Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 153

Articulus 4

IIª-IIae, q. 153 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod luxuria non sit vitium capitale. Luxuria enim videtur idem esse immunditiae, ut patet per Glossam, Ephes. V. Sed immunditia est filia gulae, ut patet per Gregorium, XXXI Moral. Ergo luxuria non est vitium capitale.

IIª-IIae, q. 153 a. 4 arg. 2
Praeterea, Isidorus dicit, in libro de summo bono, quod sicut per superbiam mentis itur in prostitutionem libidinis, ita per humilitatem mentis salva fit castitas carnis. Sed contra rationem capitalis vitii esse videtur quod ex alio vitio oriatur. Ergo luxuria non est vitium capitale.

IIª-IIae, q. 153 a. 4 arg. 3
Praeterea, luxuria causatur ex desperatione, secundum illud Ephes. IV, qui, desperantes, seipsos tradiderunt impudicitiae. Sed desperatio non est vitium capitale, quinimmo ponitur filia acediae, ut supra habitum est. Ergo multo minus luxuria est vitium capitale.

IIª-IIae, q. 153 a. 4 s. c.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., ponit luxuriam inter vitia capitalia.

IIª-IIae, q. 153 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, vitium capitale est quod habet finem multum appetibilem, ita quod ex eius appetitu homo procedit ad multa peccata perpetranda, quae omnia ex illo vitio tanquam ex principali oriri dicuntur. Finis autem luxuriae est delectatio venereorum, quae est maxima. Unde huiusmodi delectatio est maxime appetibilis secundum appetitum sensitivum, tum propter vehementiam delectationis; tum etiam propter connaturalitatem huius concupiscentiae. Unde manifestum est quod luxuria est vitium capitale.

IIª-IIae, q. 153 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod immunditia, secundum quosdam, quae ponitur filia gulae, est quaedam immunditia corporalis, ut supra dictum est. Et sic obiectio non est ad propositum. Si vero accipiatur pro immunditia luxuriae, sic dicendum quod ex gula causatur materialiter, inquantum scilicet gula ministrat materiam corporalem luxuriae, non autem secundum rationem causae finalis, secundum quam potissime attenditur origo aliorum vitiorum ex vitiis capitalibus.

IIª-IIae, q. 153 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de inani gloria ageretur, superbia ponitur communis mater omnium peccatorum, et ideo etiam vitia capitalia ex superbia oriuntur.

IIª-IIae, q. 153 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod a delectationibus luxuriae praecipue aliqui abstinent propter spem futurae gloriae, quam desperatio subtrahit. Et ideo causat luxuriam sicut removens prohibens, non sicut per se causa, quod videtur requiri ad vitia capitalia.

 

Vierter Artikel.
Die Wollust ist eine Hauptsünde.

a) Dies wird bestritten. Denn:

I. Wollust scheint dasselbe zu sein wie Unreinheit (Glosse zu Ephes. 5) die doch eine Tochter der Gaumenlust ist. [S. 881]

II. Isidor schreibt (2. de summo bono 39.): „Wie man durch den Hochmut des Geistes gelangt zur feilen Begierde, so kommt man durch die Demut des Geistes zur Keuschheit des Fleisches.“ Eine Hauptsünde aber entsteht ihrem Wesen nach nicht aus einer anderen.

III. Nach Ephes. 4,19. „überlassen sich jene, die verzweifeln, der Schamlosigkeit.“ Die Verzweiflung aber, welche danach die Wollust verursacht, ist keine Hauptsünde, sondern eine Tochter der geistigen Trägheit; also ist es noch minder die Wollust selber.

Auf der anderen Seite setzt Gregor (31. moral. 17.) die Wollust unter die Hauptsünden.

b) Ich antworte, jede Hauptsünde habe an sich betrachtet einen Zweck, der sehr begehrbar ist; so daß kraft des Begehrens danach der Mensch dazu kommt, viele andere Sünden zu begehen, von denen man dann sagt, sie hätten ihren Ursprung in der betreffenden Hauptsünde. Der Zweck der Wollust aber ist das Ergötzen an Geschlechtlichem, was das größte sinnliche Ergötzen ist. Nun ist solches Ergötzen im höchsten Grade erstrebenswert, soweit es auf das sinnliche Begehren ankommt; sowohl wegen der hohen Stärke des Ergötzens, als auch weil letzteres so sehr mit unserer Natur verwandt ist. Somit ist die Wollust eine Hauptsünde.

c) I. Jene Unreinheit ist nach einigen eine gewisse körperliche Unreinheit. (Kap. 148, Art. 6.) Sollte sie aber in der Bedeutung der Wollust genommen werden, so geht sie von der Gaumenlust aus, inwieweit die Gaumenlust gleichsam den Stoff, das Bestimmbare, liefert für die körperliche Wollust, also materialiter; nicht aber insoweit der Zweck in Betracht kommt. Gerade jedoch mit Rücksicht auf den Zweck wird der Ursprung der Sunden aus den Hauptsünden erwogen.

II. Der Hochmut oder Stolz ist die Quelle und Wurzel aller Sünden, auch der Hauptsünden.

III. Viele enthalten sich der geschlechtlichen Ergötzungen wegen der Hoffnung auf die zukünftige Herrlichkeit; und diese Hoffnung wird durch die Verzweiflung entfernt. Letztere also ist nicht an und für sich, kraft ihres Wesens, Ursache der Wollust; sondern weil sie das Hindernis entfernt.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 145
. Quaestio 146
. Quaestio 147
. Quaestio 148
. Quaestio 149
. Quaestio 150
. Quaestio 151
. Quaestio 152
. Quaestio 153
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. Quaestio 154
. Quaestio 155
. Quaestio 156
. Quaestio 157
. Quaestio 158
. Quaestio 159
. Quaestio 160
. Quaestio 161
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger