Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 171

Articulus 1

IIª-IIae, q. 171 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod prophetia non pertineat ad cognitionem. Dicitur enim Eccli. XLVIII, quod corpus Elisei mortuum prophetavit, et infra, XLIX, dicitur de Ioseph quod ossa ipsius visitata, sunt, et post mortem prophetavit. Sed in corpore vel ossibus post mortem non remanet aliqua cognitio. Ergo prophetia non pertinet ad cognitionem.

IIª-IIae, q. 171 a. 1 arg. 2
Praeterea, I ad Cor. XIV dicitur, qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem. Sed locutio est effectus cognitionis, non autem est ipsa cognitio. Ergo videtur quod prophetia non pertinet ad cognitionem.

IIª-IIae, q. 171 a. 1 arg. 3
Praeterea, omnis cognoscitiva perfectio excludit stultitiam et insaniam. Sed haec simul possunt esse cum prophetia, dicitur enim Osee IX, scitote, Israel, stultum prophetam, insanum. Ergo prophetia non est cognoscitiva perfectio.

IIª-IIae, q. 171 a. 1 arg. 4
Praeterea, sicut revelatio pertinet ad intellectum, ita inspiratio videtur pertinere ad affectum, eo quod importat motionem quandam. Sed prophetia dicitur esse inspiratio vel revelatio, secundum Cassiodorum. Ergo videtur quod prophetia non magis pertineat ad intellectum quam ad affectum.

IIª-IIae, q. 171 a. 1 s. c.
Sed contra est quod dicitur I Reg. IX, qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. Sed visio pertinet ad cognitionem. Ergo prophetia ad cognitionem pertinet.

IIª-IIae, q. 171 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod prophetia primo et principaliter consistit in cognitione, quia videlicet cognoscunt quaedam quae sunt procul remota ab hominum cognitione. Unde possunt dici prophetae a phanos, quod est apparitio, quia scilicet eis aliqua quae sunt procul, apparent. Et propter hoc, ut Isidorus dicit, in libro Etymol., in veteri testamento appellabantur videntes, quia videbant ea quae ceteri non videbant, et prospiciebant quae in mysterio abscondita erant. Unde et gentilitas eos appellabat vates, a vi mentis. Sed quia, ut dicitur I ad Cor. XII, unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem; et infra, XIV, dicitur, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis, inde est quod prophetia secundario consistit in locutione, prout prophetae ea quae divinitus edocti cognoscunt, ad aedificationem aliorum annuntiant, secundum illud Isaiae XXI, quae audivi a domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. Et secundum hoc, ut Isidorus dicit, in libro Etymol., possunt dici prophetae quasi praefatores, eo quod porro fantur, idest, a remotis fantur, et de futuris vera praedicunt. Ea autem quae supra humanam cognitionem divinitus revelantur, non possunt confirmari ratione humana, quam excedunt, sed operatione virtutis divinae, secundum illud Marci ult., praedicaverunt ubique, domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Unde tertio ad prophetiam pertinet operatio miraculorum, quasi confirmatio quaedam propheticae Annuntiationis. Unde dicitur Deut. ult., non surrexit propheta ultra in Israel sicut Moyses, quem nosset dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque portentis.

IIª-IIae, q. 171 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de prophetia quantum ad hoc tertium, quod assumitur ut prophetiae argumentum.

IIª-IIae, q. 171 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod apostolus ibi loquitur quantum ad propheticam enuntiationem.

IIª-IIae, q. 171 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod illi qui dicuntur prophetae insani et stulti, non sunt veri prophetae, sed falsi, de quibus dicitur Ierem. XXIII, nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos, visionem cordis sui loquuntur, non de ore domini; et Ezech. XIII, haec dicit dominus, vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident.

IIª-IIae, q. 171 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod in prophetia requiritur quod intentio mentis elevetur ad percipienda divina, unde dicitur Ezech. II, fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. Haec autem elevatio intentionis fit spiritu sancto movente, unde ibi subditur, et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos. Postquam autem intentio mentis elevata est ad superna, percipit divina, unde subditur, et audivi loquentem ad me. Sic igitur ad prophetiam requiritur inspiratio quantum ad mentis elevationem, secundum illud Iob XXXII, inspiratio omnipotentis dat intelligentiam, revelatio autem, quantum ad ipsam perceptionem divinorum, in quo perficitur prophetia; per ipsam removetur obscuritatis et ignorantiae velamen, secundum illud Iob XII, qui revelat profunda de tenebris.

 

Erster Artikel.
Die prophetie bezieht sich auf die Kenntnis.

a) Dem wird widersprochen. Denn:

I. Nach Ekkli. 48.: „prophezeite der tote Körper des Elisäus;“ und
cap. 49.: „Die Gebeine Josephs prophezeiten nach dem Tode.“ Da aber
kann von Kenntnis keine Rede sein.

II. 1. Kor. 14. heißt es: „Wer prophezeit spricht zu Menschen zu
ihrer Erbauung.“ Sprechen aber ist eine Wirkung der Erkenntnis und
nicht die Erkenntnis selber.

III. Jede Vollkommenheit, die zum Erkennen gehört, schließt aus
Thorheit und Raserei. Beides aber kann mit der Prophetie sich zusammen
finden, nach Ose. 9.: „Erkenne, Israel, den thörichten und tollen Propheten.“
Also ist die Prophetie keine Vollendung, die der Erkenntnis entspricht.

IV. Wie Offenbaren zur Kenntnis, so scheint die Einsprechung zum
Bereiche der Hinneigung zu gehören, denn sie schließt einen gewissen Anstoß
zur Bewegung ein. Die Prophetie aber wird „Einsprechung“ ebensogut genannt wie „Offenbarung.“ (Cassiodor in prol. ad Psalt. cap. 1.) Also geht
die Prophetie ebenso das Erkennen an wie das Wollen oder die Hinneigung.

Auf der anderen Seite heißt es 1. Kön. 9.: „Wer heutzutage Prophet genannt wird, der wurde nämlich früher Seher genannt.“ Sehen aber bezieht sich auf die Kenntnis.

b) Ich antworte, Prophetie bestehe in erster Linie und hauptsächlich
im Erkennen; denn die Propheten (von πρό und φάνος) heißen so, weil sie
Fernes erkennen. Und deshalb wurden sie im Alten Testamente nach Isidor
(7 Ethymol. 8.) „Seher“ genannt, „weil sie das sahen, was die übrigen
nicht sahen und schauten was im Geheimnisse verborgen war.“

Weil aber nach 1. Kor. 12. „jedem die Offenbarung des Geistes verliehen wird zum Nutzen,“ „zur Erbauung der Kirche“ (o. 14, 12.); deshalb besteht die Prophetie an zweiter Stelle im Sprechen, soweit die Propheten das von Gott ihnen Geoffenbarte anderen zu deren Erbauung verkünden, nach Isai. 21.: „Was ich vom Herrn gehört, dem Gotte Israels, dem Herrn der Heerscharen, das habe ich euch gekündet.“

Was zudem über die menschliche Kenntnis hinaus von Gott geoffenbart wird, das kann nicht mit menschlichen Gründen gekräftigt oder bewiesen werden; und somit gehört zur Prophetie auch das Wunderwirken, was auf die über alle menschliche Kraft erhabene göttliche Macht zeigt, nach Mark. ult.: „Sie predigten überall; und Gott stand bei und bekräftigte ihr Wort durch Wunder;“ und Deut. 10.: „Es stand in Israel kein Prophet mehr auf wie Moses, der den Herrn geschaut hätte von Angesicht zu Angesicht in allen Wundern und Großthaten.“ [S. 984]

c) I. Jene Stellen sprechen von diesem Letzten, Dritten; was zur Bestätigung der Prophetie dient.

II. Der Apostel spricht vom Aussprechen der Prophetie.

III. Jene Propheten sind falsche Propheten, wovon Ierem. (23, 16.)
sagt: „Höret nicht auf die Worte der Propheten, die euch etwas voraus
sagen, um zu täuschen. Was ihr Herz liebt, das sprechen sie; nicht aber was
aus dem Munde Gottes kommt;“ und Ezech. 13.: „Wehe den thörichten
Propheten, die täuschen; die da ihrem Geiste folgen und nichts sehen.“

IV. In der Prophetie wird erfordert, daß die gute Meinung des
Geistes sich zur Erfassung des Göttlichen erhebt, weshalb bei Ezechiel gesagt
wird: „Menschensohn“, stehe auf deinen Füßen und ich will mit dir sprechen.“
Diese Erhebung zu Göttlichem nun wird im Geiste begründet durch den
Anstoß und das Einsprechen von seiten des heiligen Geistes; wonach da
folgt: „Und es trat in mich der Geist ein und stellte mich auf meine Füße
und ich hörte nun den, der zu mir sprach.“

Demnach ist zur Prophetie erfordert: 1. die Einsprechung mit Rücksicht auf die Erhebung des Geistes, nach Job 32.: „Die Einsprechung von seiten des Allmächtigen verleiht Verständnis;“ — 2. die Offenbarung mit Rücksicht auf das Erfassen göttlicher Dinge, worin die Prophetie vollendet und wodurch die Hülle des Dunkels und der Unkenntnis entfernt wird, nach Job 12.: „Gott offenbart von den Finsternissen aus das Tiefe.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 163
. Quaestio 164
. Quaestio 165
. Quaestio 166
. Quaestio 167
. Quaestio 168
. Quaestio 169
. Quaestio 170
. Quaestio 171
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. Quaestio 172
. Quaestio 173
. Quaestio 174
. Quaestio 175
. Quaestio 176
. Quaestio 177
. Quaestio 178
. Quaestio 179
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger