etiam eis Deus ad veritatis manifestationem per ipsos fiendam, dum divina mysteria eis per Angelos revelantur, ut dictum est.

 

Sechster Artikel.
Die Propheten des Teufels sagen manchmal Wahres.

a) Dies wird bestritten. Denn:

I. Zu 1. Kor. 12. (nemo potest dicere verum) bemerkt Ambrosius:
„Alles Wahre, von wem auch immer es gesagt werde, ist vom heiligen
Geiste.“ Die Propheten des Teufels aber sprechen nicht angetrieben vom
heiligen Geiste; denn „es besteht keine Verbindung Christi mit Belial.“
(2. Kor. 6.) Also sagen solche Propheten niemals Wahres.

II. Wie die wahren Propheten vom heiligen Geiste, so werden die
falschen inspiriert vom Lügengeiste, nach 3. Kön. ult.: „Ich will ausgehen
und werde ein Lügengeist sein im Munde aller seiner Propheten.“ Nun
sprechen die wahren Propheten niemals Falsches; also sprechen die falschen
niemals Wahres.

III. Ioh. 8. heißt es: „Wenn er (der Teufel) Lüge spricht, so spricht
er aus dem heraus, was ihm gehört; denn er ist ein Lügner und der Vater
der Lüge.“ Spricht aber der Teufel durch seine Propheten, so spricht er
aus dem heraus, was ihm gehört; denn er ist nicht der Diener Gottes, um
Wahrheit zu verkünden. Also.

Auf der anderen Seite sagt zu Num. 21. die Glosse: „Balaam war ein Teufelsprophet, ein Werkzeug des Teufels; durch magische Künste wußte er manchmal das Zukünftige vorher.“ Er sagte aber vieles Wahre vorher, wie Num. 24, 17.: „Ein Stern wird aus Jakob aufgehen und ein Stab erstehen aus Israel.“

b) Ich antworte, wie das Gute im Bereiche der wirklichen Dinge, so verhalte sich das Wahre im Bereiche der Kenntnis. Nun ist es unmöglich, ein thatsächlich bestehendes Ding zu finden, welches ganz des Guten bar sei. Also ist es auch unmöglich, eine Kenntnis zu finden, die ganz vom Wahren entblößt sei: „Keine falsche Lehre giebt es, die nicht mit einiger Wahrheit vermischt wäre,“ sagt Beda (in Luc. c. 17. Aug. Qq. in Evgl. 59.). Somit enthält auch die Lehre des Teufels, womit er seine Propheten anfüllt, einzelnes Wahre; und wird dadurch zugänglich. Denn so wird die Vernunft zum Irrtum geführt durch den Anschein der Wahrheit wie der Wille zum Bösen durch den Anschein des Guten.

c) I. Die Teufelspropheten sprechen nicht immer aus Eingebung des Teufels, sondern manchmal bedient sich ihrer Gott, wie aus dem Beispiele Balaams offenbar hervorgeht; denn auch der bösen bedient sich Gott zum Nutzen der guten. Deshalb sagen auch die Teufelspropheten manchmal die Wahrheit; sowohl damit diese durch das Zeugnis aus Feindes Mund noch empfehlenswerter werde, als auch damit die bösen leichter zur Wahrheit sich anleiten lassen. So haben auch die Sibyllen manches Wahre über Christum vorhergesagt. Bisweilen aber sagen die Teufelspropheten auch Wahres, trotzdem sie vom Teufel belehrt worden; und zwar sowohl auf Grund ihrer Natur, deren Urheber der heilige Geist ist, wie auf Grund von Offenbarungen seitens guter Geister, wie Augustin darthut. (12. sup. Gen ad litt. 19.) Und so ist auch jenes Wahre, was die Teufel künden, vom heiligen Geiste.

II. Der wahre Prophet ist immer vom heiligen Geiste inspiriert und [S. 999] vom heiligen Geiste kann nichts Falsches kommen., Der falsche Prophet aber steht manchmal auch unter dem Einflüsse des heiligen Geistes. (Vgl. oben.) III. Was zur Natur der Dämonen gehört, das haben sie nicht von sich selbst und ist nicht infoweit ihr Eigen; das haben sie von Gott. Kraft ihrer Natur aber verkünden sie bisweilen Wahres oder als Werkzeuge des heiligen Geistes oder unterrichtet von den Engeln.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 164
. Quaestio 165
. Quaestio 166
. Quaestio 167
. Quaestio 168
. Quaestio 169
. Quaestio 170
. Quaestio 171
. Quaestio 172
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. Quaestio 173
. Quaestio 174
. Quaestio 175
. Quaestio 176
. Quaestio 177
. Quaestio 178
. Quaestio 179
. Quaestio 180
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger