Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 147

Articulus 4

IIª-IIae, q. 147 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omnes ad ieiunia Ecclesiae teneantur. Praecepta enim Ecclesiae obligant sicut Dei praecepta, secundum illud Lucae X, qui vos audit, me audit. Sed ad praecepta Dei servanda omnes tenentur. Ergo similiter omnes tenentur ad servanda ieiunia quae sunt ab Ecclesia instituta.

IIª-IIae, q. 147 a. 4 arg. 2
Praeterea, maxime videntur excusari pueri a ieiunio, propter aetatem. Sed pueri non excusantur, dicitur enim Ioel II, sanctificate ieiunium. Et postea sequitur, congregate parvulos et sugentes ubera, ergo multo magis omnes alii ad ieiunia tenentur.

IIª-IIae, q. 147 a. 4 arg. 3
Praeterea, spiritualia sunt temporalibus praeferenda, et necessaria non necessariis. Sed opera corporalia ordinantur ad lucrum temporale, peregrinatio etiam, etsi ad spiritualia ordinetur, non est necessitatis. Cum ergo ieiunium ordinetur ad spiritualem utilitatem, et necessitatem habeat ex statuto Ecclesiae, videtur quod non sint ieiunia Ecclesiae praetermittenda propter peregrinationem vel corporalia opera.

IIª-IIae, q. 147 a. 4 arg. 4
Praeterea, magis est aliquid faciendum ex propria voluntate quam ex necessitate, ut patet per apostolum, II ad Cor. IX. Sed pauperes solent ex necessitate ieiunare, propter defectum alimentorum. Ergo multo magis debent ex propria voluntate ieiunare.

IIª-IIae, q. 147 a. 4 s. c.
Sed contra, videtur quod nullus iustus teneatur ieiunare. Praecepta enim Ecclesiae non obligant contra doctrinam Christi. Sed dominus dixit, Lucae V, quod non possunt filii sponsi ieiunare quandiu cum ipsis est sponsus. Est autem cum omnibus iustis, spiritualiter eos inhabitans, unde dominus dicit, Matth. ult., ecce, ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Ergo iusti ex statuto Ecclesiae non obligantur ad ieiunandum.

IIª-IIae, q. 147 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, statuta communia proponuntur secundum quod multitudini conveniunt. Et ideo legislator in eis statuendis attendit id quod communiter et in pluribus accidit. Si quid autem ex speciali causa in aliquo inveniatur quod observantiae statuti repugnet, non intendit talem legislator, ad statuti observantiam obligare. In quo tamen est distinctio adhibenda. Nam si causa sit evidens, per seipsum licite potest homo statuti observantiam praeterire, praesertim consuetudine interveniente; vel si non posset de facili recursus ad superiorem haberi. Si vero causa sit dubia, debet aliquis ad superiorem recurrere qui habet potestatem in talibus dispensandi. Et hoc est observandum in ieiuniis ab Ecclesia institutis, ad quae omnes communiter obligantur, nisi in eis fuerit aliquod speciale impedimentum.

IIª-IIae, q. 147 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod praecepta Dei sunt praecepta iuris naturalis, quae secundum se sunt de necessitate salutis. Sed statuta Ecclesiae sunt de his quae non per se sunt de necessitate salutis, sed solum ex institutione Ecclesiae. Et ideo possunt esse aliqua impedimenta propter quae aliqui ad observanda ieiunia huiusmodi non tenentur.

IIª-IIae, q. 147 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod in pueris est maxime evidens causa non ieiunandi, tum propter debilitatem naturae, ex qua provenit quod indigent frequenti cibo, et non multo simul assumpto; tum etiam quia indigent multo nutrimento propter necessitatem augmenti, quod fit de residuo alimenti. Et ideo quandiu sunt in statu augmenti, quod est ut in pluribus usque ad finem tertii septennii, non tenentur ad ecclesiastica ieiunia observanda. Conveniens tamen est ut etiam in hoc tempore se ad ieiunandum exerceant, plus vel minus, secundum modum suae aetatis. Quandoque tamen, magna tribulatione imminente, in signum poenitentiae arctioris, etiam pueris ieiunia indicuntur, sicut etiam de iumentis legitur Ionae III, homines et iumenta non gustent quidquam, nec aquam bibant.

IIª-IIae, q. 147 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod circa peregrinos et operarios distinguendum videtur. Quia si peregrinatio et operis labor commode differri possit aut diminui, absque detrimento corporalis salutis et exterioris status, qui requiritur ad conservationem corporalis vel spiritualis vitae, non sunt propter hoc Ecclesiae ieiunia praetermittenda. Si autem immineat necessitas statim peregrinandi et magnas diaetas faciendi; vel etiam multum laborandi, vel propter conservationem vitae corporalis, vel propter aliquid necessarium ad vitam spiritualem; et simul cum hoc non possunt Ecclesiae ieiunia observari, non obligatur homo ad ieiunandum; quia non videtur fuisse intentio Ecclesiae statuentis ieiunia, ut per hoc impediret alias pias et magis necessarias causas. Videtur tamen in talibus recurrendum esse ad superioris dispensationem, nisi forte ubi ita est consuetum; quia ex hoc ipso quod praelati dissimulant, videntur annuere.

IIª-IIae, q. 147 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod pauperes qui possunt sufficienter habere quod eis sufficiat ad unam comestionem, non excusantur propter paupertatem a ieiuniis Ecclesiae. A quibus tamen excusari videntur illi qui frustatim eleemosynas mendicant, qui non possunt simul habere quod eis ad victum sufficiat.

IIª-IIae, q. 147 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod illud verbum domini tripliciter potest exponi. Uno modo, secundum Chrysostomum, qui dicit quod discipuli, qui filii sponsi dicuntur, adhuc imbecillius dispositi erant, unde vestimento veteri comparantur, et ideo, in praesentia corporali Christi, erant magis fovendi in quadam dulcedine quam in austeritate ieiunii exercendi. Et secundum hoc, magis convenit ut cum imperfectis et novitiis in ieiuniis dispensetur quam cum antiquioribus et perfectis, ut patet in Glossa, super illud Psalmi, sicut ablactatus super matre sua. Alio modo potest dici, secundum Hieronymum, quod dominus ibi loquitur de ieiunio veterum observantiarum. Unde per hoc significat dominus quod apostoli non erant in veteribus observantiis detinendi, quos oportebat gratiae novitate perfundi. Tertio modo, secundum Augustinum, qui distinguit duplex ieiunium. Quorum unum pertinet ad humilitatem tribulationis. Et hoc non competit viris perfectis, qui dicuntur filii sponsi, unde ubi Lucas dicit, non possunt filii sponsi ieiunare, Matthaeus dicit, non possunt filii sponsi lugere. Aliud autem est quod pertinet ad gaudium mentis in spiritualia suspensae. Et tale ieiunium convenit perfectis.

 

Vierter Artikel.
Alle sind zu den Kirchenfasten gehalten, wenn keine besonderen Hindernisse eintreten.

a) Ohne jede Einschränkung sind alle zu den kirchlichen Fasten verpflichtet. Denn:

I. Die Gebote der Kirche verbinden wie die Gottes, nach Luk. 10.: „Wer euch hört, der hört mich.“ Alle aber ohne Ausnahme sind verpflichtet, Gottes Gebote zu halten.

II. Die Kinder scheinen am meisten vom Fasten ausgeschlossen zu sein; aber mit Unrecht. Denn bei Joël 2, 15. heißt es: „Heiliget das Fasten… Versammelt die Kleinen und die Säuglinge.“

III. Geistiges muß Körperlichem voranstehen und Notwendiges dem Nichtnotwendigen. Also darf man das Fasten, etwas Geistiges und Vorgeschriebenes, nicht beiseitesetzen wegen körperlicher Arbeiten oder gar wegen Pilgerfahrten, die von keiner Vorschrift angeordnet werden und somit nicht notwendig sind.

IV. Die armen fasten oft aus Not. Also müssen sie um so mehr aus eigenem Willen, d. h. um der Tugend willen, fasten.

V. Auf der anderen Seite ist kein gerechter zum Fasten verpflichtet. Denn der Herr selbst hat geboten — und gegen dessen Gebot kann das der Kirche nicht ankommen — (Luk. 5.): „Die Kinder des Bräutigams können nicht fasten, solange der Bräutigam mit ihnen ist.“ Nun ist der Herr der Bräutigam aller gerechten Seelen; und er wohnt in ihnen, ist also bei ihnen: „Ich bin mit euch,“ sagt Er selbst (Matth. ult.) „bis zum Ende der Zeiten.“ Also sind die gerechten zu den kirchlichen Fasten nicht verpflichtet.

b) Ich antworte, allgemeine Gesetze werden gegeben, soweit dies der Menge zukömmlich ist. Und sonach beabsichtigt dabei der Gesetzgeber das, was [S. 846] gemeinhin und für gewöhnlich vorkommt. Widerstreitet in jemandem etwas Rechtmäßiges der allgemeinen Vorschrift, so hat der Gesetzgeber nicht die Absicht, bis dahin die verpflichtende Kraft seiner Vorschrift auszudehnen. Da muß jedoch gut unterschieden werden. Denn wenn der vorliegende Grund ein durchaus offenbar rechtmäßiger ist, so darf der Mensch von sich allein aus das betreffende Gebot vernachlässigen; zumal wenn die Gewohnheit ihm zur Seite steht und die Zuflucht zum Vorgesetzten nicht zulässig ist. Ist aber der vorliegende Grund ein zweifelhafter, so muß man den Oberen um Dispens bitten. Dies also ist zu beobachten in den allgemeinen Kirchengeboten: alle sind dazu verpflichtet, wenn kein besonderes Hindernis dazwischentritt.

c) I. Die Gebote Gottes sind die Gebote des Naturrechts, welche an und für sich, kraft der Vernunft im Menschen bereits zum Heile notwendig sind. Die Kirchengebote aber sind nicht an sich zum Heile notwendig, sondern werden dies erst kraft der Anordnung der Kirche. Also können da Hindernisse eintreten, auf Grund deren zur Beobachtung dieser Gebote einzelne nicht mehr verpflichtet sind.

II. In den Kindern liegt die rechtmäßige Ursache, weshalb sie nicht fasten, offen vor. Zuvörderst besteht da die Schwäche der Natur, infolge deren sie oftmals Speise zu sich nehmen müssen und nicht viel auf einmal. Sodann bedürfen sie vieler Nahrung wegen des Bedürfnisses zu wachsen, zu dessen Befriedigung das Übrige der Nahrung, was nicht nährt, benützt wird. Gewöhnlich aber dauert das Wachsen bis zum Ende des einundzwanzigsten Jahres, so daß sie bis dahin zu den Kirchenfasten nicht verpflichtet sind. Es ist jedoch ganz gut, wenn sie auch in diesem Alter sich etwas im Fasten üben, wie dies ihr Alter eben zuläßt. Bisweilen aber wird, wenn große Trübsal droht, auch den Kindern Fasten aufgelegt, wie bei Jon. 3. von den Tieren gesagt ist: „Weder Menschen noch Tiere sollen von etwas kosten noch Wasser trinken.“

III. Kann die Mühe des Wallfahrtens und der körperlichen Arbeiten ohne Schwierigkeit verschoben oder vermindert werden, so daß die Standespflichten und die Pflicht der Selbsterhaltung keinen Schaden leide, so dürfen die kirchlichen Fastengebote nicht beiseite gelassen werden. Besteht aber die Notwendigkeit, gleich die Pilgerreise anzutreten und große Tagereisen zu machen oder auch viel zu arbeiten, sei es um sein körperliches Leben durchzubringen sei es wegen eines Bedürfnisses des geistigen Lebens, so daß damit die Beobachtung der Kirchenfasten nicht bestehen kann, so fällt die Verpflichtung zu fasten weg; denn jedenfalls ist nicht anzunehmen, daß die Kirche durch die Fastengebote andere fromme und notwendigere Dinge hindern wollte. Besser ist es jedoch in solchen Fällen, sobald nicht ein dementsprechender Gebrauch besteht, mit welchem stillschweigend die Kirchenoberen einverstanden zu sein scheinen, daß Dispens nachgesucht werde.

IV. Arme, welche in genügender Quantität sich das verschaffen können, was zur einmaligen Sättigung erforderlich ist, werden nicht entschuldigt; sie müssen fasten. Anders ist es, wenn sie Stück für Stück der Nahrung sich zusammenbetteln müssen, so daß sie nicht auf einmal haben, um sich zu sättigen.

V. Diese Stelle wird in dreifacher Weise erklärt:

1. Chrysostomus (31. in Matth.) sagt: „Die Jünger des Herrn, welche die Kinder des Bräutigams genannt werden, waren geistig noch nicht stark genug, so daß sie mit einem bereits alten Kleide verglichen werden. [S. 847] Also waren sie in der körperlichen Gegenwart Christi vielmehr mit einer gewissen süßen Sanftmut zu pflegen als in der Strenge des Fastens zu üben.“ Danach ist es zukömmlicher, daß die jüngeren und unvollkommeneren vom Fasten eher dispensiert werden als die älteren und vollkommeneren, wie auch die Glosse zu Ps. 130, 4. erklärt.

2. Hieronymus bemerkt (vgl. Beda 2. comm. in Luc. 5.), der Herr spreche da von den Fasten des Alten Gesetzes, so daß danach die Apostel vielmehr mit der neuen Gnade des Geistes anzufüllen wie mit der Beobachtung der alten Gebräuche aufzuhalten waren.

3. Augustinus (2. de cons. Evang. 27.) unterscheidet ein zweifaches Fasten: Das eine gehört zur Niedrigkeit der Trübsal und dies kommt den vollkommenen Seelen, „den Kindern des Bräutigams“, nicht zu; wonach da, wo Lukas spricht: „Es können die Söhne des Bräutigams nicht fasten“, Mtth. 9, 15. hat: „nicht trauern“. Das andere gehört zur Freude des zu göttlichen Dingen emporgehobenen Geistes und solches Fasten kommt den vollkommenen Seelen zu.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 139
. Quaestio 140
. Quaestio 141
. Quaestio 142
. Quaestio 143
. Quaestio 144
. Quaestio 145
. Quaestio 146
. Quaestio 147
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 148
. Quaestio 149
. Quaestio 150
. Quaestio 151
. Quaestio 152
. Quaestio 153
. Quaestio 154
. Quaestio 155
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger