Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 153

Articulus 1

IIª-IIae, q. 153 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod materia luxuriae non sit solum concupiscentiae et delectationes venereae. Dicit enim Augustinus, in libro Confess., quod luxuria ad satietatem atque abundantiam se cupit vocari. Sed satietas pertinet ad cibos et potus, abundantia autem ad divitias. Ergo luxuria non est proprie circa concupiscentias et voluptates venereas.

IIª-IIae, q. 153 a. 1 arg. 2
Praeterea, Prov. XX dicitur, luxuriosa res est vinum. Sed vinum pertinet ad delectationem cibi et potus. Ergo circa has maxime videtur esse luxuria.

IIª-IIae, q. 153 a. 1 arg. 3
Praeterea, luxuria esse dicitur libidinosae voluptatis appetitus. Sed libidinosa voluptas non solum est in venereis, sed etiam in multis aliis. Ergo luxuria non solum est circa concupiscentias et voluptates venereas.

IIª-IIae, q. 153 a. 1 s. c.
Sed contra est quod dicitur in libro de vera Relig., dicitur luxuriosis, qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Sed seminatio carnis fit per voluptates venereas. Ergo ad has pertinet luxuria.

IIª-IIae, q. 153 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut Isidorus dicit, in libro Etymol., luxuriosus aliquis dicitur quasi solutus in voluptates. Maxime autem voluptates venereae animum hominis solvunt. Et ideo circa voluptates venereas maxime luxuria consideratur.

IIª-IIae, q. 153 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut temperantia principaliter quidem et proprie est circa delectationes tactus, dicitur autem ex consequenti et per similitudinem quandam in quibusdam aliis materiis; ita etiam luxuria principaliter quidem est in voluptatibus venereis, quae maxime et praecipue animum hominis resolvunt; secundario aut dicitur in quibuscumque aliis ad excessum pertinentibus. Unde Galat. V, dicit Glossa quod luxuria est quaelibet superfluitas.

IIª-IIae, q. 153 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod vinum dicitur esse res luxuriosa, vel secundum hunc modum quo in qualibet materia abundantia ad luxuriam refertur. Vel inquantum superfluus usus vini incentivum voluptati venereae praebet.

IIª-IIae, q. 153 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod libidinosa voluptas etsi in aliis materiis dicatur, tamen specialiter hoc nomen sibi vindicant venereae delectationes, in quibus etiam specialiter libido dicitur, ut Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei.

 

Erster Artikel.
Der Gegenstand der Wollust sind einzig die geschlechtlichen Begierlichkeiten und Ergötzlichkeiten.

a) Dies scheint nicht. Denn:

I. „Wollust wird so genannt wegen des Vollen und des Überflusses an Lust.“ (Aug. 2. Conf. cap. 6.) Vollsein oder Sattsein aber bezieht sich auch auf Speise und Trank; Überfluß auf Reichtum. Also bildet nicht das Geschlechtliche allein den Gegenstand der Wollust.

II. Prov. 20. heißt es: „Eine wollüstige Sache ist der Wein;“ also ein Getränk.

III. Wollust ist Begier nach voller Lust. Lust aber findet sich auch in anderen Dingen wie im Geschlechtlichen. [S. 878]

Auf der anderen Seite wendet Augustin (de vera Relig. 3.) das Wort Pauli auf die wollüstigen an: „Wer im Fleische säet, wird vom Fleische Verderben ernten.“ (Gal. 6.) Das Säen im Fleische aber geschieht vermittelst der geschlechtlichen Ergötzungen. Also nur diese sind Gegenstand der Wollust.

b) Ich antworte, nach Isidor (10 Etymol. litt. L.) werde wollüstig genannt, „wer ganz aufgelöst ist in Lust.“ Dies geschieht aber im höchsten Grade durch die geschlechtlichen Ergötzungen, welche den Geist des Menschen ganz und gar von Anderem ablenken.

c) 1. Die Mäßigkeit ist in erster Linie und im eigentlichen Sinne auf die Ergötzungen des Tastsinnes gerichtet; einer gewissen Ähnlichkeit nach und im untergeordneten Sinne aber wird sie auch mit Bezug auf andere Gegenstände ausgesagt. Ähnlich geht es mit der Wollust. Sie richtet sich in erster Linie und im eigentlichen Sinne auf geschlechtliche Vergnügen, welche den Geist des Menschen im höchsten Grade von Anderem abziehen und somit zerstreuen und auslösen. Einer gewissen Ähnlichkeit nach wird sie mit Rücksicht auf beliebiges Andere ausgesagt, worin es sich um ein Übermaß handelt. Deshalb sagt die Glosse zu Gal. 5.: …Die Wollust ist alles Übermaß.“

II. Der Wein entzündet die Wollust und heißt deshalb „wollüstig“; oder wenn er übermäßig genossen wird.

III. Auch gegenüber anderen Dingen findet sich Gier nach Lust; jedoch in ganz specieller Weise bei der Wollust.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 145
. Quaestio 146
. Quaestio 147
. Quaestio 148
. Quaestio 149
. Quaestio 150
. Quaestio 151
. Quaestio 152
. Quaestio 153
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. Quaestio 154
. Quaestio 155
. Quaestio 156
. Quaestio 157
. Quaestio 158
. Quaestio 159
. Quaestio 160
. Quaestio 161
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger