Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 147

Articulus 5

IIª-IIae, q. 147 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non determinentur convenienter tempora ieiunii ecclesiastici. Christus enim legitur, Matth. IV, statim post Baptismum ieiunium inchoasse. Sed nos Christum imitari debemus, secundum illud I ad Cor. IV, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ergo et nos debemus ieiunium peragere statim post Epiphaniam, in qua Baptismus Christi celebratur.

IIª-IIae, q. 147 a. 5 arg. 2
Praeterea, caeremonialia veteris legis non licet in nova lege observare. Sed ieiunia in quibusdam determinatis mensibus pertinent ad solemnitates veteris legis, dicitur enim Zach. VIII, ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam, et in solemnitates praeclaras. Ergo ieiunia specialium mensium, quae dicuntur quatuor temporum, inconvenienter in Ecclesia observantur.

IIª-IIae, q. 147 a. 5 arg. 3
Praeterea, secundum Augustinum, in libro de consensu Evang., sicut est ieiunium afflictionis, ita est ieiunium exultationis. Sed maxime exultatio spiritualis fidelibus imminet ex Christi resurrectione. Ergo in tempore quinquagesimae, in quo Ecclesia solemnizat propter dominicam resurrectionem, in diebus dominicalibus, in quibus memoria resurrectionis agitur, debent aliqua ieiunia indici.

IIª-IIae, q. 147 a. 5 s. c.
Sed contra est communis Ecclesiae consuetudo.

IIª-IIae, q. 147 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ieiunium ad duo ordinatur, scilicet ad deletionem culpae, et ad elevationem mentis in superna. Et ideo illis temporibus specialiter fuerunt ieiunia indicenda in quibus oportebat homines a peccato purgari, et mentem fidelium elevari in Deum per devotionem. Quod quidem praecipue imminet ante paschalem solemnitatem. In qua et culpae per Baptismum relaxantur, qui solemniter in vigilia Paschae celebratur, quando recolitur dominica sepultura, quia per Baptismum consepelimur Christo in mortem, ut dicitur Rom. VI. In festo etiam Paschae maxime oportet mentem hominis per devotionem elevari ad aeternitatis gloriam, quam Christus resurgendo inchoavit. Et ideo immediate ante solemnitatem paschalem Ecclesia statuit esse ieiunandum, et eadem ratione, in vigiliis praecipuarum festivitatum, in quibus praeparari nos oportet ad festa futura devote celebranda. Similiter etiam consuetudo ecclesiastica habet ut in singulis quartis anni sacri ordines conferantur (in cuius signum, dominus quatuor millia hominum de septem panibus satiavit, per quos significatur annus novi testamenti, ut Hieronymus dicit ibidem), ad quorum susceptionem oportet per ieiunium praeparari et eos qui ordinant, et illos qui ordinandi sunt, et etiam totum populum, pro cuius utilitate ordinantur. Unde et legitur, Lucae VI, quod dominus, ante discipulorum electionem, exivit in montem orare, quod exponens Ambrosius, dicit, quid te facere convenit cum vis aliquod officium pietatis adoriri quando Christus, missurus apostolos, prius oravit? Ratio autem numeri, quantum ad quadragesimale ieiunium, est triplex, secundum Gregorium. Prima quidem, quia virtus Decalogi per libros quatuor sancti Evangelii impletur, denarius autem quater ductus in quadragenarium surgit. Vel quia in hoc mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, per cuius voluntatem praeceptis dominicis contraimus, quae per Decalogum sunt accepta. Unde dignum est ut eandem carnem quaterdecies affligamus. Vel quia ita offerre contendimus Deo decimas dierum. Dum enim per trecentos et sexaginta dies annus ducitur, nos autem per triginta sex dies affligimur, qui sunt ieiunabiles in sex septimanis Quadragesimae, quasi anni nostri decimas Deo damus. Secundum autem Augustinum, additur quarta ratio. Nam creator est Trinitas, pater et filius et spiritus sanctus. Creaturae vero invisibili debetur ternarius numerus, diligere enim iubemur Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente. Creaturae vero visibili debetur quaternarius, propter calidum et frigidum, humidum et siccum. Sic ergo per denarium significantur omnes res, qui si ducatur per quaternarium, qui competit corpori, per quod administratio geritur, quadragesimum numerum conficit. Singula vero ieiunia quatuor temporum tribus diebus continentur, propter numerum mensium qui competit cuilibet tempori. Vel propter numerum sacrorum ordinum, qui in his temporibus conferuntur.

IIª-IIae, q. 147 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Christus Baptismo non indiguit propter seipsum, sed ut nobis Baptismum commendaret. Et ideo sibi non competebat ut ante Baptismum suum ieiunaret, sed post Baptismum, ut nos invitaret ad ieiunandum ante nostrum Baptismum.

IIª-IIae, q. 147 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod Ecclesia non servat ieiunia quatuor temporum nec omnino eisdem temporibus quibus Iudaei, nec etiam propter causas easdem. Illi enim ieiunabant in Iulio, qui est quartus mensis ab Aprili, quem primum habent, quia tunc Moyses, descendens de monte Sina, tabulas legis confregit; et iuxta Ieremiam, muri primum rupti sunt civitatis. In quinto autem mense, qui apud nos vocatur Augustus, cum propter exploratores seditio esset orta in populo, iussi sunt in montem non ascendere, et in hoc mense a Nabuchodonosor, et post a Tito, templum Hierosolymis est incensum. In septimo vero, qui appellatur October, Godolias occisus est, et reliquiae populi dissipatae. In decimo vero mense, qui apud nos Ianuarius dicitur, populus cum Ezechiele in captivitate positus, audivit templum esse subversum.

IIª-IIae, q. 147 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod ieiunium exultationis ex instinctu spiritus sancti procedit, qui est spiritus libertatis. Et ideo hoc ieiunium sub praecepto cadere non debet. Ieiunia ergo quae praecepto Ecclesiae instituuntur, sunt magis ieiunia afflictionis, quae non conveniunt in diebus laetitiae. Propter quod, non est ieiunium ab Ecclesia institutum in toto paschali tempore, nec etiam in diebus dominicis. In quibus si quis ieiunaret, contra consuetudinem populi Christiani, quae, ut Augustinus dicit, est pro lege habenda; vel etiam ex aliquo errore, sicut Manichaei ieiunant quasi necessarium tale ieiunium arbitrantes, non essent a peccato immunes, quamvis ipsum ieiunium secundum se consideratum omni tempore sit laudabile, secundum quod Hieronymus dicit, ad Lucinum, utinam omni tempore ieiunare possimus.

 

Fünfter Artikel.
Die Zeiten, für welche die Kirche zu fasten vorschreibt, sind zulässigerweise bestimmt.

a) Das scheint nicht. Denn:

I. Christus (Matth. 4.) hat sogleich nach seiner Taufe zu fasten begonnen. Also müssen wir, um „Christum nachzuahmen“ (1. Kor. 4.) gleich nach Dreikönigen anfangen, zu fasten; denn da feiert man die Taufe Christi im Jordan.

II. Die Ceremonialvorschriften sollen im Neuen Bunde nicht mehr beobachtet werden. Fasten aber in bestimmten Monaten, nach Zachar. 8.: „Das Fasten im vierten, fünften, siebenten und zehnten Monate soll dem Hause Juda eine Freude und ein Frohlocken und eine heilige Feierlichkeit sein“ war im Alten Bunde eine Ceremonialvorschrift. Also durften von der Kirche keine Fasten für bestimmte Monate, wie die Quatemberfasten, Vorgeschrieben werden.

III. „Wie es ein Fasten aus Betrübnis giebt, so giebt es auch ein Fasten aus Freude und Jubel,“ sagt Augustin. (2. de cons. Evang. 27.) Also am Ostersonntage und an Sonntagen, wo man sich der Auferstehung des Herrn erinnert, sollte man Fasten vorschreiben.

Auf der anderen Seite steht der Gebrauch in der Kirche.

b) Ich antworte, das Fasten diene der Tilgung der Sünden und der Erhebung des Geistes zu göttlichen Dingen. Für jene Zeiten also waren insbesondere Fasten anzusetzen, in denen die Gläubigen ihre Seele von Sünden reinigen und zu Geistigem erheben sollten. Das hat aber statt zumal vor Ostern, insofern am Ostersamstage die Taufe als Abwäschen der Sündenschuld feierlich gespendet wird zur Erinnerung an die Ruhe des Herrn im Grabe, „mit Christo nämlich sind wir begraben durch die Taufe im Tode“; und insofern am Osterfeste am meisten die Seele des Menschen sich zu Geistigem erheben muß, zur Betrachtung der ewigen Herrlichkeit nämlich, welche Christus durch seine Auferstehung für uns angefangen hat. Deshalb hat die Kirche die Fasten vor Ostern vorgeschrieben; und aus demselben [S. 848] Grunde die Fasten an den Tagen vor den großen Festen des Jahres, in denen wir uns vorbereiten sollen für die feierliche Begehung der himmlischen Festlichkeit. Der Gebrauch der Kirche bringt es zudem mit sich, daß man viermal im Jahre fastet; nämlich zu den Zeiten, wo die heiligen Weihen den Dienern der Kirche gespendet werden. Für dieselben sollen durch Fasten sich vorbereiten sowohl jene welche weihen, als auch jene die geweiht werden, wie das ganze christliche Volk, zu dessen Nutzen die Diener der Kirche die Weihe erhalten. Deshalb steht bei Luk. 6., daß der Herr vor der Auswahl seiner Apostel „ausging, um auf dem Berge zu beten.“ Dazu bemerkt Ambrosius: „,Was sollst also du thun, wenn du eine Pflicht der Frömmigkeit zu erfüllen dich anschickst, wenn Christus, als Er die Apostel senden wollte, vorher betete.“

Was die Zahl der Fasttage betrifft, so wird für die Zahl vierzig der Fasttage vor Ostern ein dreifacher Grund von Gregor angegeben (16. hom. in Evgl.): „Denn die Kraft der zehn Gebote wird nun eine durchaus vollendete durch die vier Bücher des heiligen Evangeliums; die Zehnzahl nämlich, mit vier vervielfacht ergiebt vierzig. Oder wir bestehen in diesem sterblichen Leibe aus den vier Elementen und wegen der sinnlichen Ergötzlichkeiten sündigen wir gegen die zehn Gebote; also ist es zukömmlich, daß wir diesen Körper durch vierzig Tage betrüben. Oder wie im Alten Bunde es geboten war, den Zehnten der Früchte darzubringen, so sollen wir den Zehnten der Tage im Jahre Gott darbringen; denn da dreihundert sechsundsechzig Tage das Jahr zählt, so fasten wir durch sechsunddreißig Tage (vom ersten Sonntage Quadragesimä an).“ Augustin giebt noch einen vierten Grund an: „Denn der Schöpfer ist die Dreiheit: der Vater, der Sohn und der heilige Geist; der unsichtbaren Kreatur aber gebührt die Dreizahl, da uns geboten wird, Gott zu lieben aus ganzem Herzen, aus ganzer Seele und aus ganzem Geiste; während der sichtbaren Kreatur, die aus dem Warmen und Kalten, Feuchten und Trockenen zusammengesetzt ist, die Vierzahl entspricht. So also ist in der Zehnzahl alles Sein einbegriffen. Wird diese mit vier vervielfacht, d. h. mit der Vierzahl, die dem sichtbaren Körper entspricht, dem Werkzeuge all unseres Thuns, so haben wir die Vierzigzahl.“

Drei Tage aber sind für die Quatemberfasten vorgeschrieben nach der Zahl der je verflossenen Monate oder wegen der drei höheren Weihen, welche in dieser Zeit gespendet werden.

c) I. Christus hat der Taufe nicht wegen Seiner selbst bedurft, sondern um unsertwillen, um sie uns zu empfehlen. Ihm also gebührte es nicht, vor der Taufe zu fasten und so etwa sich vorzubereiten; sondern nach der Taufe that Er es, damit Er uns dadurch einlüde, es vor der Taufe zu thun.

II. Weder die Monate sind bei den Quatembertagen die gleichen bei den Juden noch die Ursachen. Denn diese fasteten im Juli, da ihr Jahr anfing mit dem April; zu der Zeit nämlich, als (Exod. 32.) Moses vom Berge gestiegen war und die Gesetzestafeln zerbrochen hatte und wo nach Jerem. 39. zuerst die Mauern der Stadt eingebrochen sind; — dann im August, als wegen der Kundschafter (Num. 14.) ein Aufstand im Volke ausgebrochen war, infolgedessen es ihnen verboten wurde, auf den Berg zu steigen, und wo (im nämlichen Monate immer) nach Jerem. 52. Nabuchodonosor und später Titus den Tempel zu Jerusalem angezündet hatte; — ferner im Oktober, wo Godolias getötet und der Rest des Volkes zerstreut wurde (Jerem. 51.); — endlich im Januar, da Ezechiel mit dem [S. 849] Volke in der Gefangenschaft während dieses Monats hörte, der Tempel sei zerstört. (Ezech. 4.)

III. Das Fasten des Frohlockens und Jubelns giebt der heilige Geist ein; es fällt deshalb unter kein Gebot. Die Fasten der Kirche sind vielmehr Fasten der Trauer, welche den Festtagen nicht zukommen. Deshalb ist in der ganzen Osterzeit kein Fasten und ebensowenig an Sonntagen. „Wenn jemand in solchen Zeiten gegen den Gebrauch des christlichen Volkes (Aug. ep. 36.), welcher als Gesetz gilt, oder aus Irrtum (wie die Manichäer, die ein solches Fasten für notwendig halten) fasten wollte, so würde er sündigen; mag auch das Fasten an und für sich, wie Hieronymus an Lucinius (ep. 28.) schreibt, zu jeder Zeit wünschenswert sein.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Quaestio 141
. Quaestio 142
. Quaestio 143
. Quaestio 144
. Quaestio 145
. Quaestio 146
. Quaestio 147
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 148
. Quaestio 149
. Quaestio 150
. Quaestio 151
. Quaestio 152
. Quaestio 153
. Quaestio 154
. Quaestio 155
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger