Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 172

Articulus 5

IIª-IIae, q. 172 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod nulla prophetia sit a Daemonibus. Prophetia enim est divina revelatio, ut Cassiodorus dicit. Sed illud quod fit a Daemone, non est divinum. Ergo nulla prophetia potest esse a Daemone.

IIª-IIae, q. 172 a. 5 arg. 2
Praeterea, ad propheticam cognitionem requiritur aliqua illuminatio, ut supra dictum est. Sed Daemones non illuminant intellectum humanum, ut supra dictum est in primo. Ergo nulla prophetia potest esse a Daemonibus.

IIª-IIae, q. 172 a. 5 arg. 3
Praeterea, non est efficax signum quod etiam ad contraria se habet. Sed prophetia est signum confirmationis fidei, unde super illud Rom. XII, sive prophetiam secundum rationem fidei, dicit Glossa, nota quod in numeratione gratiarum a prophetia incipit, quae est prima probatio quod fides nostra sit rationabilis, quia credentes, accepto spiritu, prophetabant. Non ergo prophetia a Daemonibus dari potest.

IIª-IIae, q. 172 a. 5 s. c.
Sed contra est quod dicitur III Reg. XVIII, congrega ad me universum Israel in monte Carmeli, et prophetas Baal trecentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel. Sed tales erant Daemonum cultores. Ergo videtur quod etiam a Daemonibus sit aliqua prophetia.

IIª-IIae, q. 172 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, prophetia importat cognitionem quandam procul existentem a cognitione humana. Manifestum est autem quod intellectus superioris ordinis aliqua cognoscere potest quae sunt remota a cognitione intellectus inferioris. Supra intellectum autem humanum est non solum intellectus divinus, sed etiam intellectus Angelorum bonorum et malorum, secundum naturae ordinem. Et ideo quaedam cognoscunt Daemones, etiam sua naturali cognitione, quae sunt remota ab hominum cognitione, quae possunt hominibus revelare. Simpliciter autem et maxime remota sunt quae solus Deus cognoscit. Et ideo prophetia proprie et simpliciter dicta fit solum per revelationem divinam. Sed et ipsa revelatio facta per Daemones, potest secundum quid dici prophetia. Unde illi quibus aliquid per Daemones revelatur, non dicuntur in Scripturis prophetae simpliciter, sed cum aliqua additione, puta, prophetae falsi, vel, prophetae idolorum. Unde Augustinus, XII super Gen. ad Litt., cum malus spiritus arripit hominem in haec, scilicet visa aut daemoniacos facit, aut arreptitios, aut falsos prophetas.

IIª-IIae, q. 172 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Cassiodorus ibi definit prophetiam proprie et simpliciter dictam.

IIª-IIae, q. 172 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod Daemones ea quae sciunt hominibus manifestant, non quidem per illuminationem intellectus, sed per aliquam imaginariam visionem, aut etiam sensibiliter colloquendo. Et in hoc deficit haec prophetia a vera.

IIª-IIae, q. 172 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod aliquibus signis, etiam exterioribus, discerni potest prophetia Daemonum a prophetia divina. Unde dicit Chrysostomus, super Matth., quod quidam prophetant in spiritu Diaboli, quales sunt divinatores, sed sic discernuntur, quoniam Diabolus interdum falsa dicit, spiritus sanctus nunquam. Unde dicitur Deut. XVIII, si tacita cogitatione responderis, quomodo possum intelligere verbum quod non est locutus dominus? Hoc habebis signum, quod in nomine domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc dominus non est locutus.

 

Fünfter Artikel.
Die Propheten des Teufels.

a) Keine Prophetie ist vom Teufel. Denn:

I. „Die Prophetie ist eine göttliche Offenbarung.“ (Cassiodor.)

II. Zur prophetischen Kenntnis gehört eine gewisse Erleuchtung. Die
Teufel aber erleuchten nicht den menschlichen Geist. (I. Kap. 109, Art. 3.)

III. Die Prophetie ist ein Zeichen zur Bekräftigung des Glaubens, so
daß Ambrosius zu Röm. 12. sagt: „Bemerke, daß im Aufzählen der Gnaden
er von der Prophetie den Beginn macht. Denn sie ist der erste Beweis, daß
unser Glaube ein vernunftgemäßer fei; weil die Gläubigen, nachdem sie den
heiligen Geist empfangen, prophezeiten.“

Auf der anderen Seite heißt es 3. Kön. 18.: „Sammle das gesamte Israel… und die Propheten Baals vierhundertfünfzig an Zahl und die Propheten der vierhundert Orte.“… Also giebt es Propheten des Teufels.

b) Ich antworte, Prophetie wolle besagen eine Erkenntnis, welche weit abliegt von der menschlichen: Offenbar aber kann die höhere Vernunftkraft etwas erkennen, was fern liegt für die tiefere. Da nun über der menschlichen Vernunft nicht nur die göttliche ist, sondern auch die Engelvernunft; so erkennen die bösen Engel so gut wie die heiligen Engel Manches, was unserer Kenntnis fernliegt und was sie uns offenbar machen können. Schlechthin fern von unserer Kenntnis aber und ihr durchaus dem ganzen Wesen nach unzugänglich ist nur das, was Gott allein kennt.

Schlechthin und eigentlich also ist nur auf göttliche Offenbarung die Prophetengabe begründet. Beschränkterweise aber wird auch das von den Teufeln offenbar Gemachte Prophetie genannt. Deshalb werden solche Propheten immer mit einem Zusätze, nicht schlechthin Propheten genannt; wie «falsche Propheten“, „Propheten Baals“ lc.

c) I. Cassiodor definiert da die Prophetie schlechthin.

II. Die Teufel erleuchten nicht den menschlichen Geist, sondern wirken
Vermittelst von Phantasiegebilden oder hörbaren Worten; das ist also keine
wahre Prophetie.

III. Es giebt äußere Zeichen, um die Teufelsprophetie von der wahren
zu unterscheiden. So sagt Chrysostomus (19. 1. o.): „Der Teufel mischt
Falsches mit Wahrem; der heilige Geist niemals.“ Und Deut. 18.: „Wenn
du stillschweigend, in Gedanken, zu dir sagst: Wie kann ich wissen, ob der
Herr das Wort gesprochen hat? so beachte dieses Zeichen: Hat jener Prophet
im Namen des Herrn geweissagt und es ist nicht eingetroffen, so hat der
Herr nicht gesprochen.“ [S. 998]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 164
. Quaestio 165
. Quaestio 166
. Quaestio 167
. Quaestio 168
. Quaestio 169
. Quaestio 170
. Quaestio 171
. Quaestio 172
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. Quaestio 173
. Quaestio 174
. Quaestio 175
. Quaestio 176
. Quaestio 177
. Quaestio 178
. Quaestio 179
. Quaestio 180
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger