Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 147

Articulus 6

IIª-IIae, q. 147 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non requiratur ad ieiunium quod homo semel tantum comedat. Ieiunium enim, ut dictum est, est actus virtutis abstinentiae, quae quidem non minus observat debitam quantitatem cibi quam comestionis numerum. Non autem taxatur ieiunantibus quantitas cibi. Ergo nec numerus comestionis taxari debet.

IIª-IIae, q. 147 a. 6 arg. 2
Praeterea, sicut homo nutritur cibo, ita et potu. Unde et potus ieiunium solvit, propter quod, post potum non possumus Eucharistiam accipere. Sed non est prohibitum quin pluries bibamus, diversis horis diei. Ergo etiam non debet esse prohibitum ieiunantibus quin pluries comedant.

IIª-IIae, q. 147 a. 6 arg. 3
Praeterea, electuaria quidam cibi sunt. Quae tamen a multis in diebus ieiunii post comestionem sumuntur. Ergo unitas comestionis non est de ratione ieiunii.

IIª-IIae, q. 147 a. 6 s. c.
Sed in contrarium est communis consuetudo populi Christiani.

IIª-IIae, q. 147 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod ieiunium ab Ecclesia instituitur ad concupiscentiam refrenandam, ita tamen quod natura salvetur. Ad hoc autem sufficere videtur unica comestio, per quam homo potest et naturae satisfacere, et tamen concupiscentiae aliquid detrahit, diminuendo comestionum vices. Et ideo Ecclesiae moderatione statutum est ut semel in die a ieiunantibus comedatur.

IIª-IIae, q. 147 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod quantitas cibi non potuit eadem omnibus taxari, propter diversas corporum complexiones, ex quibus contingit quod unus maiori, alter minori indiget cibo. Sed ut plurimum omnes possunt naturae satisfacere per unicam comestionem.

IIª-IIae, q. 147 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod duplex est ieiunium. Unum quidem naturae quod requiritur ad Eucharistiae sumptionem. Et hoc solvitur per quemlibet potum, etiam aquae, post quem non licet Eucharistiam sumere. Est autem aliud ieiunium Ecclesiae, quod dicitur ieiunium ieiunantis. Et istud non solvitur nisi per ea quae Ecclesia interdicere intendit instituendo ieiunium. Non autem intendit Ecclesia interdicere abstinentiam potus, qui magis sumitur ad alterationem corporis et digestionem ciborum assumptorum quam ad nutritionem, licet aliquo modo nutriat. Et ideo licet pluries ieiunantibus bibere. Si autem quis immoderate potu utatur, potest peccare et meritum ieiunii perdere, sicut etiam si immoderate cibum in una comestione assumat.

IIª-IIae, q. 147 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod electuaria, etsi aliquo modo nutriant, non tamen principaliter assumuntur ad nutrimentum, sed ad digestionem ciborum. Unde non solvunt ieiunium, sicut nec aliarum medicinarum assumptio, nisi forte aliquis in fraudem electuaria in magna quantitate assumat per modum cibi.

 

Sechster Artikel.
Die einmalige Mahlzeit wird für das Fasten erfordert.

a) Dies wird geleugnet. Denn:

I. Die Quantität der Speise, welche doch die Abstinenz nicht minder in gebührender Weise festhält, wird durch kein Gebot begrenzt. Also darf dies auch nicht betreffs der Zahl der Mahlzeiten geschehen.

II. Das Trinken bricht offenbar die Fasten wie das Essen; denn vor der heiligen Kommunion dürfen wir nichts trinken. Man kann aber an Fasttagen mehrmals trinken, also auch mehrmals essen.

III. Der Nachtisch oder das Dessert sind immerhin Speisen; diese werden aber nach der Mahlzeit von vielen genommen. Also ist die Einheit der Mahlzeit nicht wesentlich zum Fasten gehörig.

Auf der anderen Seite steht der allgemeine Gebrauch des christlichen Volkes.

b) Ich antworte, das Fasten sei eingerichtet zur Zügelung der Begierlichkeiten; aber immer in den Grenzen, daß der Bestand der Natur gewahrt bleibt. Dieser nun scheint sich ganz wohl zu vertragen mit der einmaligen Mahlzeit; so daß trotzdem immer etwas der Begierlichkeit entzogen bleibt, weil nicht so oftmals gegessen wird.

c) I. Die Bedürfnisse der verschiedenen Körper sind verschieden. Also kann die Quantität der Speise nicht für alle in mechanischer Weise von dem betreffenden Gebote angegeben werden. Die einmalige Sättigung aber genügt für die Bewahrung der Natur.

II. Eine Art Fasten wird das natürliche genannt und dies wird durch das Trinken ebenfalls gebrochen; es wird dieses Fasten vor der heiligen Kommunion verlangt. Die andere Art ist das kirchliche Fasten. Mit Rücksicht auf dieses hat die Kirche niemals die Absicht gehabt, das Trinken zu verbieten; denn dieses dient mehr zur Verdauung der genossenen Speisen wie zur Nahrung, mag es auch in etwa nähren. Wollte jedoch jemand zu oft trinken, so würde er das Verdienst des Fastens verlieren.

III. Früchte u. dgl., was man zum Nachtische hat, werden nicht als Nahrung genommen, wenn sie auch ein wenig nähren, sondern behufs der Verdauung. Solche Sachen brechen also nicht das Fasten, sie sind wie Medizin; sie müßten denn in großer Quantität genossen werden, in welchem Falle sie dem betreffenden nur als Mittel zur Täuschung seiner selbst dienen würden. [S. 850]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Quaestio 141
. Quaestio 142
. Quaestio 143
. Quaestio 144
. Quaestio 145
. Quaestio 146
. Quaestio 147
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 148
. Quaestio 149
. Quaestio 150
. Quaestio 151
. Quaestio 152
. Quaestio 153
. Quaestio 154
. Quaestio 155
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger